カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1324-1327

[1324]
Eucharistia est totius vitae christianae fons et culmen.Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS 57 (1965) 15. «Cetera autem sacramenta, sicut et omnia ecclesiastica ministeria, et opera apostolatus, cum sacra Eucharistia cohaerent et ad eam ordinantur. In sanctissima enim Eucharistia totum bonum spirituale Ecclesiae continetur, Ipse scilicet Christus, Pascha nostrum».Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 5: AAS 58 (1966) 997.
[1325]
«Communio vitae divinae et unitas populi Dei, quibus Ecclesia subsistit, Eucharistia apte significatur et mirabiliter efficitur. In ea culmen habetur et actionis qua Deus in Christo mundum sanctificat et cultus quem homines Christo et per Ipsum Patri in Spiritu Sancto exhibent».Sacra Congregatio Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, 6: AAS 59 (1967) 545.
[1326]
Denique per celebrationem eucharisticam caelesti iam coniungimur liturgiae atque vitam anticipamus aeternam in qua erit «Deus omnia in omnibus» (1 Cor 15,28).
[1327]
Breviter, Eucharistia est nostrae fidei compendium et summa: «Nostra autem consonans est sententia Eucharistiae, et Eucharistia rursus confirmat sententiam nostram».Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 4, 18, 5: SC 100, 610 (PG 7, 1028).