[1328]
この秘跡の無尽蔵の豊かさは、多くの呼称によって表され、その呼称のそれぞれがこの秘跡のさまざまな面を浮き彫りにします。
エウカリスチアと呼ばれるのは、神への感謝の行為であるからです。エウカリステイン(εὐχαριστεῖν 感謝の祈りを唱える)(ルカ22∙19、一コリント11∙24)とエウロゲイン(εὐλογεῖν賛美の祈りを唱える)(マタイ26∙26、マルコ14∙22)の語は、創造、あがない、聖化という神のみわざを⸺とくに食事の間に⸺宣言する、ユダヤ人の賛美の祈りを想起させます。
Huius sacramenti inexhaustibiles divitiae diversis exprimuntur nominibus quae illi praebentur. Unumquodque ex illis nominibus quasdam eius evocat rationes. Appellatur:
Eucharistia quia est gratiarum actio ad Deum. Verba eucharistein (Lc 22,19; 1 Cor 11,24) et eulogein (Mt 26,26; Mc 14,22) benedictiones Iudaicas revocant in memoriam quae — praesertim in convivio — Dei proclamant opera: creationem, Redemptionem et sanctificationem.
[1329]
主の晩さんと呼ばれるのは150、受難の前夜にキリストが弟子たちとともになさった晩さんを再現すると同時に、天上のエルサレムで行われる小羊の婚宴151に前もってあずかるものだからです。
パンを裂くことといわれるのは、ユダヤ人の会食に固有なこの儀式を、イエスが、食卓の主人としてパンを祝福して配られたとき152、とくに最後の晩さんのときに153用いられたからです。復活後の弟子たちはまさにこの動作を見てキリストを認識することになりますし154、初代教会の信者たちは自分たちのエウカリスチアの集いをこの表現を用いて呼ぶようになるのです155。そうすることによって、裂かれたただ一つのパンであるキリストを食べる人々は皆、キリストとの交わりに入り、キリストと結ばれたただ一つのからだを形づくるようになったことを表現するのです156。
エウカリスチアの集い(シュナクシスσύναξις)と呼ばれるのは、エウカリスチアは教会を見える形で表す信者の集いで行われるからです157。
Dominica Cena293 quia agitur de Cena quam Dominus cum Suis discipulis sumpsit Suae passionis pridie, et de anticipatione cenae nuptiarum Agni294 in caelesti Ierusalem.
Fractio panis quia hic ritus, convivii Iudaici proprius, a Iesu adhibitus est cum panem benedicebat et distribuebat tamquam mensae dominus,295 praecipue in ultima Cena.296 Per hunc gestum, discipuli Eum agnoscent post Eius Resurrectionem,297 et cum hac expressione primi christiani suas eucharisticas denotabunt congregationes.298 Sic significant omnes illos qui unicum edunt panem fractum, Christum, in communionem cum Eo ingredi et non nisi unum corpus in Eo efformare.299
Eucharistica congregatio (sýnaxis), quia Eucharistia celebratur in fidelium congregatione, visibili Ecclesiae expressione.300
[1330]
キリストの受難と復活の記念祭。
聖なるいけにえと呼ばれるのは、救い主キリストの唯一のいけにえを現在化し、教会のささげものを包み込むものだからです。ミサの聖なるいけにえ、「賛美のいけにえ」(ヘブライ13∙15)158、霊的いけにえ159、清い聖なるささげもの160とも呼ばれますが、それは旧約のあらゆるいけにえを完成し、それを超えるものだからです。
神聖なる典礼と呼ばれるのは、教会のすべての典礼の中心であり、それぞれの典礼が表現しようとしている中身がこの秘跡の挙行の中でもっとも密度の高い形で表現されている、ということが分かるからです。同じ意味で、聖なる神秘の祝祭とも呼ばれます。また、いと聖なる秘跡とも呼ばれますが、それは秘跡中の秘跡だからです。聖櫃に納められた聖なるホスチアに対しては、この名称が用いられます。
Memoriale passionis et resurrectionis Domini.
Sanctum Sacrificium, quia unicum Christi Salvatoris sacrificium reddit actuale et quia Ecclesiae includit oblationem; vel etiam sanctum Sacrificium Missae, «hostia laudis» (Heb 13,15),301 spiritalis hostia,302 oblatio munda303 et sancta, quia omnia sacrificia Veteris Foederis complet et superat.
Sancta et divina liturgia, quia tota Ecclesiae liturgia suum centrum et suam expressionem quam maxime densam in huius sacramenti invenit celebratione; eodem sensu etiam appellatur sanctorum mysteriorum celebratio. Sermo etiam est de Sanctissimo Sacramento quia ipsum est sacramentum sacramentorum. Hoc nomine species designantur eucharisticae quae in tabernaculo reservantur.
[1331]
コムニオ(交わり)と呼ばれるのは、この秘跡によって、わたしたちはキリストに一致し、キリストはただ一つのからだを形づくるために、わたしたちをご自分のからだと血にあずからせてくださるからです161。また、聖なるもの、タ・ハギア(τὰ ἅγια)とも呼ばれます162。これは、使徒信条がいう「聖徒の交わり」という語のもともとの意味です。また天使のパン、天からのパン、不死の妙薬163、旅路の糧などとも呼ばれます。
Communio, quia per hoc sacramentum coniungimur cum Christo, qui nos corporis Sui et sanguinis Sui facit participes ad unum efformandum corpus;304 appellatur etiam sancta, tà hágia305 — hic est primarius sensus «communionis sanctorum» de qua Symbolum loquitur Apostolorum —, panis angelorum, panis de caelo, pharmacum immortalitatis,306 viaticum...
[1332]
ミサ聖祭と呼ばれるのは、救いの神秘が実現される典礼が、信者が日常生活の中で神のみ旨を果たすことを願った、信者の派遣(ミッシオ)で終了するからです。
Sancta Missa, quia liturgia in qua mysterium completur salutis, per missionem concluditur fidelium, ut ipsi Dei voluntatem in sua vita adimpleant quotidiana.