カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1337-1340

[1337]
Dominus, cum dilexisset Suos, in finem dilexit eos. Sciens horam venisse transeundi ex hoc mundo ut ad Suum Patrem rediret, in convivii transcursu, eis pedes lavit et mandatum dedit amoris.313 Ut eis pignus huius amoris relinqueret, ut a Suis Se nunquam amoveret et ut eos Sui Paschatis efficeret participes, Eucharistiam instituit tamquam Suae Mortis Suaeque Resurrectionis memoriale, atque eam usque ad Suum reditum celebrare, Suis mandavit Apostolis, «quos tunc Novi Testamenti sacerdotes constituebat».314
[1338]
Tria Evangelia synoptica et sanctus Paulus narrationem institutionis Eucharistiae nobis transmiserunt; e parte sua, sanctus Ioannes refert verba Iesu in synagoga Capharnaum, quae quidem verba institutionem praeparant Eucharistiae: Christus Se Ipsum designat tamquam panem vitae, qui descendit de caelo.315
[1339]
Iesus Paschatis elegit tempus ad id adimplendum quod in Capharnaum nuntiaverat: Se discipulis Suis Suum corpus Suumque sanguinem esse daturum:
« Venit autem dies Azymorum, in qua necesse erat occidi Pascha. Et [Iesus] misit Petrum et Ioannem dicens: "Euntes parate nobis Pascha, ut manducemus". [...] Euntes autem [...] paraverunt Pascha. Et cum facta esset hora, discubuit, et Apostoli cum Eo. Et ait illis: "Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar. Dico enim vobis: Non manducabo illud, donec impleatur in Regno Dei". [...] Et accepto pane, gratias egit et fregit et dedit eis dicens: "Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Hoc facite in meam commemorationem". Similiter et calicem, postquam cenavit, dicens: "Hic calix Novum Testamentum est in sanguine meo, qui pro vobis funditur" » (Lc 22,7-20).316
[1340]
Iesus, ultimam cum Apostolis Suis celebrans Cenam in decursu Paschalis convivii, Paschati Iudaico sensum tribuit definitivum. Re vera, transitus Iesu ad Eius Patrem per Mortem et Resurrectionem, novum nempe Pascha, in Cena anticipatur et in Eucharistia celebratur quae Pascha Iudaicum adimplet et Pascha Ecclesiae anticipat finale in gloria Regni.