カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 134-141

[134]
Omnis Scriptura divina unus liber est, et hic unus liber est Christus, «quia omnis Scriptura divina de Christo loquitur, et omnis Scriptura divina in Christo impletur».135
[135]
«Sacrae autem Scripturae Verbum Dei continent et, quia inspiratae, vere Verbum Dei sunt».136
[136]
Deus sacrae Scripturae est auctor humanos eius auctores inspirans; Ipse in illis et per illos agit. Sic praestat eorum scripta sine errore veritatem docere salutarem.137
[137]
Scripturarum inspiratarum interpretatio debet imprimis ad id attendere quod Deus per sacros auctores, nostrae salutis causa, revelare voluit. Id quod a Spiritu venit, nonnisi per Spiritus actionem plene intelligitur.138
[138]
Ecclesia 46 libros Veteris et 27 libros Novi Testamenti, tamquam inspiratos, recipit et veneratur.
[139]
Quattuor Evangelia locum habent centralem quia Christus Iesus eorum est centrum.
[140]
Utriusque Testamenti unitas ex unitate consilii et Revelationis Dei promanat. Vetus Testamentum praeparat Novum, hoc autem Vetus adimplet; ambo se mutuo illuminant; utrumque est verum Verbum Dei.
[141]
«Divinas Scripturas sicut et ipsum corpus dominicum semper venerata est Ecclesia»;139 utrumque totam vitam christianam nutrit et regit. «Lucerna pedibus meis verbum Tuum et lumen semitis meis» (Ps 119,105).140