カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 134-141

[134]
Omnis Scriptura divina unus liber est, et hic unus liber est Christus, «quia omnis Scriptura divina de Christo loquitur, et omnis Scriptura divina in Christo impletur».Hugo de Sancto Victore, De Arca Noe, 2, 8: PL 176, 642; cf Ibid. 2, 9: PL 176, 642-643.
[135]
«Sacrae autem Scripturae Verbum Dei continent et, quia inspiratae, vere Verbum Dei sunt».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 24: AAS 58 (1966) 829.
[136]
Deus sacrae Scripturae est auctor humanos eius auctores inspirans; Ipse in illis et per illos agit. Sic praestat eorum scripta sine errore veritatem docere salutarem.Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 11: AAS 58 (1966) 822-823.
[137]
Scripturarum inspiratarum interpretatio debet imprimis ad id attendere quod Deus per sacros auctores, nostrae salutis causa, revelare voluit. Id quod a Spiritu venit, nonnisi per Spiritus actionem plene intelligitur.Cf Origenes, Homiliae in Exodum, 4, 5: SC 321, 128 (PG 12, 320).
[138]
Ecclesia 46 libros Veteris et 27 libros Novi Testamenti, tamquam inspiratos, recipit et veneratur.
[139]
Quattuor Evangelia locum habent centralem quia Christus Iesus eorum est centrum.
[140]
Utriusque Testamenti unitas ex unitate consilii et Revelationis Dei promanat. Vetus Testamentum praeparat Novum, hoc autem Vetus adimplet; ambo se mutuo illuminant; utrumque est verum Verbum Dei.
[141]
«Divinas Scripturas sicut et ipsum corpus dominicum semper venerata est Ecclesia»;3 Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 21: AAS 58 (1966) 827. utrumque totam vitam christianam nutrit et regit. «Lucerna pedibus meis verbum Tuum et lumen semitis meis» (Ps 119,105).Cf Is 50,4.