カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1341-1344

[1341]
Mandatum Iesu Eius gestus Eiusque verba iterandi «donec veniat» (1 Cor 11,26), non solum exigit Iesum et id quod Ipse fecit, recordari. Liturgicam per Apostolos eorumque successores prospicit celebrationem memorialis Christi, Ipsius vitae, Mortis, Resurrectionis et intercessionis apud Patrem.
[1342]
Ab initio, Ecclesia huic Domini mandato fuit fidelis. De Ecclesia dicitur Hierosolymitana:
« Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus. [...] Cotidie quoque perdurantes unanimiter in templo et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis » (Act 2,42.46).
[1343]
Praecipue «in una [...] sabbatorum», id est, die Dominica, die resurrectionis Iesu, christiani conveniebant «ad frangendum panem» (Act 20,7). Ab illo tempore ad nostros usque dies, celebratio Eucharistiae est perpetuata ita ut hodie eam ubique in Ecclesia cum eadem structura inveniamus fundamentali. Ipsa centrum permanet vitae Ecclesiae.
[1344]
Ita populus Dei peregrinans, mysterium Iesu annuntians Paschale, «donec veniat» (1 Cor 11,26), ab alia ad aliam celebrationem, «per angustam viam crucis»317 procedit ad convivium caeleste, in quo omnes electi ad mensam sedebunt Regni.