カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1348-1355

[1348]
Omnium conventus. Christiani in eumdem locum pro eucharistica concurrunt congregatione. In illo principem obtinet locum Ipse Christus, qui Eucharistiae principalis est agens. Ipse est Summus Novi Foederis Sacerdos. Ipse invisibiliter omni celebrationi eucharisticae praeest. Eum repraesentans Episcopus vel presbyter (in persona Christi Capitis agens) congregationi praesidet, post lectiones sermonem facit, dona recipit et precationem dicit eucharisticam. Omnes in celebratione suas activas habent partes, unusquisque suo modo: lectores, illi qui dona afferunt, illi qui communionem distribuunt, et totus integer populus, cuius Amen participationem manifestat.
[1349]
Liturgia verbi implicat «scripta Prophetarum» seu Antiquum Testamentum et «commentaria Apostolorum», id est, eorum epistulas et evangelia; post homiliam quae ad hoc verbum hortatur accipiendum tamquam id quod ipsum vere est, Verbum Dei,Cf 1 Thess 2,13. et ad illud exsequendum, intercessiones sequuntur pro omnibus hominibus, secundum Apostoli verba: «Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus, qui in sublimitate sunt» (1 Tim 2,1-2).
[1350]
Donorum praesentatio (offertorium): tunc ad altare, quandoque processione, panis et vinum afferuntur quae a sacerdote, nomine Christi, in Sacrificio offerentur eucharistico, in quo Eiusdem corpus et sanguis efficientur. Est idem gestus Christi in ultima Cena, «panem et calicem accipientis». «Hanc oblationem Ecclesia sola puram offert Fabricatori, offerens Ei cum gratiarum actione ex creatura Eius».Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 4, 18, 4: SC 100, 606 (PG 7, 1027); cf Mal 1,11. Donorum praesentatio ad altare gestum Melchisedech assumit et Creatoris dona manibus concredit Christi. Ipse in Suo sacrificio omnia humana conamina offerendi sacrificia ad perfectionem ducit.
[1351]
Ab initio, christiani offerunt, cum pane et vino pro Eucharistia, sua dona ut eis impertiantur qui in egestate sunt. Hic collectaeCf 1 Cor 16,1. mos, semper actualis, ab exemplo inspiratur Christi qui factus est pauper ut nos divites efficeret:Cf 2 Cor 8,9.
« Qui abundant ac volunt pro arbitrio quisque suo quod visum est largiuntur, et quod colligitur apud eum qui praeest deponitur, et ipse subvenit pupillis ac viduis, et iis qui ob morbum aut aliam ob causam indigent, et iis qui in vinculis sunt, et advenientibus peregre hospitibus, uno verbo omnium inopum curator est ».Sanctus Iustinus, Apologia, 1, 67: CA 1, 186-188 (PG 6, 429).
[1352]
Anaphora: cum eucharistica prece, cum prece nempe actionis gratiarum et consecrationis, ad cor et culmen pervenimus celebrationis:
in praefatione, Ecclesia, per Christum, in Spiritu Sancto, gratias Patri agit propter omnia Eius opera, propter creationem, Redemptionem et sanctificationem. Tota communitas tunc huic laudi incessanti coniungitur quam caelestis Ecclesia, angeli omnesque sancti, ter Sancto canunt Deo.
[1353]
In epiclesi, ipsa petit a Patre ut Suum mittat Spiritum (vel Suae benedictionis potentiamCf Prex eucharistica I seu Canon Romanus, 90: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 451.) super panem et vinum ut, per Eius virtutem, corpus et sanguis Iesu Christi fiant, et ut illi qui Eucharistiam participant, unum sint corpus et unus spiritus (quaedam liturgicae traditiones Epiclesim post anamnesim collocant).
In institutionis narratione, vis verborum et actionis Christi, et Spiritus Sancti potentia, sub panis et vini speciebus Eius corpus et sanguinem sacramentaliter efficiunt praesentia, Eius sacrificium semel pro semper in cruce oblatum.
[1354]
In anamnesi quae sequitur, Ecclesia passionem, resurrectionem et reditum Christi Iesu recolit gloriosum; ipsa Patri oblationem praesentat Filii Eius qui nos cum Eo reconciliat.
In intercessionibus, Ecclesia exprimit Eucharistiam in communione cum tota Ecclesia caeli et terrae, vivorum et defunctorum, celebrari et in communione cum Pastoribus Ecclesiae, cum Papa, cum Episcopo dioeceseos, eius presbyterio et eius diaconis, et cum Episcopis totius mundi cum eorum Ecclesiis.
[1355]
In Communione, quam Domini oratio et panis praecedunt fractio, fideles «panem de caelo» et «calicem salutarem» accipiunt, corpus et sanguinem Christi qui Se Ipsum tradidit «pro mundi vita» (Io 6,51).
Quia hic panis et hoc vinum, secundum veterem expressionem sunt « eucharistizata »,Cf Sanctus Iustinus, Apologia, 1, 65: CA 1, 180 (PG 6, 428). « hoc alimentum apud nos vocatur Eucharistia, cuius nulli alii licet esse participi nisi qui credat veram esse doctrinam nostram, et illo ad remissionem peccatorum et ad regenerationem lavacro ablutus fuerit, et ita vivat ut Christus tradidit ».Sanctus Iustinus, Apologia, 1, 66: CA 1, 180 (PG 6, 428).