カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1356-1381

[1356]
Si christiani inde ab originibus Eucharistiam celebrant, et quidem sub quadam forma, quae, quoad substantiam, in decursu magnae diversitatis aetatum et liturgiarum mutata non est, hoc ideo accidit quia scimus nos mandato Domini vinculari, pridie passionis Eius praescripto: «Hoc facite in meam commemorationem» (1 Cor 11,24-25).
[1357]
Hoc Domini adimplemus mandatum memoriale sacrificii Eius celebrantes. Hoc facientes, id Patri offerimus quod Ipse nobis donavit: dona Eius creationis, panem et vinum, per Spiritus Sancti potentiam et Christi verba, corpus et sanguinem Christi effecta: sic Christus realiter et arcano modo praesens fit.
[1358]
Oportet igitur ut Eucharistiam consideremus:
— tamquam actionem gratiarum et laudem Patri;
— tamquam memoriale sacrificale Christi et corporis Eius;
— tamquam Christi praesentiam per virtutem Eius verbi Eiusque Spiritus.
[1359]
Eucharistia, sacramentum nostrae salutis per Christum in cruce adimpletae, laudis est etiam sacrificium in gratiarum actionem propter creationis opus. In Sacrificio eucharistico, tota creatio a Deo dilecta praesentatur Patri per Christi mortem et resurrectionem. Per Christum potest Ecclesia sacrificium laudis offerre in gratiarum actionem propter quidquid boni, pulchri et iusti in creatione et in genere humano Deus effecit.
[1360]
Eucharistia est sacrificium actionis gratiarum ad Patrem, benedictio per quam Ecclesia Deo propter omnia Eius beneficia suam exprimit gratitudinem, propter omnia quae Ipse per creationem, Redemptionem et sanctificationem effecit. Eucharistia imprimis «gratiarum actionem» significat.
[1361]
Eucharistia est etiam sacrificium laudis, per quod Ecclesia in totius creationis nomine gloriam canit Dei. Hoc laudis sacrificium non nisi per Christum possibile est: Ipse fideles Suae coniungit personae, Suae laudi et Suae intercessioni, atque ita sacrificium laudis ad Patrem per Christum et cum Ipso offertur ut accipiatur in Ipso.
[1362]
Eucharistia est memoriale Paschatis Christi, Eius unici sacrificii in actum deductio et sacramentalis oblatio, in liturgia Ecclesiae quae corpus est Eius. In omnibus eucharisticis precibus, post institutionis verba, orationem invenimus quae anamnesis seu memoriale appellatur.
[1364]
Memoriale in Novo Testamento sensum recipit novum. Cum Ecclesia Eucharistiam celebrat, memor est Christi Paschatis, quod praesens fit: sacrificium quod Christus semel pro semper obtulit in cruce, semper permanet actuale:Cf Heb 7,25-27. «Quoties Sacrificium crucis, quo "Pascha nostrum immolatus est Christus" (1 Cor 5,7), in altari celebratur, opus nostrae Redemptionis exercetur».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 3: AAS 57 (1965) 6.
[1365]
Quia Eucharistia memoriale Paschatis est Christi, est etiam sacrificium. Indoles sacrificalis Eucharistiae in ipsis verbis institutionis manifestatur: «Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur» et «Hic calix Novum Testamentum est in sanguine meo qui pro vobis funditur» (Lc 22,19-20). In Eucharistia, Christus hoc ipsum corpus dat quod pro nobis in cruce tradidit, ipsum sanguinem quem Ille effudit «pro multis [...] in remissionem peccatorum» (Mt 26,28).
[1366]
Eucharistia est igitur sacrificium quia Sacrificium crucis repraesentat (praesens reddit), quia eius est memoriale et quia eius fructum applicat:
Christus « Deus et Dominus noster, [...] semel Se Ipsum in ara crucis, morte intercedente, Deo Patri [...] [obtulit], ut aeternam illis [hominibus] Redemptionem operaretur: quia tamen post mortem sacerdotium Eius exstinguendum non erat [Heb 7,24.27], in Coena novissima, "qua nocte tradebatur" [1 Cor 11,23], [...] dilectae Sponsae Suae Ecclesiae visibile (sicut hominum natura exigit) [...] [reliquit] sacrificium, quo cruentum illud semel in cruce peragendum repraesentaretur eiusque memoria in finem usque saeculi permaneret, atque illius salutaris virtus in remissionem eorum, quae a nobis quotidie committuntur, peccatorum applicaretur ».Concilium Tridentinum, Sess. 22a, Doctrina de ss. Missae Sacrificio, c. 1: DS 1740.
[1367]
Sacrificium Christi et Sacrificium Eucharistiae unum sunt sacrificium: «Una enim eademque est hostia, Idem nunc offerens sacerdotum ministerio, qui Se Ipsum tunc in cruce obtulit, sola ratione offerendi diversa»:Concilium Tridentinum, Sess. 22a, Doctrina de ss. Missae Sacrificio, c. 2: DS 1743. «Et quoniam in divino hoc sacrificio, quod in Missa peragitur, Idem Ille Christus continetur et incruente immolatur, qui in ara crucis "semel Se Ipsum cruente obtulit" [...] sacrificium istud vere propitiatorium» est.Ibid.
[1368]
Eucharistia est quoque Ecclesiae sacrificium. Ecclesia, quae corpus est Christi, oblationem sui Capitis participat. Cum Eo, ipsa tota offertur. Cum Eius intercessione apud Patrem pro omnibus hominibus se coniungit. In Eucharistia, sacrificium Christi fit etiam sacrificium membrorum Eius corporis. Vita fidelium, eorum laus, eorum dolor, eorum oratio, eorum labor illis Christi Eiusque totali uniuntur oblationi, et sic novum acquirunt valorem. Sacrificium Christi super altari praesens omnibus christianorum generationibus possibilitatem praebet Eius oblationi se uniendi.
In catacumbis, Ecclesia saepe tamquam mulier in oratione repraesentatur, brachiis apertis in gestu orantis. Se, sicut Christus qui brachia extendit in cruce, per Ipsum, cum Ipso et in Ipso offert et pro omnibus intercedit hominibus.
[1369]
Ecclesia tota cum oblatione coniungitur et intercessione Christi. Papa qui Petri ministerium in Ecclesia sustinet, omni Eucharistiae associatur celebrationi in qua tamquam unitatis Ecclesiae Universae signum et minister nominatur. Episcopus loci semper Eucharistiae est responsabilis, etiam cum presbyter illi praeest; eius nomen in illa pronuntiatur ut significetur eum Ecclesiae particulari praeesse, in medio presbyterii et assistentibus diaconis. Communitas etiam pro omnibus intercedit ministris qui, pro illa et cum illa, Sacrificium offerunt eucharisticum:
« Valida Eucharistia habeatur illa, quae sub Episcopo peragitur vel sub eo, cui ipse concesserit ».Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Smyrnaeos, 8, 1: SC 10bis, 138 (Funk 1, 282).
« Per presbyterorum autem ministerium sacrificium spirituale fidelium consummatur in unione cum sacrificio Christi, unici mediatoris, quod per manus eorum, nomine totius Ecclesiae, in Eucharistia incruente et sacramentaliter offertur, donec Ipse Dominus veniat ».Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 2: AAS 58 (1966) 993.
[1370]
Christi oblationi coniunguntur non solum membra quae adhuc hic in terris sunt, sed etiam illa quae iam sunt in caeli gloria: Ecclesia, in communione cum beatissima Virgine Maria et eiusdem, sicut etiam omnium sanctorum omniumque sanctarum, faciens memoriam, Sacrificium offert eucharisticum. Ecclesia in Eucharistia, cum Maria, est quodammodo iuxta crucem, oblationi Christi unita et intercessioni.
[1371]
Sacrificium eucharisticum offertur etiam pro fidelibus defunctis, «pro defunctis in Christo, nondum ad plenum purgatis»,Concilium Tridentinum, Sess. 22a, Doctrina de ss. Missae Sacrificio, c. 2: DS 1743. ut Christi lumen et pacem ingredi possint:
« Ponite [...] hoc corpus ubicumque: nihil vos eius cura conturbet; tantum illud vos rogo, ut ad Domini altare memineritis mei, ubiubi fueritis ».Sanctus Augustinus, Confessiones, 9, 11, 27: CCL 27, 149 (PL 32, 775); verba sanctae Monicae, ante suam mortem, ad sanctum Augustinum et fratrem eius.
« Deinde [in anaphora] et pro defunctis sanctis Patribus et Episcopis, et omnibus generatim qui inter nos vita functi sunt [oramus]; maximum hoc credentes adiumentum illis animabus fore, pro quibus oratio defertur, dum sancta et perquam tremenda coram iacet victima. [...] Et nos pro defunctis, etiamsi peccatores sint, preces Deo offerentes, [...] Christum mactatum pro peccatis nostris offerimus, Deum amicum hominum cum pro illis tum pro nobis propitiantes ».Sanctus Cyrillus Hierosolymitanus, Catecheses mystagogicae, 5, 9-10: SC 126, 158-160 (PG 30, 1116-1117).
[1372]
Sanctus Augustinus in synthesim mirabiliter hanc redegit doctrinam quae nos incitat ad participationem semper magis completam in nostri Redemptoris sacrificio quod in Eucharistia celebramus:
« Tota ipsa redempta civitas, hoc est congregatio societasque sanctorum, universale sacrificium [...] [offertur] Deo per Sacerdotem magnum, qui etiam Se Ipsum obtulit in passione pro nobis, ut tanti Capitis corpus essemus, secundum formam servi. [...] Hoc est sacrificium christianorum: "Multi unum corpus in Christo" (Rom 12,5). Quod etiam Sacramento altaris fidelibus noto frequentat Ecclesia, ubi ei demonstratur, quod in ea re, quam offert, ipsa offeratur ».Sanctus Augustinus, De civitate Dei, 10, 6: CSEL 401, 456 (PL 41, 284).
[1373]
«Christus Iesus, qui mortuus est, immo qui suscitatus est, qui et est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis» (Rom 8,34), multipliciter est Ecclesiae Suae praesens:Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS 57 (1965) 53. in verbo Suo, in Ecclesiae Suae oratione, «ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum» (Mt 18,20), in pauperibus, aegrotis, captivis,Cf Mt 25,31-46. in sacramentis quorum Ipse est auctor, in Missae Sacrificio et in persona ministri. Sed «maxime [est praesens] sub speciebus eucharisticis».Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 7: AAS 56 (1964) 100-101.
[1374]
Modus praesentiae Christi sub speciebus eucharisticis est singularis. Is Eucharistiam super omnibus sacramentis elevat et propterea illa est «quasi consummatio spiritualis vitae, et omnium sacramentorum finis».Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 73, a. 3, c: Ed. Leon. 12, 140. In Sanctissimo Eucharistiae Sacramento continentur vere, realiter et substantialiter corpus et sanguis una cum anima et divinitate Domini nostri Iesu Christi ac proinde totus Christus.Cf Concilium Tridentinum, Sess. 13a, Decretum de ss. Eucharistia, canon 1: DS 1651. «Quae quidem praesentia "realis" dicitur non per exclusionem, quasi aliae "reales" non sint, sed per excellentiam, quia est substantialis, qua nimirum totus atque integer Christus, Deus et homo, fit praesens».Paulus VI, Litt. Enc. Mysterium fidei: AAS 57 (1965) 764.
[1375]
In hoc sacramento, Christus fit praesens per conversionem panis et vini in corpus et sanguinem Christi. Patres Ecclesiae fidem Ecclesiae in verbi Christi et actionis Spiritus Sancti efficacitatem ad hanc conversionem peragendam asseveraverunt firmiter. Sic sanctus Ioannes Chrysostomus declarat:
« Non enim homo est, qui facit ut proposita efficiantur corpus et sanguis Christi, sed Ipse Christus qui pro nobis crucifixus est. Figuram implens stat sacerdos verba illa proferens: virtus autem et gratia Dei est. Hoc est corpus meum, inquit. Hoc verbum transformat ea, quae proposita sunt ».Sanctus Ioannes Chrysostomus, De proditione Iudae homilia, 1, 6: PG 49, 380.

Et sanctus Ambrosius de hac conversione ait:
Persuasi simus « non hoc esse, quod natura formavit, sed quod benedictio consecravit, maioremque vim esse benedictionis quam naturae, quia benedictione etiam natura ipsa mutatur ».Sanctus Ambrosius, De mysteriis, 9, 50: CSEL 73, 110 (PL 16, 405). « Sermo ergo Christi, qui potuit ex nihilo facere, quod non erat, non potest ea, quae sunt, in id mutare, quod non erant? Non enim minus est novas rebus dare quam mutare naturas ».Ibid., 9, 52: CSEL 73, 112 (PL 16, 407).
[1376]
Concilium Tridentinum fidem catholicam in synthesim redigit declarans: «Quoniam autem Christus Redemptor noster corpus Suum id, quod sub specie panis offerebat, vere esse dixit, ideo persuasum semper in Ecclesia Dei fuit, idque nunc denuo sancta haec Synodus declarat: per consecrationem panis et vini conversionem fieri totius substantiae panis in substantiam corporis Christi Domini nostri, et totius substantiae vini in substantiam sanguinis Eius. Quae conversio convenienter et proprie a sancta catholica Ecclesia transsubstantiatio est appellata».Concilium Tridentinum, Sess. 13a, Decretum de ss. Eucharistia, c. 4: DS 1642.
[1377]
Praesentia eucharistica Christi a momento incipit consecrationis et perdurat dum species subsistunt eucharisticae. Christus est totus integer sub unaquaque specierum et totus integer in earum partibus, ita ut panis fractio Christum non dividat.Cf Concilium Tridentinum, Sess. 13a, Decretum de ss. Eucharistia, c. 3: DS 1641.
[1378]
Eucharistiae cultus. In Missae liturgia, nostram fidem in praesentiam realem Christi sub panis et vini speciebus, exprimimus, inter alia, genua flectentes vel profunde in signum adorationis Domini nos inclinantes. «Hunc latriae cultum Eucharistiae sacramento praestandum, Catholica Ecclesia non solum intra, verum etiam extra Missarum sollemnia exhibuit et exhibet, consecratas Hostias quam diligentissime adservando, eas sollemni fidelium venerationi proponendo, in processionibus frequentissimi populi laetitia circumferendo».Paulus VI, Litt. Enc. Mysterium fidei: AAS 57 (1965) 769.
[1379]
Sancta reservatio (tabernaculum) prius destinabatur ad Eucharistiam digne servandam ut aegrotis et absentibus posset extra Missam deferri. Ecclesia, per ulteriorem penetrationem in fidem de reali Christi praesentia in Eucharistia, effecta est conscia sensus silentiosae adorationis Christi sub speciebus eucharisticis praesentis. Hac de causa, tabernaculum collocari debet in loco ecclesiae peculiariter digno; sic construi debet ut veritas praesentiae realis Christi in Sanctissimo Sacramento efferatur et manifestetur.
[1380]
Valde conveniens est, Christum, hoc modo singulari, Ecclesiae Suae praesentem manere voluisse. Quia Christus sub Sua forma visibili relicturus erat Suos, nobis Suam praesentiam volebat donare sacramentalem; quia Ipse Se in cruce oblaturus erat ut nos salvaret, volebat nos memoriale habere amoris quo Ipse nos «in finem dilexit» (Io 13,1), usque ad vitae Suae donum. Re vera, Ipse, in Sua praesentia eucharistica, in medio nostri modo manet arcano sicut Is qui nos dilexit et tradidit Semetipsum pro nobis,Cf Gal 2,20. et quidem manet sub signis quae hunc amorem exprimunt et communicant:
« Ecclesiae quidem et mundo valde opus est eucharistico cultu. Praestolatur nos Iesus hoc in caritatis sacramento. Ne tempori nostro parcamus ut Eum conveniamus cum adoratione, cum contemplatione fidei plena et parata graves culpas et crimina mundi compensare. Adoratio nostra profecto numquam deficiat ».Ioannes Paulus II, Epist. Dominicae Cenae, 3: AAS 72 (1980) 119; cf Enchiridion Vaticanum, 7, 177.
[1381]
«Verum corpus Christi et verum sanguinem esse in hoc sacramento, ut ait sanctus Thomas, "non sensu deprehendi potest, sed sola fide, quae auctoritati divinae innititur. Unde super illud Lucae 22,19: Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur, dicit Cyrillus: Non dubites an hoc verum sit; sed potius suscipe verba Salvatoris in fide; cum enim sit veritas, non mentitur"»:Paulus VI, Litt. Enc. Mysterium fidei: AAS 57 (1965) 757; cf Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 75, a. 1, c: Ed. Leon. 12, 156; Sanctus Cyrillus Alexandrinus, Commentarius in Lucam, 22, 19: PG 72, 912.
« Adoro Te devote, latens Deitas,
quae sub his figuris vere latitas;
Tibi se cor meum totum subicit
quia Te contemplans totum deficit.
Visus, tactus, gustus in Te fallitur,
sed auditu solo tute creditur;
credo quidquid dixit Dei Filius,
verbo veritatis nihil verius ».AHMA 50, 589.
[1363xn+記念xn-とは、聖書的には、過去の出来事を単に想起することではなく、神が人間のために行われた偉大なわざを宣言することを意味しますn188。これらの出来事を祝う典礼祭儀の中で、出来事は何らかの形で現存し、現在化されます。イスラエル人たちは、エジプトからの解放を記念する過越祭を行うたびに、それによって自分たちの生活が活性化できるように、解放の出来事が信者たちの記憶の中によみがえってくる、と理解しています。]
In sacrae Scripturae sensu, memoriale recordatio eventuum praeteritorum solummodo non est, sed proclamatio mirabilium quae Deus pro hominibus implevit.Cf Ex 13,3. In liturgica horum eventuum celebratione, ii quodammodo praesentes fiunt et actuales. Sic Israel suam ex Aegypto intelligit liberationem: semper ac Pascha celebratur, Exodi eventus memoriae credentium fiunt praesentes ut ipsi illis suam conforment vitam.