[1402]
ある古い祈りの中で、教会はエウカリスチアの神秘を次のように唱えてたたえています。「ああ、聖なるうたげ、そこでキリストはわたしたちの糧となり、受難が改めて記念され、恵みがわたしたちを満たし、来るべき栄光の保証が与えられる」245。エウカリスチアはキリストの過越の記念であり、わたしたちは聖体拝領によって「天の祝福と恵みに」246満たされます。それゆえ、エウカリスチアは天の栄光の先取りなのです。
In quadam vetere oratione, Ecclesia mysterium acclamat Eucharistiae: «O sacrum convivium in quo Christus sumitur: recolitur memoria passionis Eius, mens impletur gratia et futurae gloriae nobis pignus datur».388 Si Eucharistia memoriale est Paschatis Domini, si per nostram altaris Communionem «omni benedictione caelesti et gratia» replemur,389 Eucharistia est quoque gloriae caelestis anticipatio.
[1403]
最後の晩さんのときに、主ご自身が弟子たちの注意を神の国における過越の完成に向けさせてくださいました。「いっておくが、わたしの父の国であなたがたとともに新たに飲むその日まで、今後ぶどうの実から作ったものを飲むことは決してあるまい」(マタイ26∙29)247。教会はエウカリスチアを行うたびに、父の国でキリストとともに新たにぶどう酒を飲むというキリストの約束を思い起こし、目を「やがて来られるかた」(黙示録1∙4)に向けます。そして、そのかたの到来を願って、「マラナ・タ(主よ、来てください)」(一コリント16∙22)、「主イエスよ、来てください」(黙示録22∙20)、「あなたの恵みが訪れて、この世が過ぎ去りますように」248と祈ります。
In ultima Cena, Ipse Dominus intuitum discipulorum Suorum ad Paschatis consummationem in Regno Dei direxit: «Dico autem vobis: Non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in Regno Patris mei» (Mt 26,29).390 Quoties Ecclesia Eucharistiam celebrat, huius promissionis est memor et eius intuitus vertitur ad Eum «qui venturus est» (Apc 1,4). In oratione sua Ipsius implorat Adventum: «Marana tha» (1 Cor 16,22), «Veni, Domine Iesu» (Apc 22,20), «Adveniat gratia et praetereat mundus hic».391
[1404]
教会は、主がすでに今行われているご自分のエウカリスチアにおいでになって、わたしたちのただ中におられることを知っています。しかし、この現存を目で確かめることはできません。ですから、わたしたちはエウカリスチアを挙行するとき、「救い主イエス・キリストが来られるのを待ち望んで」249、「わたしたちもいつかその国で、いつまでもともにあなたの栄光にあずかり、喜びに満たされますように。そのときあなたは、わたしたちの目から涙をすべてぬぐいさり、わたしたちは神であるあなたをありのままに見て、永遠にあなたに似るものとなり、終わりなくあなたをたたえることができるのです」と祈ります250。
Ecclesia scit iam nunc Dominum in Sua venire Eucharistia, et ibi Eum in medio esse nostri. Tamen haec praesentia est velata. Hac de causa, Eucharistiam celebramus «exspectantes beatam spem et Adventum Salvatoris nostri Iesu Christi»,392 orantes «ut [in Regno Tuo] simul gloria Tua perenniter satiemur, quando omnem lacrimam absterges ab oculis nostris, quia Te, sicuti es, Deum nostrum videntes, Tibi similes erimus cuncta per saecula, et Te sine fine laudabimus».393
[1405]
エウカリスチアは、この大きな希望、すなわち、義の宿る新しい天と新しい地の希望251のもっとも確実な保証、明白なしるしなのです。この祭儀の度ごとに、「わたしたちのあがないのみわざが行われ」252、わたしたちは「不死の妙薬、死なずにイエス・キリストに結ばれて永遠に生きるための解毒剤である一つのパンを〔裂くのです〕」253。
Huius magnae spei, illius nempe caelorum novorum et terrae novae in quibus habitabit iustitia,394 nullum securius habemus pignus neque signum magis manifestum quam Eucharistiam. Re vera, quoties hoc celebratur mysterium «opus nostrae Redemptionis exercetur»395 et nos «unum panem [...] [frangimus], qui pharmacum immortalitatis est, antidotum, ne moriamur, sed vivamus semper in Iesu Christo».396