カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1402-1405

[1402]
In quadam vetere oratione, Ecclesia mysterium acclamat Eucharistiae: «O sacrum convivium in quo Christus sumitur: recolitur memoria passionis Eius, mens impletur gratia et futurae gloriae nobis pignus datur».In Sollemnitate ss.mi corporis et sanguinis Christi, Antiphona ad «Magnificat» in II Vesperis: Liturgia Horarum, editio typica, v. 3 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 502. Si Eucharistia memoriale est Paschatis Domini, si per nostram altaris Communionem «omni benedictione caelesti et gratia» replemur,Prex eucharistica I seu Canon Romanus, 96: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 453. Eucharistia est quoque gloriae caelestis anticipatio.
[1403]
In ultima Cena, Ipse Dominus intuitum discipulorum Suorum ad Paschatis consummationem in Regno Dei direxit: «Dico autem vobis: Non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in Regno Patris mei» (Mt 26,29).Cf Lc 22,18; Mc 14,25. Quoties Ecclesia Eucharistiam celebrat, huius promissionis est memor et eius intuitus vertitur ad Eum «qui venturus est» (Apc 1,4). In oratione sua Ipsius implorat Adventum: «Marana tha» (1 Cor 16,22), «Veni, Domine Iesu» (Apc 22,20), «Adveniat gratia et praetereat mundus hic».Didaché, 10, 6: SC 248, 180 (Funk, Patres apostolici, 1, 24).
[1404]
Ecclesia scit iam nunc Dominum in Sua venire Eucharistia, et ibi Eum in medio esse nostri. Tamen haec praesentia est velata. Hac de causa, Eucharistiam celebramus «exspectantes beatam spem et Adventum Salvatoris nostri Iesu Christi»,Ritus Communionis, 126 [Embolismus post «Pater noster»]: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 472; cf Tit 2,13. orantes «ut [in Regno Tuo] simul gloria Tua perenniter satiemur, quando omnem lacrimam absterges ab oculis nostris, quia Te, sicuti es, Deum nostrum videntes, Tibi similes erimus cuncta per saecula, et Te sine fine laudabimus».Prex eucharistica III, 116: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 465.
[1405]
Huius magnae spei, illius nempe caelorum novorum et terrae novae in quibus habitabit iustitia,Cf 2 Pe 3,13. nullum securius habemus pignus neque signum magis manifestum quam Eucharistiam. Re vera, quoties hoc celebratur mysterium «opus nostrae Redemptionis exercetur»Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 3: AAS 57 (1965) 6. et nos «unum panem [...] [frangimus], qui pharmacum immortalitatis est, antidotum, ne moriamur, sed vivamus semper in Iesu Christo».Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Ephesios, 20, 2: SC 10bis, 76 (Funk 1, 230).