[1406]
イエスはいわれます。「わたしは、天からくだって来た生きたパンである。このパンを食べるならば、その人は永遠に生きる。……わたしの肉を食べ、その血を飲む者は永遠のいのちを得、……いつもわたしのうちにおり、わたしもまたいつもその人のうちにいる」(ヨハネ6∙51,54,56)。
Iesus dixit: «Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum [...]. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam, [...] in me manet, et ego in illo» (Io 6,51.54.56).
[1407]
エウカリスチアは教会生活の中心でも、頂点でもあります。なぜなら、エウカリスチアにおいて、キリストはご自分の教会とそのすべての成員を、ただ一度十字架上で御父にささげられた賛美と感謝のいけにえに結びつけられるからです。このいけにえによって、キリストは教会であるご自分のからだに救いの恵みを注がれます。
Eucharistia cor et culmen est vitae Ecclesiae, quia in ea Christus Ecclesiam Suam et omnia eius membra sacrificio laudis et actionis gratiarum sociat Suo quod semel pro semper in cruce Suo Patri obtulit; Ipse per hoc sacrificium gratias salutis super Suum effundit corpus quod est Ecclesia.
[1408]
エウカリスチアにはつねに、神のことばの宣言、すべての恩恵、とくに御子をたまものとしてお与えくださった恵みのゆえに父である神にささげる感謝、パンとぶどう酒の聖別、および、主のからだと血をいただく会食への参加、という要素が含まれています。以上の要素が、唯一の同じ祭儀を成り立たせているのです。
Celebratio eucharistica semper implicat: proclamationem Verbi Dei, actionem gratiarum Deo Patri pro omnibus Eius beneficiis, praesertim pro dono Filii Eius, consecrationem panis et vini et participationem in convivio liturgico per receptionem corporis et sanguinis Domini. Haec elementa unum eumdemque actum cultus constituunt.
[1409]
エウカリスチアはキリストの過越の記念です。すなわち、キリストの生涯、および死と復活によって成し遂げられた救いのわざの記念であり、それが典礼行為によって現在化されるのです。
Eucharistia est Paschatis Christi memoriale: id est, operis salutis per Christi vitam, mortem et resurrectionem adimpleti, operis per actionem liturgicam praesentis effecti.
[1410]
新約の永遠の大祭司キリストご自身が、司祭たちの務めを通して、エウカリスチアのいけにえをささげられます。また、このいけにえの供え物も、パンとぶどう酒の形態のもとに現存される同じキリストです。
Ipse Christus, aeternus Novi Foederis Summus Sacerdos, per sacerdotum ministerium agens, Sacrificium offert eucharisticum. Praeterea Idem Christus realiter sub panis et vini speciebus praesens est Sacrificii eucharistici oblatio.
[1411]
有効に叙階された司祭のみがエウカリスチアを司式し、キリストのからだと血になるようにパンとぶどう酒を聖別することができます。
Solummodo sacerdotes valide ordinati Eucharistiae possunt praeesse atque panem et vinum consecrare ut corpus et sanguis fiant Domini.
[1412]
この秘跡の基本的なしるしは麦で作られたパンとぶどう酒であり、その上に聖霊の祝福が呼び求められ、司祭は最後の晩さんの間にイエスがいわれた「これはあなたがたのために渡されるわたしのからだである。……これはわたしの血の杯である」という聖別のことばを唱えます。
Signa essentialia sacramenti sunt panis tritici et vinum vitis, super quae Spiritus Sancti invocatur benedictio atque sacerdos verba pronuntiat consecrationis quae Iesus in ultima dixit Cena: «Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur. [...] Hic est calix sanguinis mei».
[1413]
聖別によって、パンとぶどう酒の実体はキリストのからだと血の実体に変わります。聖別されたパンとぶどう酒の形態のもとに、生きておられる栄光のキリストご自身が真に、現実に、実体的に、からだと血、霊魂と神性ともども現存されますトリエント公会議第13総会『聖体についての教令』第3章(DS1640)、同「聖体についての規定」1(DS1651)参照。。
Per consecrationem transsubstantiatio fit panis et vini in Christi corpus et sanguinem. Sub panis et vini speciebus consecratis, Ipse Christus, vivus et gloriosus, praesens est vere, realiter et substantialiter, Eius corpus et sanguis cum Eius anima et divinitate.Cf Concilium Tridentinum, Sess. 13a, Decretum de ss. Eucharistia, c. 3: DS 1640; Ibid., canon 1: DS 1651.
[1414]
エウカリスチアは、生者と死者の罪を償い、霊的または物的恵みを神からいただくためにもいけにえとしてささげられます。
Eucharistia, quatenus sacrificium, etiam in reparationem offertur peccatorum tam vivorum quam defunctorum, et ad beneficia spiritualia vel temporalia a Deo obtinenda.
[1415]
聖体拝領によってキリストをいただきたい者は、成聖の恩恵の状態になければなりません。大罪を犯したことを自覚している者は、聖体を拝領する前に、ゆるしの秘跡によってそのゆるしを受けなければなりません。
Qui Christum in Communione eucharistica vult recipere, in gratiae statu debet inveniri. Si quis de peccato mortali a se commisso habet conscientiam, ad Eucharistiam accedere non debet quin prius absolutionem in sacramento acceperit Poenitentiae.
[1416]
キリストのからだと血を拝領することによって、本人とキリストとの一致が強められ、小罪がゆるされ、大罪から守られます。また拝領者とキリストとの愛のきずなが固められるので、聖体拝領はキリストのからだである教会そのものの一致をも強化します。
Sancta corporis et sanguinis Christi Communio unionem communicantis auget cum Domino, ei peccata remittit venialia eumque a peccatis praeservat gravibus. Eo quod caritatis vincula inter communicantem et Christum roborantur, huius sacramenti receptio unitatem roborat Ecclesiae, corporis mystici Christi.
[1417]
教会は信者に、エウカリスチアの祭儀にあずかるときには聖体を拝領するよう強く勧めています。少なくとも年に一度の聖体拝領が信者の義務となっていをす。少なくとも年一度の聖体拝領が信者の義務となっています。
Ecclesia fidelibus vehementer commendat ut sanctam recipiant Communionem, cum Eucharistiae participant celebrationem; eis huius rei obligationem imponit saltem semel in anno.
[1418]
キリストご自身が聖体の秘跡に現存しておられるので、わたしたちは聖体を礼拝しなければなりません。「聖体訪問はわたしたちの主キリストに対する感謝の表明、愛のしるし、礼拝の務めです」パウルス6世『ミステリウム・フィデイ』,第3項(loc. cit., 771)。。
Eo quod Ipse Christus in altaris Sacramento praesens est, Eum cultu adorationis honorare oportet. Sanctissimi Sacramenti visitatio est «erga Christum Dominum [...] et grati animi argumentum et amoris pignus et debitae adorationis officium».Paulus VI, Litt. Enc. Mysterium fidei: AAS 57 (1965) 771.
[1419]
キリストはこの世から御父のもとに移られたので、わたしたちがキリストのもとで栄光を受ける保証として、エウカリスチアをわたしたちに与えてくださいます。わたしたちは聖なるいけにえにあずかることによって、キリストの心と一つになり、この世の旅路で力づけられ、永遠のいのちを希求し、この世にありながらすでに天上の教会、聖なるおとめマリア、すべての聖人たちと結ばれます。
Christus, cum ex hoc mundo ad Patrem transierit, nobis in Eucharistia pignus praebet gloriae apud Se: participatio sancti Sacrificii nos Ipsius assimilat cordi, nostras sustinet vires peregrinatione huius vitae perdurante, nos vitam aeternam facit concupiscere atque nos iam Ecclesiae unit caelesti, beatissimae Virgini et omnibus sanctis.