[1422]
「告解(ゆるし)の秘跡を受ける者は、神に加えた侮辱のゆるしをあわれみ深い神からいただき、同時に自分たちの罪をもって傷つけた教会、愛と模範と祈りをもって自分たちの回心のために努力している教会と和解します。」第2バチカン公会議『教会憲章』,第11項(Lumen gentium) 。
«Qui vero ad sacramentum Poenitentiae accedunt, veniam offensionis Deo illatae ab Eius misericordia obtinent et simul reconciliantur cum Ecclesia, quam peccando vulneraverunt, et quae eorum conversioni caritate, exemplo, precibus adlaborat».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS 57 (1965) 15.
[1423]
回心の秘跡と呼ばれるのは、それが回心へのイエスの呼びかけでありマルコ1・15参照。、罪によって遠ざかった御父のもとに戻る歩みルカ15・18参照。を秘跡的に実現するからです。
悔い改めの秘跡と呼ばれるのは、それが、罪を犯したキリスト者の回心、痛悔、償いの個人的および教会的歩みにかかわるからです。
Conversionis sacramentum appellatur, propterea quod sacramentaliter vocationem Iesu ad conversionem deducit in rem,Cf Mc 1,15. consilium nempe redeundi ad PatremCf Lc 15,18. a quo quis per peccatum se elongavit.
Poenitentiae sacramentum appellatur, propterea quod iter consecrat personale et ecclesiale conversionis, poenitentiae et satisfactionis christiani peccatoris.
[1424]
告白の秘跡と呼ばれるのは、司祭の前で罪を告白するのがこの秘跡の本質的要素の一つだからです。この名称の根底には、この秘跡は神の聖性と罪びとに対する神のあわれみとを「告白すること」⸺認めて賛美すること⸺である、という意味合いが込められています。
ゆるしの秘跡と呼ばれるのは、司祭による秘跡的なゆるしを介して、神が悔い改める者に「ゆるしと平和」『ゆるしの秘跡(規範版)』46,55(Ordo Paemtentiae, editio typica [Typis Polyglottis Vaticanis 1974] 27. 37)。をお与えになるからです。
和解の秘跡と呼ばれるのは、和解させてくださる神の愛を罪びとに与えるからです。「神と和解させていただきなさい」(二コリント5∙20)とパウロはいっています。神の慈愛を体験した人は、「まず行って兄弟と仲直りをしなさい」(マタイ5∙24)というキリストの呼びかけにこたえる用意があります。
Confessionis sacramentum appellatur, propterea quod declaratio, confessio peccatorum coram sacerdote elementum est essentiale huius sacramenti. Sensu quodam profundo, sacramentum etiam «confessio» est, agnitio et laus sanctitatis Dei et misericordiae Eius erga hominem peccatorem.
Indulgentiae sacramentum appellatur, propterea quod per sacramentalem sacerdotis absolutionem, Deus poenitenti tribuit «indulgentiam [...] et pacem».Ordo Paenitentiae, 46. 55 (Typis Polyglottis Vaticanis 1974) p. 27. 37.
Reconciliationis sacramentum appellatur, quia peccatori amorem praebet Dei qui reconciliat: «Reconciliamini Deo» (2 Cor 5,20). Qui ex amore Dei vivit misericorde, est promptus ut vocationi Domini respondeat: «Vade prius, reconciliare fratri tuo» (Mt 5,24).
[1425]
「あなたがたは……主イエス・キリストの名とわたしたちの神の霊によって洗われ、聖なる者とされ、義とされています」(一コリント6∙11)。キリスト教入信の秘跡で与えられる神の恵みの偉大さを理解すれば、キリストを着ている者にとってガラテヤ3・27参照。、罪がいかに相いれないものであるかが分かるはずです。しかし、使徒聖ヨハネはこうも述べています。「自分に罪がないというなら、自らを欺いており、真理はわたしたちのうちにありません」(一ヨハネ1∙8)。キリストご自身、「わたしたちの罪をゆるしてください」(ルカ11∙4)と祈るように教えられました。しかも、わたしたちが相互にゆるし合うなら、神もわたしたちの罪をおゆるしになる、といって、この二つのゆるしを結びつけられました。
«Abluti estis, [...] sanctificati estis, [...] iustificati estis in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri!» (1 Cor 6,11). Oportet conscios esse magnitudinis doni Dei quod nobis in initiationis christianae sacramentis concessum est, ad intelligendum quousque peccatum res sit aliena pro eo qui Christum induit.Cf Gal 3,27. Sed sanctus apostolus Ioannes etiam scribit: «Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est» (1 Io 1,8). Atque Ipse Dominus nos docuit orare: «Dimitte nobis peccata nostra» (Lc 11,4), mutuam nostrarum offensionum remissionem coniungens remissioni quam Deus nostris concedet peccatis.
[1426]
わたしたちは、キリストへの回心、洗礼による新たな誕生、聖霊のたまもの、キリストのからだと血の糧によって、「神のみ前で」(エフェソ1∙4)聖なる者、汚れのない者となりました。キリストの花嫁である教会自体が、キリストのみ前で「聖なる、汚れのない」(エフェソ5∙27)ものであるのと同様です。しかし、キリスト者となった当初に受けた新しいいのちは、人間本性のもろさと弱さ、ならびに罪への傾きを停止させるわけではありません。この傾きは教会では伝統的に欲情と呼ばれており、受洗者がキリストの恵みに助けられ、キリスト者として生活しながらこの傾きと勇敢に戦うために、洗礼を受けた人々のうちにも残りますトリエント公会議第5総会『原罪についての教令』5(Decretum de peccato ongtnah : DS1515)参照。。この戦いは、主がたえずわたしたちを招いておられる聖性と永遠のいのちとを目指す、回心の戦いですトリエント公会議第6総会『義化についての教令』第16章(Decretum de mstificatione : DS1545)、『教会憲章』,第40項参照。。
Conversio ad Christum, nova in Baptismo nativitas, donum Spiritus Sancti, corpus et sanguis Christi tamquam nutrimentum recepta nos effecerunt sanctos et immaculatos «in conspectu Eius» (Eph 1,4), sicut Ecclesia ipsa, Christi Sponsa, est coram Eo «sancta et immaculata» (Eph 5,27). Tamen vita nova recepta in initiatione christiana fragilitatem et debilitatem naturae humanae non suppressit, neque inclinationem ad peccatum quam traditio concupiscentiam appellat, quae manet in baptizatis ut ipsi suas probationes subeant in vitae christianae proelio, Christi gratia adiuti.Cf Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canon 5: DS 1515. Hoc proelium est illud conversionis propter sanctitatem et vitam aeternam ad quam Dominus nos incessanter vocat.Cf Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, c. 16: DS 1545; Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 40: AAS 57 (1965) 44-45.
[1427]
イエスは回心を呼びかけておられます。この「時は満ち、神の国は近づいた。悔い改めて福音を信じなさい」(マルコ1∙15)という招きは、神の国の告知の本質的な一部です。教会は宣教にあたって、この呼びかけをまず、キリストやその教会をまだ知らない人々に対して行います。ですから、洗礼こそ最初の基本的な回心の場なのです。福音を信じ、洗礼を受けることによってこそ使徒言行録2・38参照。、人は悪を捨て、救い、すなわち、あらゆる罪のゆるしと新しいいのちとを与えられるのです。
Iesus ad conversionem vocat. Haec vocatio pars essentialis est annuntiationis Regni: «Impletum est tempus, et appropinquavit Regnum Dei; paenitemini et credite Evangelio» (Mc 1,15). In Ecclesiae praedicatione haec vocatio dirigitur imprimis ad illos qui nondum Christum et Eius Evangelium cognoscunt. Sic Baptismus locus est praecipuus primae et fundamentalis conversionis. Per fidem in Bonum Nuntium et per Baptismum fitCf Act 2,38. mali abrenuntiatio et acquiritur salus, id est omnium peccatorum remissio et vitae novae donum.
[1428]
ところで、回心へのキリストの招きは、キリスト者の生活の中でもたえず続けられています。この第二の回心は、教会全体がつねに行うべきものです。教会は「自分のふところに罪びとを抱いているので、聖であると同時につねに清められるべきものであり、悔い改めと刷新との努力をたえず続ける」 『教会憲章』,第8項。のです。この回心の努力は、単なる人間のわざではなく、恵みによって引き寄せ、動かされる「打ち砕かれた心」詩編51・19参照。の動きであってヨハネ6・44,12・32参照。、先にわたしたちを愛された神の慈愛にこたえるものです1ヨハネ4・10参照。。
Vocatio igitur Christi ad conversionem in christianorum vita resonare pergit. Haec secunda conversio munus est non interrumptum pro tota Ecclesia quae «in proprio sinu peccatores complectens, sancta simul et semper purificanda, poenitentiam et renovationem continuo prosequitur».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS 57 (1965) 12. Hic conversionis nisus opus solummodo humanum non est. Motus est «cordis contriti»Cf Ps 51,19. gratia attracti et permotiCf Io 6,44; 12,32. ut amori respondeat misericordi Dei qui prior nos dilexit.Cf 1 Io 4,10.
[1429]
これを明らかにしているのが、三度キリストを否認した後の聖ペトロの回心です。はかりしれないあわれみを込めたイエスのまなざしを受けて、ペトロは痛悔の涙を流し
ルカ22・61-62参照。、またキリストの復活の後には、キリストへの愛を三度告白します
ヨハネ21・15-17参照。。第二の回心は、
共同体的意味合いも込められています。これは、完全な教会になるようにとのイエスの呼びかけ、「悔い改めよ」(黙示録2∙5,16)ということばにも表されています。
聖アンブロジオはこの二つの回心について、「教会には水と涙とがあります。洗礼の水と悔い改めの涙です」聖アンブロジウス『書簡』(S. Ambrosius, Epistula extra collectionem 1 [41], 12 : CSEL 82/3, 152 [PL 16, 1116])。といっています。
Sancti Petri post triplicem sui Magistri negationem conversio id testatur. Intuitus infinitae misericordiae Iesu lacrimas provocat poenitentiae
Cf Lc 22,61-62. et, post resurrectionem Domini, triplicem affirmationem illius amoris erga Eum.
Cf Io 21,15-17. Secunda conversio etiam rationem habet
communitariam. Hoc apparet in vocatione Domini ad quamdam integram Ecclesiam: «Age poenitentiam!» (
Apc 2,5.16).
Sanctus Ambrosius de duabus conversionibus dicit: « Ecclesia autem et aquam habet, et lacrimas habet, aquam Baptismatis, lacrimas Poenitentiae ».Sanctus Ambrosius, Epistula extra collectionem, 1 [41], 12: CSEL 823, 152 (PL 16, 1116).
[1430]
すでに預言者たちにもそうであったように、回心と悔い改めへのイエスの呼びかけは、外的な行い、すなわち、「粗衣や灰」、断食などの苦行ではなく、まず、心からの回心、内面的悔い改めを求めます。これがなければ、償いの行為はむなしく、偽りのものです。それに対して、心からの回心は、悔い改めの行為やわざなどの目に見えるしるしをもって表されますヨエル2・12-13、イザヤ1・16-17、マタイ6・16,16・18参照。。
Sicut iam apud Prophetas, vocatio Iesu ad conversionem et ad poenitentiam opera externa non intendit primario, «saccum et cinerem», ieiunia et mortificationes, sed conversionem cordis, interiorem poenitentiam. Sine hac, opera poenitentiae infructuosa manent et mendacia; e contra, interior conversio ad huius habitus impellit expressionem in signis visibilibus, in gestibus et in poenitentiae operibus.Cf Il 2,12-13; Is 1,16-17; Mt 6,1-6.16-18.
[1431]
内面的悔い改めとは、生活全体の根本的転向、つまりわたしたちが心の底から神に復帰し、罪を断ち、悪から遠ざかり、犯した悪い行為を嫌悪することです。それは同時に、神のあわれみを希望し、その恵みの助けに信頼して、生き方を変えようという望みと決心とを伴うものです。この回心には救いに通じる苦痛と悲しみとを伴いますが、教父たちはこれを魂の苦悩、心の痛悔と呼んでいますトリエント公会議第14総会『ゆるしの秘跡について』第4章(Doctrina de sacramento Paemtentiae : DS1676〜DS1678) 、同「ゆるしの秘跡についての規定」5 (Canones de Paenitentia : DS1705)、『ローマ・カテキズム』2, 5, 4(Catechismus Romanus : ed. P. Rodrfguez [Citta del Vaticano-Pamplona 1989] 289)参照。。
Poenitentia interior est radicalis totius vitae nova directio, reditus, e toto nostro corde ad Deum conversio, cessatio a peccato, aversio a malo, una cum repugnantia erga malas actiones quas commiserimus. Simul implicat optatum et resolutionem mutandi vitam cum misericordiae divinae spe et cum fiducia in adiutorium gratiae Eius. Hanc cordis conversionem dolor et tristia comitantur salutares quae a Patribus animi cruciatus, compunctio cordis appellantur.Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 4: DS 1676-1678; Id., Sess. 14a, Canones de Paenitentia, canon 5: DS 1705; Catechismus Romanus, 2, 5, 4: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 289.
[1432]
人間の心は鈍く、かたくなです。神から新しい心を与えていただく必要があります
エゼキエル36・26-27参照。。回心は第一に神の恵みの働きであり、この恵みによって心は神に向きを変えます。「主よ、みもとに立ち返らせてください。わたしたちは立ち返ります」(哀歌5∙21)。神はもう一度やり直す力をお与えになります。心は神の愛の偉大さを発見することにより、罪の醜さと重さとに打たれ、罪によって神に背き、神から離れるのを恐れるようになります。人間の心は、罪によって刺し貫かれたかたを見つめて回心します
ヨハネ19・37、ゼカリヤ12・10参照。。
「キリストの御血を見つめ、御父にとってどれほど貴重なものであるかを理解しましょう。その血はわたしたちの救いのために流され、全世界に悔い改めの恵みをもたらしたものだからです」聖クレメンス1世『コリントの信徒への手紙』 (S. Clemens Romanus, Epistula ad Corinthios 1, 4: SC 167, 110 [Funk l, 1081)。。
Hominis cor grave est et induratum. Oportet ut Deus cor homini indat novum.
Cf Ez 36,26-27. Conversio est imprimis opus gratiae Dei qui efficit ut corda nostra redeant ad Ipsum: «Converte nos, Domine, ad Te, et convertemur» (
Lam 5,21). Deus nobis vim donat ut iterum incipiamus. Cor nostrum, amoris Dei detegens magnitudinem, horrore et pondere concutitur peccati et ne Deum peccato offendat et ab Eo separetur timere incipit. Cor humanum convertitur, in Eum respiciens quem peccata nostra transfixerunt.
Cf Io 19,37; Zach 12,10. « Sanguinem Christi intentis oculis intueamur et cognoscamus, quam pretiosus sit Deo et Patri Eius, qui propter nostram salutem effusus toti mundo paenitentiae gratiam obtulit ».Sanctus Clemens Romanus, Epistula ad Corinthios, 7, 4: SC 167, 110 (Funk 1, 108).
[1433]
キリストの復活以来、聖霊は御父から遣わされたかたを信じなかったという世の誤りを明らかにしてくださいますヨハネ16・8-9参照。。ところが、誤りを明らかにしてくださるこの同じ霊が、人間の心に悔い改めと回心との恵みを与えてくださる慰め主ヨハネ15・26参照。でもあられるのです使徒言行録2・36-38、ヨハネ・パウロ2世回勅『聖霊―生命の与え主』27(Dominum et vivificantem : AAS 78 [1986] 837-868)参照。。
Inde a Paschate, Spiritus Sanctus arguit mundum de peccato, quia scilicet non crediderunt in EumCf Io 16,8-9. quem Pater misit. Sed Idem Hic Spiritus, qui peccatum detegit, est ConsolatorCf Io 15,26. qui cordi hominis gratiam praebet poenitentiae et conversionis.Cf Act 2,36-38; Ioannes Paulus II, Litt. enc. Dominum et vivificantem, 27-48: AAS 78 (1986) 837-868.
[1434]
キリスト者の内面的悔い改めは、きわめて多様な形をとります。聖書や教父たちは、自分自身、神、および他人とのかかわりに関する回心を表す断食、祈り、施しトビト12・8、マタイ6・1-18参照。という三つの形についてとくに力説しています。洗礼や殉教によって行われる根本的な清めのほかに、罪のゆるしを得る手段として、隣人と和解する努力、悔い改めの涙、隣人の救いへの配慮ヤコブ5・20参照。、聖人たちの執り成し、「多くの罪を覆う」(一ペトロ4∙8)隣人愛の実行、などを挙げています。
Christiani interior poenitentia expressiones valde diversas potest habere. Scriptura et Patres tribus praecipue insistunt formis: ieiunio, orationi, eleemosynae,Cf Tb 12,8; Mt 6,1-18. quae conversionem exprimunt relate ad se ipsum, relate ad Deum et relate ad alios. Iuxta radicalem purificationem quam Baptismus vel martyrium operantur, ipsi afferunt, sicut media ad veniam peccatorum obtinendam, nisus peractos ad se cum proximo reconciliandum, poenitentiae lacrimas, curam pro salute proximi,Cf Iac 5,20. intercessionem sanctorum et exercitium caritatis quae «operit multitudinem peccatorum» (1 Pe 4,8).
[1435]
回心は日常生活の中での、和解の行為、貧しい人々への心遣い、正義の行い、他人の権利の擁護アモス5・24、イザヤ1・17参照。、他人への過ちについての告白、兄弟の回心を目指す忠告、生活の見直し、良心の糾明、霊的指導、忍苦、義のために迫害を忍ぶことなどによって実現されます。日々自分の十字架を担ってイエスに従うことが、悔い改めのもっとも確かな道ですルカ9・23参照。。
Conversio in vita fit quotidiana per reconciliationis gestus, per curam de pauperibus, per exercitium et defensionem iustitiae et iuris,Cf Am 5,24; Is 1,17. per defectuum confessionem ad fratres, correctionem fraternam, vitae revisionem, examen conscientiae, spiritualem directionem, dolorum acceptationem, patientiam in persecutione propter iustitiam. Tutissima via poenitentiae est propriam crucem quotidie sumere et Iesum sequi.Cf Lc 9,23.
[1436]
エウカリスチアと悔い改め。日常の回心と悔い改めはエウカリスチアをその源泉、養分とするものである、ということが分かります。エウカリスチアのうちに、わたしたちを神と和解させてくださったキリストのいけにえが現在化されるからです。キリストのいのちを生きる人々はそれに養われ、強められます。それは、「わたしたちを毎日の過ちから解放し、大罪から守る解毒剤」トリエント公会議第13総会『聖体についての教令』第2章(Decretum de ss. Eucharistia : DS1638)参照。です。
Eucharistia et Poenitentia. Conversio et poenitentia quotidianae suum fontem suumque nutrimentum in Eucharistia inveniunt, quia in ea praesens fit Christi sacrificium quod nos cum Deo reconciliavit; per illam nutriuntur et roborantur illi qui ex Christi vivunt vita; ipsa est «antidotum, quo liberemur a culpis quotidianis et a peccatis mortalibus praeservemur».Cf Concilium Tridentinum, Sess. 13a, Decretum de ss. Eucharistia, c. 2: DS 1638.
[1437]
聖書を読むこと、教会の祈り、「主の祈り」を唱えること、心からの礼拝や信心業を行うことなどはすべて、わたしたちのうちに回心と悔い改めの精神を新たにし、罪のゆるしへとわたしたちを導いてくれます。
Sacrae Scripturae lectio, precatio liturgiae Horarum et orationis «Pater noster», quilibet sincerus actus cultus vel pietatis in nobis spiritum resuscitant conversionis et poenitentiae et ad nostrorum peccatorum conferunt remissionem.
[1438]
典礼暦の悔い改めの時と日(四旬節、イエスの死を記念する各金曜日)は、教会が悔い改めを行うのに最適の時期です第2バチカン公会議『典礼憲章』,第109項-第110項(Sacrosanctum Concilium)、「新教会法典」第1249 1253条、「東方教会法典」第880〜883条参照。。黙想会、回心式、悔い改めのしるしとしての巡礼、断食、施しのような犠牲、助け合い(慈善や宣教事業)などを行うのにとくにふさわしい時です。
Poenitentiae tempora et dies in anni liturgici decursu (tempus quadragesimae, unaquaeque feria sexta in mortis Domini memoriam) momenta sunt praeclara pro praxi poenitentiali Ecclesiae.Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 109-110: AAS 56 (1964) 127; CIC canones 1249-1253; CCEO canones 880-883. Haec tempora sunt praesertim apta pro exercitiis spiritualibus, liturgiis poenitentialibus, peregrinationibus in poenitentiae signum, privationibus voluntariis sicut ieiunio et eleemosyna, fraterna participatione (operibus caritativis et missionalibus).
[1439]
回心と悔い改めの過程については、「放蕩息子」のたとえの中でイエスがみごとに描写しておられます。その中心は「いつくしみ深い父」ですルカ15・11-24参照。。その息子は誤った自由を渇望し、家を出、財産をたちまち使い果たした後に窮状に陥り、やむなく豚を世話しなけれはならなくなりました。そこで強い屈辱を感じましたが、さらに進んで、豚の食べるいなご豆で空腹を満たしたいとさえ考えるようになりました。ついに、失ったものについて反省、後悔して、父親の前で自分の過ちを認める決心をして、家に戻ります。父親は彼を寛大に迎え、大いに喜びます。このたとえには、回心と悔い改めの過程の特徴がよく表れています。りっぱな服や指輪や祝宴は、神のもとへ、また教会という家族の懐へと戻った人間の、清らかで、尊く、喜びに満ちた新しいいのちの象徴です。御父の愛の深さを知っておられるキリストのお心だけが、わたしたちにそのはかりしれないあわれみをかくも簡潔に、また美しく明らかになさることができたのです。
Conversionis et poenitentiae motus a Iesu mirabiliter descriptus est in parabola quae «filii prodigi» appellatur, cuius centrum est «pater misericors»:Cf Lc 15,11-24. fallacis libertatis fascinatio, domus paternae derelictio; extrema miseria in qua filius versatur post sua fortunae dona dilapidata, profunda humiliatio illius qui se obligatum perspicit ad porcos pascendos et, quod peius est, ea cupiendi se siliquis nutriri quas porci manducabant; de bonis amissis meditatio; poenitentia et decisio se culpabilem coram patre declarandi suo; reditus via; generosa acceptio apud patrem; gaudium patris: ibi aliquot lineamenta habentur processus conversionis propria. Pulchra vestis, anulus et epulae festivae quaedam sunt symbola huius vitae novae, purae, dignae, laetitia plenae quae vita est hominis revertentis ad Deum et ad sinum familiae Eius, quae est Ecclesia. Solummodo Christi cor quod profunditates cognoscit amoris Patris Sui, potuit abyssum misericordiae Eius, modo ita simplicitate et pulchritudine pleno, nobis revelare.
[1440]
罪とは、何よりも神への反抗であり、神との交わりを断つことです。同時に、罪は教会との交わりをも損ないます。したがって、回心すれば神のゆるしが与えられると同時に、教会との和解がもたらされます。それはゆるしと和解の秘跡によって実現されますが、その典礼もそのことが分かるような形になっています『教会憲章』,第11項参照.。
Peccatum est primario offensio Dei, abruptio communionis cum Eo. Simul Ecclesiae communioni infert detrimentum. Hac de causa, conversio simul indulgentiam Dei et reconciliationem apportat cum Ecclesia, id quod sacramentum Poenitentiae et Reconciliationis liturgice exprimit et efficit.Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS 57 (1965) 15.
[1441]
神だけが、罪をゆるすことがおできになりますマルコ2・7参照。。イエスは神の御子であられるので、ご自身のことについて、「人の子〔は〕地上で罪をゆるす権威を持っている」(マルコ2∙10)といわれました。そして、「あなたの罪はゆるされる」(マルコ2∙5)ということばをもって、神のこの権能を行使しておられますルカ7・48参照。。さらには、神としてのご自分の権威によってある人々にこの権能を与えヨハネ20・21-23参照。、ご自分の名でそれを行使させられるのです。
Solus Deus peccata dimittit.Cf Mc 2,7. Quia Iesus Filius est Dei, dicit de Se Ipso: «Potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata» (Mc 2,10) et Ipse hanc divinam exercet potestatem: «Dimittuntur peccata tua» (Mc 2,5).Cf Lc 7,48. Immo: Ipse, virtute Suae auctoritatis divinae, hanc potestatem confert hominibus,Cf Io 20,21-23. ut eam in nomine exerceant Eius.
[1442]
キリストはご自分の尊い血によってわたしたちのためにゆるしと和解を手に入れてくださいましたが、教会全体が自分たちの祈り、生活、行動を通して、そのゆるしと和解のしるしとなり道具となることを望まれました。それにもかかわらず、キリストはゆるしの権能の行使を、使徒たちにおゆだねになりました。彼らは「和解のために奉仕する任務」(二コリント5∙18)を授かったのです。使徒たちはキリストの代理者として派遣されていますが、その使徒たちを通して「神と和解させていただきなさい」(二コリント5∙20)と勧め、嘆願しておられるのは、神ご自身なのです。
Christus voluit Suam Ecclesiam totam, in sua oratione, in vita sua et in suis operationibus, signum esse et instrumentum indulgentiae et reconciliationis quas Ipse nobis, Sui sanguinis pretio, acquisivit. Tamen potestatis absolutionis exercitium ministerio concredidit apostolico. Ipsum suscepit «ministerium reconciliationis» (2 Cor 5,18). Apostolus nomine Christi mittitur, et Deus Ipse per illum exhortatur et rogat: «Reconciliamini Deo» (2 Cor 5,20).
[1443]
イエスは宣教活動の間、人の罪をおゆるしになられたばかりでなく、そのゆるしの効果をもお示しになりました。すなわち、罪によって神の民の共同体から遠ざけられていた罪びとを、再びもとの共同体に迎え入れてくださいました。イエスが罪びとたちをご自分の食卓に招かれたばかりでなく、ご自身も罪びとたちの食卓に加わられたことが、その明白なしるしです。それは、神のゆるしルカ15章参照。と神の民が住む入り江への帰還ルカ19・9参照。とを強く表す行為でした。
Iesus, Suae vitae publicae tempore, non solum peccata remisit, sed etiam effectum huius remissionis manifestavit: peccatores quibus remissionem concedebat, in populi Dei iterum redintegravit communitatem, a qua peccatum illos elongaverat vel etiam excluserat. Huius rei signum est conspicuum, Iesum peccatores ad Suam mensam admisisse, immo vero Se eorum mensae accubuisse, qui quidem gestus, modo commoventi, simul exprimit remissionem DeiCf Lc 15. et reditum ad populi Dei sinum.Cf Lc 19,9.
[1444]
キリストは、罪をゆるす権能を使徒たちにゆだねながら、罪びとを教会と和解させる権能をもお与えになります。使徒たちの務めのこの教会的側面は、キリストがシモン・ペトロにいわれた次の荘厳なことばにとくに表れています。「わたしはあなたに天の国のかぎを授ける。あなたが地上でつなぐことは、天上でもつながれる。あなたが地上で解くことは、天上でも解かれる」(マタイ16∙19)。「ペトロに与えられたこの結ぶ任務と解く任務が、自分の頭と一致する使徒たちの団体にも与えられました」 『教会憲章』,第22項。(マタイ18∙18、28∙16-20 参照)。
Dominus, Apostolos Suae propriae potestatis peccata dimittendi participes efficiens, illis etiam auctoritatem donat peccatores reconciliandi cum Ecclesia. Haec ecclesialis ratio muneris illorum speciatim exprimitur in sollemnibus Christi ad Petrum verbis: «Tibi dabo claves Regni caelorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum in caelis» (Mt 16,19). «Illud autem ligandi ac solvendi munus, quod Petro datum est, collegio quoque Apostolorum, suo capiti coniuncto, tributum esse constat (cf Mt 18,18; 28,16-20)».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 22: AAS 57 (1965) 26.
[1445]
つなぐと解くという語には、あなたがたが共同体から退ける者は神との交わりからも退けられ、あなたがたが再び共同体に迎え入れる者を、神もまたご自分との交わりに迎え入れるでしょう、という意味があります。教会との和解は神との和解と切り離すことができません。
Verba ligare et solvere significant: ille, quem vos a vestra excluseritis communione, a communione excludetur cum Deo; Deus eum, quem vos iterum in vestram receperitis communionem, recipiet etiam in Suam. Reconciliatio cum Ecclesia a reconciliatione cum Deo inseparabilis est.
[1446]
キリストはゆるしの秘跡を、ご自分の教会に属するすべての罪びとのために制定なさいました。まず第一に、洗礼後に大罪を犯して洗礼の恵みを失い、教会の交わりを傷つけた人々のためです。ゆるしの秘跡は罪びとに、回心し、再び義とされる恵みを見いだす新たな可能性を提供するものです。教父たちはこの秘跡を、「恵みの喪失という難破の後に投じられる、〔救いの〕二枚目の板」トリエント公会議第6総会『義化についての教令』第14章(DS1542)。テルトゥリアヌス『悔い改めについて』 (Tertullianus, De paemtentia 4, 2 : CCL 1, 326 [PL 1, 1343])参照。と呼んでいます。
Christus hoc sacramentum Poenitentiae pro omnibus membris Ecclesiae Suae instituit peccatoribus, imprimis pro illis quae, post Baptismum, in peccatum grave ceciderunt et sic gratiam amiserunt baptismalem atque communioni ecclesiali vulnus intulerunt. Hisce sacramentum Poenitentiae novam offert possibilitatem se convertendi et iustificationis gratiam iterum inveniendi. Ecclesiae Patres hoc sacramentum praesentant tamquam salutis «secundam post naufragium deperditae gratiae tabulam».Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, c. 14: DS 1542; cf Tertullianus, De paenitentia, 4, 2: CCL 1, 326 (PL 1, 1343).
[1447]
時代の流れとともに、教会がキリストから受けたゆるす権能の行使の具体的な方法はかなり変わりました。古代においては、洗礼後にとりわけ重大な罪(たとえば、偶像崇拝、殺人、姦通)を犯したキリスト者の和解は、非常に厳しい規則に従って行われました。つまり、悔い改める者は和解を受ける前に、自分の犯した罪の公の償いを、しばしば長年月にわたって行わなければなりませんでした。この「蹟罪者団」(ある種の重大な罪だけに限られていた)に入ることはまれにしかゆるされず、教会のある地方では、生涯にただ一度だけゆるされていました。7世紀に、東方の修道生活の伝統の影響を受けたアイルランドの宣教師たちが、ヨーロッパ大陸に「個人的な」悔い改めの慣行を導入しました。それは、教会との和解を受ける前に公の長期の償いを果たすことを要求しないものです。以後、ゆるしの秘跡は悔い改める者と司祭との間で、ひそかに行われるようになります。この新しい慣行に従って、ゆるしの秘跡を繰り返し受けることがゆるされ、こうしてこの秘跡を定期的に繰り返し受ける道が開かれました。また、大罪と小罪のゆるしが一度の秘跡で与えられることを可能にしました。今日まで教会が行ってきたゆるしの秘跡の形は大体この線に沿っています。
Decursu saeculorum, forma concreta, secundum quam Ecclesia hanc exercuit potestatem a Domino receptam, multum variavit. Per priora saecula, christianorum, qui peccata peculiariter gravia post suum commiserant Baptismum (exempli gratia, idololatriam, homicidium vel adulterium), reconciliatio cum valde stricta coniungebatur disciplina, secundum quam poenitentes pro suis peccatis publicam debebant poenitentiam agere, quandoque per longos annos, antequam reconciliationem reciperent. Ad hunc «poenitentium ordinem» (qui non nisi ad quaedam gravia attinebat peccata) non admittebatur quis nisi raro et, in quibusdam regionibus, semel in vita sua. Durante saeculo VII, missionarii hibernici, qui a traditione monastica inspirabantur orientali, ad Europam continentalem praxim poenitentiae attulerunt «privatam» quae non exigit publicam et protractam effectionem operum poenitentiae ante receptionem reconciliationis cum Ecclesia. Exinde sacramentum, secretiore modo, inter poenitentem conficitur et sacerdotem. Haec nova praxis possibilitatem praevidebat reiterationis et sic viam aperiebat regulari huius sacramenti frequentationi. Illa in una celebratione sacramentali complecti permittebat peccatorum gravium et peccatorum venialium remissionem. In suis magnis lineamentis, haec est Poenitentiae forma quam Ecclesia ad nostros usque dies exsequitur.
[1448]
ゆるしの秘跡の規定や祭儀は時の流れとともにいろいろと変わってきましたが、それでも同じ基本的構造が認められます。そこには二つの本質的要素が含まれています。その一つは、聖霊の働きのもとに回心する人間の行為、すなわち、痛悔、告白、償いであり、他の一つは、教会の仲介による神の行為です。教会は司教と司祭たちを介し、イエス・キリストのみ名によって罪のゆるしを与え、償いを定めますが、また同時に、罪びとのために祈ったり、罪びととともに償いを果たしたりもします。こうして、罪びとは再びいやされて、教会の交わりに迎え入れられます。
Per has mutationes, quas disciplina et celebratio huius sacramenti saeculorum decursu expertae sunt, eadem perspicitur structura fundamentalis. Ipsa implicat duo elementa pariter essentialia: ex altera parte, actus hominis qui sub Spiritus Sancti actione se convertit: scilicet contritionem, confessionem et satisfactionem; ex altera autem actionem Dei per interventum Ecclesiae. Ecclesia, quae, per Episcopum et eius presbyteros, peccatorum concedit remissionem, in Iesu Christi nomine, et satisfactionis determinat modum, etiam pro peccatore orat et poenitentiam peragit cum eo. Sic peccator sanatur et in communionem ecclesialem restituitur.
[1449]
ラテン教会で用いられる罪のゆるしのことばは、この秘跡の本質的要素を表しています。つまり、あわれみ深い御父があらゆるゆるしの源泉であり、この御父が御子の死と復活、聖霊のたまもの、教会の祈りと奉仕職とを介して、罪びととの和解を実現してくださるのです。
「全能の神、あわれみ深い父は、御子キリストの死と復活によって世をご自分に立ち返らせ、罪のゆるしのために聖霊を注がれました。神が教会の奉仕の務めを通して、あなたにゆるしと平和を与えてくださいますように。わたしは父と子と聖霊のみ名によって、あなたの罪をゆるします」『ゆるしの秘跡(親範版)』46,55(op. cit., 27. 37)。。
Absolutionis formula, qua Ecclesia latina utitur, elementa huius sacramenti exprimit essentialia: Pater misericordiarum fons est omnis remissionis. Ipse reconciliationem efficit peccatorum per Filii Sui Pascha et per donum Spiritus, per orationem et ministerium Ecclesiae:
« Deus, Pater misericordiarum, qui per mortem et resurrectionem Filii Sui mundum Sibi reconciliavit et Spiritum Sanctum effudit in remissionem peccatorum, per ministerium Ecclesiae indulgentiam tibi tribuat et pacem. Et ego te absolvo a peccatis tuis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti ».Ordo Paenitentiae, 46. 55 (Typis Polyglottis Vaticanis 1974) p. 27. 37.
[1450]
「ゆるしの秘跡は罪びとに、この秘跡のすべての要素、すなわち、心には痛悔、口には告白、行動にはまったき謙虚さ、あるいは実りのある償いを進んで受け入れることを求めます」『ローマ・カテキズム』2, 5, 21(op. cit., 299)。トリエント公会議第14総会『ゆるしの秘跡について』第3章(DS1673)参照。。
«Poenitentia cogit peccatorem omnia libenter sufferre; in corde eius contritio, in ore confessio, in opere tota humilitas vel fructifera satisfactio».Catechismus Romanus, 2, 5, 21: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 299; cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 3: DS 1673.
[1451]
悔い改める者の行為としては、まず痛悔が挙げられます。それは「罪を犯したことを心から悲しみ、その罪を忌み嫌うことであり、今後再び罪を犯さないという決心を伴うものです」トリエント公会議第14総会『ゆるしの秘跡について』第4章(DS1676).。
Inter actus poenitentis, primum locum habet contritio. Ipsa «animi dolor ac detestatio est de peccato commisso, cum proposito non peccandi de cetero».Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 4: DS 1676.
[1452]
すべてを超えて愛すべき神への愛に基づく痛悔は、「完全な」痛悔(愛による痛悔)と呼ばれます。このような痛悔をするならば小罪のゆるしが得られ、また、できるだけ早くゆるしの秘跡を受けるという固い決心がそれに伴うならば、大罪のゆるしも得られます同第4章(DS1677)参照。。
Contritio cum ex amore provenit Dei super omnia amati, «perfecta» appellatur (caritatis contritio). Talis contritio veniales remittit defectus; etiam veniam obtinet peccatorum mortalium, si firmum implicat propositum ad confessionem sacramentalem recurrendi quam primum possibile sit.Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 4: DS 1677.
[1453]
「不完全な」痛悔(あるいは「後悔」)といわれるものもまた、神のたまものであり、聖霊の促しによるものです。これは、罪の醜さを思う心、あるいは永遠の罰や罪びとが受けるその他の罰に対する恐れなどから生じるもの(恐れによる痛悔)です。良心のこのような動きから、ゆるしの秘跡によって成し遂げられる恵みの働きのもとでの心の変化が始まる可能性があるのです。不完全な痛悔だけでは大罪のゆるしは得られませんが、ゆるしの秘跡によってそのゆるしを得るための心の準備となります同第4章(DS1678,同「ゆるしの秘跡についての規定」 5(DS1705)参照。。
Contritio quae dicitur «imperfecta» (seu «attritio»), est, et ipsa, donum Dei, Spiritus Sancti impulsio. E consideratione oritur foeditatis peccati vel ex timore damnationis aeternae et aliarum poenarum quae peccatori minantur (contritio ex timore). Talis commotio conscientiae interiorem incipere potest evolutionem quae sub actione gratiae per absolutionem perficietur sacramentalem. Per se ipsam tamen contritio imperfecta veniam peccatorum gravium non obtinet, sed disponit ad eam obtinendam in Poenitentiae sacramento.Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 4: DS 1678; Id., Sess. 14a, Canones de sacramento Paenitentiae, canon 5: DS 1705.
[1454]
ゆるしの秘跡を受ける準備として、神のことばに照らして良心の糾明を行うことが勧められます。そのためにもっとも適切な指針は、神の十戒や福音書の教え、使徒たちの手紙に記された倫理的な教えなどに見いだされます。たとえば、山上の説教や使徒たちの訓戒などですローマ12章〜15章、1コリント12章〜13章、ガラテヤ5章、エフェソ4章〜6章参照。。
Oportet huius sacramenti receptionem per examen conscientiae factum sub lumine Verbi Dei praeparare. Aptissimi textus ad hoc sunt in Decalogo quaerendi atque in Evangeliorum et Epistularum apostolicarum morali catechesi: in sermone montano, in apostolicis doctrinis.Cf Rom 12-15; 1 Cor 12-13; Gal 5; Eph 4-6.
[1455]
罪の告白は、純粋に人間的側面から考えても、わたしたちに解放感を与え、他の人々との和解を容易にしてくれます。人は告白によって、自分の犯した罪を直視します。そしてその責めを負うだけではなく、再び神と教会共同体とに向かって心を開き、自分の新たな未来を可能にします。
Peccatorum confessio (accusatio), etiam ex quadam mere humana consideratione, nos liberat et nostram cum aliis reconciliationem efficit faciliorem. Per confessionem homo peccata directe respicit, quorum ipse culpabilis est effectus; eorum assumit responsabilitatem atque adeo iterum aperitur Deo et Ecclesiae communioni ad novum futurum possibile efficiendum.
[1456]
司祭への告白は、ゆるしの秘跡の本質的な要素の一つです。「悔い改める者は告白の際に、真剣に糾明した後で、意識しているすべての大罪を列挙しなければなりません。たとえその罪を知る者がだれもいないときも、あるいは十戒の第九戒と第十戒とに背いただけであってもです
出エジプト20・17、マタイ5・28参照。。なぜなら、時として、これらの罪は皆に知られながら犯した罪よりも霊魂を深く傷つける、より危険なものだからです」
トリエント公会議第14総会『ゆるしの秘跡について』第5章(DS1680)。。
「キリスト信者は思い出したすべての罪を告白し、神のあわれみを受けるために打ち明けるように努めなければなりません。もしこれと反対に、故意に大罪を告白しないときには、司祭を通じて与えられる神のゆるしは与えられません。『もし病人が、恥ずかしがって自分の傷を医者に見せなければ、医者は自分が知らない傷を治すことはできない』からです」同第5章(DS1680)。 聖ヒエロニムス『コヘレト書注解』 (S. Hieronymus, Commentarius in Ecclesiasten 10, 11 : CCL 72, 338 [PL 23, 1096])参照。。
Confessio sacerdoti partem constituit essentialem sacramenti Poenitentiae: Oportet «a paenitentibus omnia peccata mortalia, quorum post diligentem sui discussionem conscientiam habent, in confessione recenseri, etiamsi occultissima illa sint et tantum adversus duo ultima Decalogi praecepta commissa,
Cf Ex 20,17; Mt 5,28. quae nonnumquam animum gravius sauciant, et periculosiora sunt iis, quae in manifesto admittuntur»:
Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 5: DS 1680. « Dum omnia, quae memoriae occurrunt, peccata Christi fideles confiteri student, procul dubio omnia divinae misericordiae ignoscenda exponunt. Qui vero secus faciunt et scienter aliqua retinent, nihil divinae bonitati per sacerdotem remittendum proponunt. "Si enim erubescat aegrotus vulnus medico detegere, quod ignorat medicina non curat" ».Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 5: DS 1680; cf Sanctus Hieronymus, Commentarius in Ecclesiasten, 10, 11: CCL 72, 338 (PL 23, 1096).
[1457]
教会のおきてに従えば、「すべての信者は、分別の年齢に至った後は、重大な罪を少なくとも一年に一回忠実に告白する義務を有する」「新教会法典」第989条。トリエント公会議第14総会『ゆるしの秘跡について』第5章(DS1683 、同「ゆるしの秘跡についての規定」 8 DS1708)参照。のです。大罪を犯したことを自覚している人は、前もってゆるしの秘跡を受けていない限り、たとえ心底から痛悔しているにせよ、聖体を拝領することはできませんトリエント公会議第13総会『聖体についての教令』第7章(DS1647),同「聖体の秘跡についての規定」 11(DS1661)参照。。ただ、拝領するための重大な理由があり、また、聴罪司祭に近づくことのできない場合はこの限りではありません「新教会法典」第916条、「東方教会法典」第711条参照。。子供は初聖体を受ける前に、ゆるしの秘跡を受けなければなりません「新教会法典」第914条参照。。
Iuxta Ecclesiae praeceptum, «omnis fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit, obligatione tenetur peccata sua gravia, saltem semel in anno, fideliter confitendi».CIC canon 989; cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 5: DS 1683; Id., Sess. 14a, Canones de sacramento Paenitentiae, canon 8: DS 1708. Qui conscientiam habet de peccato mortali a se commisso, sanctam Communionem recipere non debet, etiamsi magnam experiatur contritionem, quin prius absolutionem acceperit sacramentalem,Cf Concilium Tridentinum, Sess. 13, Decretum de ss. Eucharistia, c. 7: DS 1647; Ibid., canon 11: DS 1661. nisi motivum grave adsit ad Communionem suscipiendam et possibile non sit ad confessarium accedere.Cf CIC canon 916; CCEO canon 711. Pueri ad Poenitentiae sacramentum debent accedere ante quam primam sanctam recipiant Communionem.Cf CIC canon 914.
[1458]
日常の罪(小罪)を告白することは、厳密にいえば必要ではありませんが、教会から強く勧められています
トリエント公会議第14総会『ゆるしの秘跡について』第5章(DS1680)、「新教会法典」第988条第2項参照。。小罪の定期的な告白はわたしたちの良心を培い、悪い傾きと戦い、キリストによっていやされ、霊的生活において向上していく助けとなります。わたしたちはこの秘跡を通して頻繁に御父のあわれみのたまものをいただくことによって、御父のようにあわれみ深くなるよう促されるのです
ルカ36参照。。
「自分の罪を告白する者は、すでに神とともに行動しています。神があなたの罪をとがめておられます。あなたもまた、自分の罪をとがめるなら、あなたは神とともに行動しているのです。人間と罪びととは、いわば二つのものです。人間、それは神ご自身が造られたものです。罪びと、それは人間が作ったものです。あなたが作ったものを壊しなさい。そうすれば、神は神ご自身が造られたものを救ってくださいます。……自分のしたことが嫌になり始めたら、そのとき、あなたのよい行いが始まります。自分の悪い行いをとがめているからです。よい行いの始まりは、悪い行いの告白です。あなたは真理を行い、光の方に来ます」聖アウグスティヌス『ヨハネ福音書講話』(S. Augustinus, In Iohanms evangelium tractatus 12, 13: CCL 36, 128 [PL 35, 1491])。。
Confessio defectuum quotidianorum (peccatorum venialium), quin stricte sit necessaria, enixe ab Ecclesia commendatur.
Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 5: DS 1680; CIC canon 988, § 2. Revera regularis nostrorum peccatorum venialium confessio nos adiuvat ad nostram efformandam conscientiam, ad pugnandum contra nostras malas tendentias, ad permittendum ut Christus nos sanet, ad progrediendum in vita Spiritus. Donum misericordiae Patris frequentius per hoc sacramentum accipientes, impellimur ut misericordes simus sicut Ipse.
Cf Lc 6,36. « Qui confitetur peccata sua, et accusat peccata sua, iam cum Deo facit. Accusat Deus peccata tua; si et tu accusas, coniungeris Deo. Quasi duae res sunt, homo et peccator. Quod audis homo, Deus fecit; quod audis peccator, ipse homo fecit. Dele quod fecisti, ut Deus salvet quod fecit. [...] Cum autem coeperit tibi displicere quod fecisti, inde incipiunt bona opera tua, quia accusas mala opera tua. Initium operum bonorum, confessio est operum malorum. Facis veritatem et venis ad Lucem ».Sanctus Augustinus, In Iohannis evangelium tractatus, 12, 13: CCL 36, 128 (PL 35, 1491).
[1459]
多くの罪は隣人に害を与えます。それを償うために、できるだけのことをしなければなりません(たとえば盗んだものを返す、中傷された人の評判を回復する、与えた傷の補償をするなど)。これは正義の上からも要求されることです。しかしそれにもまして、罪は罪びと自身だけではなく、神や隣人とのかかわりを傷つけ、弱めます。秘跡によるゆるしは罪を取り除きはしますが、罪から生じたすべての無秩序を修復するものではありませんトリエント公会議第14総会「ゆるしの秘跡についての規定」 12 DS1712)参照。。罪から立ち直った人は、十分な霊的健康を回復する必要があります。したがって、罪を償うために何かをしなければなりません。すなわち、適切な方法で「弁済する」なり罪を「あがなう」なりする必要があります。この弁済のことを「償い」ともいいます。
Multa peccata malum inferunt proximo. Oportet facere quidquid possibile est, ad id reparandum (exempli gratia, res restituere furto sublatas, famam restabilire illius quem sumus calumniati, compensare vulnera). Mera iustitia hoc exigit. Sed ulterius peccatum peccatorem ipsum vulnerat et debilitat, sicut etiam eius relationes cum Deo et cum proximo. Absolutio peccatum tollit, sed omnibus inordinationibus a peccato causatis remedium non affert.Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Canones de sacramento Paenitentiae, canon 12: DS 1712. A peccato liberatus, peccator debet adhuc plenam salutem spiritualem recuperare. Debet igitur aliquid amplius facere ad sua peccata reparanda: debet «satisfacere» modo convenienti vel peccata sua «expiare». Haec satisfactio vocatur etiam «poenitentia».
[1460]
聴罪司祭が科す
償いは、悔い改める者の個人的状況を考慮しながら、当人の霊的助けになることを目指すものでなければなりません。また、犯した罪の重さと性質にできるだけ相応するものであるべきです。償いには、祈り、寄付、慈善のわざ、隣人への奉仕、自発的な苦行、犠牲、とくにわたしたちが担わなければならない苦しみを忍耐強く受容することなどがあります。キリストはお一人でわたしたちの罪をただ一度で完全に償ってくださいましたが
ローマ3・25、1ヨハネ2・1-2参照。、このような償いは、そのキリストにわたしたちが似た者となれるよう助けてくれます。わたしたちはこの償いによって、復活されたキリストとの共同の相続人となることをゆるされます。キリストと「ともに苦しむ」(ローマ8∙17)からです
トリエント公会議第14総会『ゆるしの秘跡について』第8章(DS1690)参照。。
「しかし、わたしたちの罪のために果たす償いは、キリスト・イエスによるものであるから、わたしたちのものでないということではありません。なぜなら、わたしたち自身では何もできませんが、『わたしたちを強めてくださるかた』の協力によって『わたしたちはすべてができる』からですフィリピ4・13参照。。わたしたち自身は何も誇るものを持ちませんが、わたしたちの栄光はキリストの中にあります。そのキリストの中でわたしたちは……罪を償い、『悔い改めにふさわしい実を結ぶ』のですがルカ3・8参照。、それはキリストの力から出たものであり、キリストによって父にささげられ、キリストを通して父に受け入れられるのです」トリエント公会議第14総会『ゆるしの秘跡について』第8章(DS1691)。。
Poenitentia, quam confessarius imponit, rationem habere debet personalis status poenitentis eiusque bonum quaerere spirituale. In quantum possibile est, gravitati et naturae peccatorum commissorum oportet ut correspondeat. Consistere potest in oratione, in quadam oblatione, in operibus misericordiae, in servitio proximi, in privationibus voluntariis, in sacrificiis, et praecipue in patienti crucis acceptatione quam ferre debemus. Tales poenitentiae nos adiuvant ut Christo configuremur qui solus nostra expiavit peccata
Cf Rom 3,25; 1 Io 2,1-2. semel pro semper. Eaedem nobis permittunt coheredes fieri Christi resuscitati quia Ipsi «compatimur» (
Rom 8 17):
Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 8: DS 1690. « Neque vero ita nostra est satisfactio haec, quam pro peccatis nostris exsolvimus, ut non sit per Christum Iesum; nam qui ex nobis tamquam ex nobis nihil possumus, Eo cooperante, "qui nos confortat, omnia possumus".Cf Phil 4,13. Ita non habet homo, unde glorietur; sed omnis gloriatio nostra in Christo est, [...] in quo satisfacimus, "facientes fructus dignos paenitentiae",Cf Lc 3,8. qui ex Illo vim habent, ab Illo offeruntur Patri, et per Illum acceptantur a Patre ».Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 8: DS 1691.
[1461]
キリストが使徒たちに和解の奉仕職をゆだねられたのでヨハネ20・23、2コリント5・18参照。、使徒たちの後継者である司教とその協力者である司祭とがこの務めを続けています。司教と司祭は、叙階の秘跡の力によって、「父と子と聖霊のみ名によって」すべての罪をゆるす権能を与えられています。
Quia Christus ministerium Reconciliationis Suis concredidit Apostolis,Cf Io 20,23; 2 Cor 5,18. Episcopi, eorum successores, et presbyteri, Episcoporum collaboratores, hoc ministerium exercere pergunt. Re vera, Episcopi et presbyteri, virtute sacramenti Ordinis, potestatem habent omnia remittendi peccata «in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
[1462]
罪のゆるしは、神との和解だけではなく教会との和解をももたらします。したがって、部分教会の見える頭である司教が、昔から、とりわけ和解の権能と奉仕職とを持つ者と考えられてきたのは当然のことです。司教はゆるしの秘跡の規律の統制者です『教会憲章』,第26項参照。。その協力者である司祭は、所属の司教(場合によっては修道会長上)、あるいは教皇から教会法に基づいてその権能を授けられ、ゆるしを与えます「新教会法典」第844,967-969,972条、「東方教会法典」第722条第3-4項参照。。
Peccatorum absolutio reconciliat cum Deo, sed etiam cum Ecclesia. Episcopus igitur, Ecclesiae particularis visibile caput, inde a temporibus antiquis, iusta ratione consideratur sicut ille qui principaliter reconciliationis habet potestatem et ministerium: ipse est disciplinae poenitentialis moderator.Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 26: AAS 57 (1965) 32. Presbyteri, eius collaboratores, id exercent in ea mensura in qua facultatem receperint sive ab Episcopo suo (vel a superiore religioso) sive a Romano Pontifice per Ecclesiae ius.Cf CIC canones 844. 967-969. 972; CCEO canon 722, §§ 3-4.
[1463]
特別に重大な罪は、破門に相当します。破門は、教会が科すもっとも重い罰です。破門された者は秘跡を受けることができず、一定の教会的な行為をすることもできません「新教会法典」第1331条、「東方教会法典」第1431,1434条参照。。破門を解くことができるのは、教会法によれば、教皇と、当地の司教と、彼らから権限を委任された司祭だけです「新教会法典」第1354-1357条、「東方教会法典」第1420条参照。。しかし、死の危険にある場合には、聴罪の権限を与えられていない司祭も含めて、どのような司祭でも、すべての罪をゆるし、すべての破門を解くことができます「新教会法典」第976条、「東方教会法典」第725条参照。。
Quaedam peccata speciatim gravia plectuntur excommunicatione, poena ecclesiastica omnium severissima, quae sacramentorum impedit receptionem et quorumdam actuum ecclesiasticorum exercitium,Cf CIC canon 1331; CCEO canones 1431. 1434. et cuius absolutio consequenter non potest concedi, secundum Ecclesiae ius, nisi a Romano Pontifice, ab Episcopo loci vel a sacerdotibus quibus ipsi auctoritatem contulerint.Cf CIC canones 1354-1357; CCEO canon 1420. In casu periculi mortis, quilibet sacerdos, etiam facultate ad audiendas confessiones carens, ab omni peccato absolvere potest atque ab omni excommunicatione.Cf CIC canon 976; pro peccatorum vero absolutione, CCEO canon 725.
[1464]
司祭はゆるしの秘跡を受けるように信者たちを励まし、また、信者が良識をもって願うたびに快くそれに応じる用意があることを示さなければなりません「新教会法典」第986条、「東方教会法典」第735条、第2バチカン公会議『司祭の役務と生活に関する教令』,第13項(Presbyterorum ordinis)参照。。
Sacerdotes debent fideles hortari ut ad Poenitentiae accedant sacramentum et debent se paratos ostendere ad hoc sacramentum celebrandum quoties christiani illud rationabiliter petant.Cf CIC canon 986; CCEO canon 735; Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 13: AAS 58 (1966) 1012.
[1465]
司祭がゆるしの秘跡を授けるときには、迷った羊を探すよい牧者、傷に包帯をするよいサマリア人、放蕩息子の帰りを待ちわび、その帰りを歓迎する父親、えこひいきせずに公正で、しかもあわれみ深い判決を下す裁判官の務めを果たします。一言でいえば、司祭は罪びとに対する神の慈悲のしるしであり、道具なのです。
Sacerdos, sacramentum celebrans Poenitentiae, ministerium adimplet boni Pastoris qui perditam quaerit ovem, illud boni Samaritani qui vulnera curat, Patris qui filium exspectat prodigum et eum accipit in eius reditu, iusti iudicis qui personarum non facit acceptionem et cuius iudicium simul iustum est et misericors. Uno verbo, sacerdos signum est et instrumentum amoris misericordis Dei erga peccatorem.
[1466]
聴罪司祭は神のゆるしを与える主人ではなく、そのしもべです。この秘跡を授ける者は、キリストの意向と愛とに一致していなければなりません『司祭の役務と生活に関する教令』,第13項参照。。また、キリスト教的な生活の確かな認識、人間のことがらに関する経験、罪びとに対する尊敬と思いやりとを持ち、真理を愛し、教会の教導権の教えに忠実で、悔い改める者を忍耐深く治癒と十分な成熟とに導き、さらに、キリストのあわれみにゆだねながら、当人のために祈り、償いをしなければなりません。
Confessarius dominus non est, sed minister veniae Dei. Minister huius sacramenti cum intentione et caritate Christi se coniungere debet.Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 13: AAS 58 (1966) 1012. Cognitionem christianorum morum habere debet probatam, rerum humanarum experientiam, respectum et suavitatem erga illum qui cecidit; veritatem debet amare, Ecclesiae Magisterio esse fidelem et patienter poenitentem ducere ad sanationem et plenam maturitatem. Orare debet atque poenitentiam agere pro eo, eumdem Domini concredens misericordiae.
[1467]
この務めの微妙さや偉大さ、また人に対して払うべき尊敬などを考慮して、教会は、告白を聴く司祭が告白された罪について絶対の秘密を守ることを命じています。これに背けば厳罰を科されます「新教会法典」第983-984条、1388条第1項、「東方教会法典」第1456条参照。。聴罪司祭はまた、告白によって知りえた告白者の生活についての情報を用いることも禁じられています。例外を認めないこの秘密は、「秘跡的封印」と呼ばれます。告白者が司祭に打ち明けたことは、秘跡によって「密封された」ままだからです。
Perspectis sanctimonia et magnitudine huius ministerii et observantia personis debita, Ecclesia declarat omnes sacerdotes qui confessiones audiunt, obligatos esse ad secretum absolutum relate ad peccata quae eorum poenitentes illis sint confessi, sub poenis severissimis.Cf CIC canones 983-984. 1388, § 1; CCEO canon 1456. Neque possunt usum facere cognitionum quas illis confessio praebuerit circa poenitentium vitam. Hoc secretum, quod exceptiones non admittit, «sigillum sacramentale» appellatur, quia id quod poenitens sacerdoti manifestavit, manet a sacramento «sigillatum».
[1468]
「ゆるしの秘跡の効果は、わたしたちに神の恵みを取り戻させ、崇高な愛のきずなでわたしたちを神に結ばせることにあります」『ローマ・カテキズム』2, 5, 18(op. cit., 297。。したがって、この秘跡の目的であり結果として与えられるものは、神との和解です。痛悔と敬謙な心をもってゆるしの秘跡を受ける人には、「良心の平和と静けさ、それに深い霊的慰めが与えられます」トリエント公会議第14総会『ゆるしの秘跡について』第3章(DS1674)。。神との和解の秘跡は真の「霊的復活」をもたらし、こうして、神の子としてのいのちの尊厳と宝とが取り戻されます。その宝の中でもっとも貴重なものは、神との友愛ですルカ15・32参照。。
«Poenitentiae itaque omnis in eo vis est, ut nos in Dei gratiam restituat, cum Eoque summa amicitia coniungat».Catechismus Romanus, 2, 5, 18: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 297. Scopus igitur et effectus huius sacramenti est reconciliatio cum Deo. In illis qui Poenitentiae sacramentum accipiunt cum corde contrito et dispositione religiosa, «conscientiae pax ac serenitas cum vehementi spiritus consolatione consequi solet».Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 3: DS 1674. Revera sacramentum Reconciliationis cum Deo veram «resurrectionem spiritualem» affert, restitutionem dignitatis et bonorum vitae filiorum Dei, quorum pretiosissimum est Dei amicitia.Cf Lc 15,32.
[1469]
ゆるしの秘跡は、わたしたちを
教会と和解させてくれます。罪とは兄弟的交わりを破ったり傷つけたりするものです。ゆるしの秘跡はこの交わりを取り戻させてくれます。この意味で、教会の交わりに再び受け入れられる者をいやすだけでなく、所属の一員の罪によって傷つけられた教会のいのちに活力を取り戻させる効果もあります
1コリント12・26参照。。罪びとは、聖徒の交わりの中に再び受け入れられ、あるいはその交わりの中で強められ、まだこの世を旅する状態にあるかすでに天上の祖国にたどり着いている人たちによって成り立っている、キリストのからだの肢体同士の霊的宝の分かち合いによって強められます
『教会憲章』,第48項〜第50項参照。。
「神との和解の結果、罪によって絶たれていた交わりを取り戻すことによって生じる、他のさまざまな和解が行われることを指摘しなければなりません。つまり、ゆるしを得た告白者は心の奥底で自分自身と和解し、そこで真の自分を取り戻します。さらに、自分がある意味で侮辱し、傷つけた兄弟姉妹たちと和解します。そして教会と和解し、ついには全被造物と和解します」ヨハネ・パウロ2世使徒的勧告『和解とゆるし』31,§V(Reconciliatio et paenitentia : AAS 77 [1985] 265)。。
Hoc sacramentum nos
cum Ecclesia reconciliat. Peccatum communionem fraternam attenuat vel frangit. Poenitentiae sacramentum illam reparat vel restaurat. Hoc sensu, non solum sanat eum qui in communionem restituitur ecclesialem, sed effectum etiam habet vivificantem super vitam Ecclesiae, quae peccatum unius e suis membris passa est.
Cf 1 Cor 12,26. Peccator, in communione sanctorum restitutus vel confirmatus, per bonorum spiritualium roboratur communicationem quae inter omnia viva corporis Christi habetur membra, sive adhuc in peregrinationis sint statu sive iam sint in patria coelesti.
Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48-50: AAS 57 (1965) 53-57. « Necesse tamen est addere eiusmodi reconciliationem cum Deo quasi alias reconciliationes progignere, quae totidem aliis medeantur discidiis peccato effectis: paenitens, cui venia datur, reconciliat se sibi in intima parte eius quod est ipse, ubi veritatem suam interiorem recuperat; reconciliatur fratribus ab eo aliqua ratione offensis et laesis; reconciliatur Ecclesiae; reconciliatur universae creaturae ».Ioannes Paulus II, Adh. ap. Reconciliatio et paenitentia, 31, § V: AAS 77 (1985) 265.
[1470]
ゆるしの秘跡で、罪びとは神のあわれみ深い裁きに自分をゆだねながら、この世のいのちの終わりに受ける裁きを何らかの形で前もって受けています。実際に今、この世で、死といのちのどちらを取るかという選択の機会がわたしたちに与えられています。大罪は人を神の国から閉め出しますが、ただ回心の道を歩む人だけが神の国に入ることができます1コリント5・11、ガラテヤ5・19-21、黙示録22・15参照。。悔い改めと信仰とによってキリストに回心した罪びとは、「裁かれることなく」(ヨハネ5∙24)、死からいのちに移ります。
In hoc sacramento, peccator, se misericordi Dei tradens iudicio, quodammodo anticipat iudicium cui submittetur in huius vitae terrestris fine. Etenim nunc, in hac vita, nobis electio offertur inter vitam et mortem, et non nisi per viam conversionis possumus intrare in Regnum Dei a quo grave excludit peccatum.Cf 1 Cor 5,11; Gal 5,19-21; Apc 22,15. Peccator, se Christo per poenitentiam et fidem convertens, a morte transit ad vitam «et in iudicium non venit» (Io 5,24).
[1471]
教会における免償の教えと実践とは、ゆるしの秘跡の効果と密接に結びついています。
免償とは何か
「免償は、罪科としてはすでに赦免された罪に対する有限の罰の神の前におけるゆるしであって、キリスト信者はこれをふさわしい心構えを有し、一定の条件を果たすとき、教会の介入によって獲得します。教会は救いの奉仕者として、キリストおよび諸聖人のいさおしの宝をもって分配し付与します」パウルス6世使徒憲章『インドゥルジェンツィアールム・ドクトリナ』1(Indulgentiarum doctrina: AAS 59 [1967] 21).。
「免償は、罪のために負わされる有限の罰からの解放が部分的であるか全体的であるかによって、部分免償と全免償とに分けられます」同2(loc. cit.,21)c。「すべての信者は、部分免償または全免償を自己自身のために収受し、または〔代禱の様式で〕死者に付与することができます」 「新教会法典」第994条。。
Doctrina et praxis indulgentiarum in Ecclesia arcte cum effectibus coniunguntur sacramenti Poenitentiae.
[1472]
教会のこの教えと実践とを理解するには、罪が二つの結果をもたらすことを理解する必要があります。大罪はわたしたちの神との交わりを断ち、その結果永遠のいのちを受けることを不可能にします。この状態は、罪の結果として生じる「永遠の苦しみ(罰)」と呼ばれます。他方、小罪も含めたすべての罪は被造物へのよこしまな愛着を起こさせます。人はこの愛着から、この世であるいは死後、清められなければなりません。死後の清めの状態は煉獄と呼ばれます。この清めによって、人は罪の結果として生じる「有限の苦しみ(罰)」といわれるものから解放されます。この二種類の苦しみ(罰)は、外部から神によって行われる一種の復讐ではなく、罪の本性そのものから生じるものと考えるべきです。熱心な愛に基づく回心は罪びとの全面的清めをもたらすことができ、その結果いかなる苦しみ(罰)も存続しなくなりますトリエント公会議第14総会「ゆるしの秘跡についての規定」 12-13 (DS1712〜DS1713)、同第25総会『煉獄についての教令』 (Decretum de purgatorio : DS1820)参照。。
Ad hanc doctrinam et hanc praxim Ecclesiae intelligendas, oportet perspicere peccatum duplicem consequentiam habere. Peccatum grave nos communione privat cum Deo, et ideo nos incapaces reddit vitae aeternae, cuius privatio «poena aeterna» peccati appellatur. Ex alia parte, quodlibet peccatum, etiam veniale, morbidam ad creaturas secumfert affectionem, quae purificatione eget sive his in terris sive post mortem, in statu qui appellatur purgatorium. Haec purificatio liberat ab eo quod «poena temporalis» peccati appellatur. Hae duae poenae concipi non debent quasi vindicta quaedam a Deo ab extrinseco inflicta, sed potius quasi ex ipsa peccati natura profluentes. Conversio ex ferventi procedens caritate potest usque ad totalem peccatoris purificationem pervenire ita ut nulla poena subsistat.Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Canones de sacramento Paenitentiae, canones 12-13: DS 1712-1713; Id., Sess. 25a, Decretum de purgatorio: DS 1820.
[1473]
罪のゆるしと神との交わりの回復は、罪の結果である永遠の苦しみを取り除きます。ただし、有限の苦しみは残ります。キリスト者は、あらゆる種類の苦しみと試練に耐え、死の日が訪れたときには平静に死を迎えて、罪の結果である有限の苦しみを恵みとして受け入れるように努めなければなりません。また、愛の実践、慈悲のわざ、さまざまな償いの実行によって、「古い人」をまったく脱ぎ捨て、「新しい人」を着るようにエフェソ4・24参照。励むべきです。
Venia peccati et restauratio communionis cum Deo remissionem aeternarum poenarum peccati secumferunt. Sed poenae peccati permanent temporales. Christianus, passiones et probationes omnis generis patienter tolerans et, cum advenerit dies, mortem sereno respiciens animo, niti debet ut has peccati temporales poenas accipiat tamquam gratiam; per opera misericordiae et caritatis atque etiam per orationem et diversa poenitentiae exercitia, incumbere debet ad «veterem hominem» plene exuendum et ad «novum hominem» superinduendum.Cf Eph 4,24.
[1474]
自分の罪を清め、神の恵みに助けられて聖となることを求めるキリスト者は、一人でいるのではありません。「神の子らのそれぞれのいのちは、キリストにおいて、キリストによって、他のすべてのキリスト者である兄弟姉妹のいのちに感嘆すべきしかたで結ばれ、神秘的なかたであるキリストの神秘体の超自然的な一致のうちにあります」パウルス6世『インドゥルジェンツィアールム・ドクトリナ』5(loc. cit., 11)。。
Christianus qui conatur se a peccato purificare suo et se cum gratiae Dei adiutorio sanctificare, solus non invenitur. «Vita singulorum filiorum Dei in Christo et per Christum cum vita omnium fratrum christianorum mirabili nexu coniungitur in supernaturali unitate corporis mystici Christi, quasi in una mystica persona».Paulus VI, Const. ap. Indulgentiarum doctrina, 5: AAS 59 (1967) 11.
[1475]
聖徒の交わりのうちにある「信者たち⸺天上の祖国にある人々、清めのために煉獄にある人々、まだこの世の旅路にある人々⸺の間には、愛の不断のきずなとあらゆる善の豊かな分かち合いとが存在します」同5(loc. cit.,12)。。この感嘆すべき分かち合いの中で、ある人の聖性は、他の人の罪が周りの人々に対して引き起こす損害よりはるかに多く周りの人々に益をもたらします。ですから、痛悔した罪びとは聖徒の交わりのおかげで、罪の結果として生じる苦しみから速やかに、効果的に解放されることができます。
In sanctorum communione «inter fideles, vel caelesti patria potitos, vel admissa in purgatorio expiantes, vel adhuc in terra peregrinantes, profecto est perenne caritatis vinculum et bonorum omnium abundans permutatio».Paulus VI, Const. ap. Indulgentiarum doctrina, 5: AAS 59 (1967) 12. In hac permutatione admirabili, sanctitas unius multo magis proficit ceteris quam damnum quod unius peccatum potuit ceteris causare. Sic recursus ad sanctorum communionem contrito permittit peccatori se citius et efficacius a poenis peccati purificari.
[1476]
聖徒の交わりのこのような霊的善はまた、教会の宝とも呼ばれます。「それは世紀を重ねて積み上げられた物的財産のような宝ではなく、人類が罪から解放されて御父との交わりを持つようになるためにささげられた、主キリストのあがないと功徳とが神のもとに持つ、無尽蔵の宝です。わたしたちのあがない主であるキリストのうちには、その偉大なあがないの償いと功徳とがあふれるほどに存在するのです」同5(loc. cit.,11)。。
Haec spiritualia communionis sanctorum bona etiam Ecclesiae thesaurum appellamus, «qui quidem non est quasi summa bonorum ad instar materialium divitiarum, quae per saecula cumulantur, sed est infinitum et inexhaustum pretium, quod apud Deum habent expiationes et merita Christi Domini, oblata ut humanitas tota a peccato liberetur et ad communionem cum Patre perveniat; est Ipse Christus Redemptor, in quo sunt et vigent satisfactiones et merita Redemptionis Eius».Paulus VI, Const. ap. Indulgentiarum doctrina, 5: AAS 59 (1967) 11.
[1477]
「この宝に属するものとしてはまた、聖なるおとめマリアやすべての聖人たちが神の御前でささげる祈りや善行などの、はかりしれないほど大きく、つねに新たな功徳があります。聖人たちはキリストの恵みによってその後に従いながら自分たち自身を聖化し、御父からゆだねられた任務を果たしました。こうして彼らは、自分自身の救いに努めながら、神秘体の中で結ばれた兄弟姉妹の救いにも寄与してきたのです」同5(loc. cit.,11-12)。。
«Praeterea ad hunc thesaurum pertinet etiam pretium vere immensum et incommensurabile et semper novum, quod coram Deo habent orationes ac bona opera beatae Mariae Virginis et omnium sanctorum, qui, Christi Domini per Ipsius gratiam vestigia secuti, semetipsos sanctificaverunt, et perfecerunt opus a Patre acceptum; ita ut, propriam salutem operantes, etiam ad salutem fratrum suorum in unitate corporis mystici contulerint».Paulus VI, Const. ap. Indulgentiarum doctrina, 5: AAS 59 (1967) 11-12.
[1478]
免償は教会を通して得られます。教会はキリスト・イエスによって与えられた、つなぎ、解く権能によって、キリスト者個人の仲立ちとなり、キリストや聖人たちの功徳の宝庫を開き、罪のために受けるべき有限の苦しみ(罰)のゆるしをあわれみ深い御父からいただけるようにします。このようにして、教会は単にキリスト者を助けるだけではなく、敬神と償いと愛の実践を彼らに促すのです同8(loc. cit.,16-17)、トリエント公会議第25総会『免償についての教令』 (Decretum de indulgentiis : DS1835)参照。。
Indulgentia per Ecclesiam obtinetur, quae propter potestatem ligandi et solvendi quae illi a Iesu Christo concessa est, in favorem intervenit alicuius christiani eique thesaurum aperit meritorum Christi et sanctorum ad obtinendam a misericordiarum Patre remissionem poenarum temporalium quas eius peccata merentur. Sic Ecclesia non solum in adiutorium huius christiani vult venire, sed eum etiam ad opera pietatis, poenitentiae et caritatis excitare.Cf Paulus VI, Const. ap. Indulgentiarum doctrina, 8: AAS 59 (1967) 16-17; Concilium Tridentinum, Sess. 25a, Decretum de indulgentiis: DS 1835.
[1479]
清めの状態にある死者も同じ聖徒の交わりの中にある人々ですから、わたしたちは彼らの手助けをすることができます。罪のために受けなければならない有限の苦しみから解放されることを願って死者のために免償を得る、という方法がとくに勧められます。
Quia fideles in purificationis via defuncti membra sunt etiam eiusdem sanctorum communionis, eos possumus adiuvare, inter alia, indulgentias pro eis acquirendo, ita ut a poenis temporalibus debitis pro suis peccatis solvantur.
[1480]
ゆるしの秘跡はすべての秘跡と同様に、典礼行為です。通常、その儀式は次のように行われます。司祭は告白者にあいさつし、祝福します。良心を照らし、痛悔の心を起こさせるために神のことばを朗読し、告白者に悔い改めを勧めます。告白者は自分の罪を認め、司祭に告白します。司祭は償いを科し、告白者はそれを受託します。司祭は罪をゆるし、神に感謝と賛美の祈りをささげ、告白者を祝福して終わります。
Poenitentia, sicut omnia sacramenta, actio est liturgica. Haec sunt ordinario elementa celebrationis: salutatio et benedictio sacerdotis, lectio Verbi Dei ad conscientiam illuminandam et contritionem suscitandam, et hortatio ad poenitentiam; confessio quae peccata agnoscit et sacerdoti manifestat; poenitentiae impositio et acceptatio; absolutio sacerdotis; laus actionis gratiarum et dimissio cum sacerdotis benedictione.
[1481]
ビザンチン典礼には、ゆるしの神秘をみごとに表す嘆願形式のゆるしのことばがたくさんあります。「神は、預言者ナタンを介して罪を告白したダビデに、痛恨の涙を流したペトロに、イエスの足を涙でぬぐった遊女に、徴税人に、そして、放蕩息子にゆるしを与えられました。その同じ神が、罪びとであるわたしを通して、この世でもあの世でもあなたの罪をゆるし、あなたがその恐るべき裁きの庭に出頭するとき、あなたを罰せられることがありませんように。神は代々にたたえられます。アーメン」Ευχολογιον το μεγα(Athen 1992) 222。。
Liturgia Byzantina plures absolutionis cognoscit formulas, in forma deprecativa, quae mirabiliter mysterium exprimunt veniae: «Deus, qui per prophetam Nathan indulsit David, cum ipse sua propria peccata confessus est, et Petro cum amare flevit, et peccatrici cum suas lacrimas super pedes Eius effudit, et publicano et prodigo, Idem Deus vobis indulgeat, per me, peccatorem, in hac vita et in altera, et quin vos condemnet, faciat vos ante Eius tribunal manifestari terribile. Qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen».Eulógion to méga (Athens 1992) p. 222.
[1482]
ゆるしの秘跡はまた、共同回心式の中で行うことができます。この場合は、ともに告白の準備を行い、いただいたゆるしをともに感謝します。個人の罪の告白とゆるしとは神のことばの典礼の中で行われますが、そのことばの典礼では、聖書朗読と説教、共同で行われる良心の糾明、ゆるしを求めるための共同の祈り、「主の祈り」、共同の感謝なども行われます。共同回心式は悔い改めの教会的性格をより明確に表します。ただし、どのような形式で行われるものであっても、ゆるしの秘跡はつねに、本質的に典礼行為、つまり、教会的で公の行為なのです『典礼憲章』,第26項-第27項参照。。
Sacramentum Poenitentiae potest etiam confici intra celebrationem communitariam, in qua poenitentes simul ad confessionem praeparantur et simul gratias agunt de venia recepta. Hic confessio peccatorum personalis et absolutio individualis in liturgiam verbi Dei inseruntur cum lectionibus et homilia, examine conscientiae ducto in communi, imploratione veniae communitaria, oratione «Pater noster» et gratiarum actione in communi. Haec celebratio communitaria clarius exprimit ecclesialem poenitentiae indolem. Sacramentum Poenitentiae, quicumque est celebrationis eius modus, semper est, sua ipsa natura, actio liturgica, ideoque ecclesialis et publica.Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 26-27: AAS 56 (1964) 107.
[1483]
重大な必要がある場合には、一般告白と一般赦免を伴う共同回心式を行うことができます。そのような重大な必要が生じるのは、死の危険が差し迫っていて、一人もしくは複数の司祭が各自の告白を聴く時間がないときです。また、告白者の人数から見て、妥当な時間で個別の告白をふさわしく聴くための聴罪司祭の数が不十分で、告白者側にとっては自分たちには落ち度がないのに、長期にわたってゆるしの秘跡の恵みを受けられなかったり、あるいは聖体拝領ができなくなるようなときです。その場合、ゆるしが有効となるためには、その後適切なときに自分の大罪を個人的に告白するという意図を信者が持つ必要があります「新教会法典」第962条第1項参照。。共同のゆるしを行うための必要な条件が満たされているかどうかについては、教区司教が判断しなければなりません「新教会法典」第961条第2項参照。。大きな祝祭日あるいは巡礼の機会などに大勢の信者が集まっているような場合は、この重大な必要というものには該当しません「新教会法典」第961条第1項第2号参照。。
In casibus gravis necessitatis potest recursus fieri ad celebrationem communitariam Reconciliationis cum confessione generali et absolutione generali. Talis necessitas gravis contingere potest, cum imminens mortis habetur periculum quin sacerdos vel sacerdotes tempus habeant sufficiens ad audiendam confessionem uniuscuiusque poenitentis. Necessitas gravis potest etiam exsistere cum, ratione habita numeri poenitentium, sufficientes non adsunt confessarii ad confessiones individuales intra rationabile tempus debite audiendas, ita ut poenitentes, sine culpa sua, privati gratia sacramentali vel sancta Communione, longo tempore, permanerent. In tali casu, pro absolutionis validitate, fideles propositum habere debent individualiter sua gravia peccata confitendi debito tempore.Cf CIC canon 962, § 1. Episcopi dioecesani est iudicare utrum condiciones pro absolutione generali requisitae exsistant.Cf CIC canon 961, § 2. Magnus fidelium concursus occasione magnarum festivitatum vel peregrinationum casus talis gravis necessitatis non constituit.Cf CIC canon 961, § 1, 2.
[1484]
「そのような告白が物理的に、あるいは常識的に判断して不可能な場合を除けば、信者が神や教会と和解する唯一の通常の方法は、正しく行われる個別告白と個別赦免です」『ゆるしの秘跡(親範版)』緒言31(op. cit., 21)。。これには深い理由があります。キリストはすべての秘跡において働いておられます。罪びとの一人ひとりに、「子よ、あなたの罪はゆるされる」(マルコ2∙5)といわれるのです。キリストは、ご自分を必要とする一人ひとりの病人をいやすために全身全霊を傾けられる医者ですマルコ2・17参照。。そして、罪びとを再起させ、兄弟的な交わりに再び加えられます。したがって、個別告白は、神や教会と和解するためのもっとも意味深い形なのです。
«Individualis et integra confessio atque absolutio manent unicus modus ordinarius, quo fideles se cum Deo et Ecclesia reconciliant, nisi impossibilitas physica vel moralis ab huiusmodi confessione excuset».Ordo Paenitentiae, Praenotanda, 31 (Typis Polyglottis Vaticanis 1974) p. 21. Hoc gravibus non caret rationibus. Christus in unoquoque agit sacramento. Personaliter ad unumquemque dirigitur peccatorem: «Fili, dimittuntur peccata tua» (Mc 2,5); Ipse est medicus qui super singulos Se inclinat aegrotos qui Eo egent,Cf Mc 2,17. ut illos sanet; Ipse eos sublevat et in communionem redintegrat fraternam. Confessio personalis est igitur forma reconciliationis cum Deo et cum Ecclesia maxime significativa.
[1485]
イエスは復活の日の夕方、使徒たちに姿を現していわれました。「聖霊を受けなさい。だれの罪でも、あなたがたがゆるせば、その罪はゆるされる。だれの罪でも、あなたがたがゆるさなければ、ゆるされないまま残る」(ヨハネ20∙22-23)。
Paschatis vespera, Dominus Iesus Se Suis manifestavit Apostolis «et dicit eis: "Accipite Spiritum Sanctum. Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt"» (Io 20,22-23).
[1486]
洗礼後に犯した罪のゆるしは、特別の秘跡によって与えられます。それは回心の秘跡、告白の秘跡、悔い改めの秘跡、和解の秘跡などと呼ばれます。
Remissio peccatorum post Baptismum commissorum per sacramentum conceditur proprium quod Conversionis, Confessionis, Poenitentiae vel Reconciliationis appellatur sacramentum.
[1487]
罪を犯す者は、神の栄誉と愛、神の子として召された人間固有の尊厳、キリスト者一人ひとりがその生ける石とならなければならない教会の霊的健やかさを傷つけます。
Ille qui peccat, honorem vulnerat Dei et amorem Eius, suam propriam dignitatem hominis vocati ut filius sit Dei et bonum statum spiritualem Ecclesiae cuius unusquisque christianus lapis esse debet vivus.
[1488]
信仰の目で眺めるならば、罪以上に大きな悪はありませんし、罪びとにとっても教会にとっても世界全体にとっても、罪以上に不幸な結果をもたらすものは他にありません。
Iuxta fidei oculos, nullum malum est gravius peccato nihilque peiores habet consequentias pro ipsis peccatoribus, pro Ecclesia et pro universo mundo.
[1489]
人が罪を犯して神との交わりを失った後でもう一度その交わりに復帰するのは、人々の救いを心にかけておられるあわれみ深い神の恵みの働きによるものです。自分自身のためにも、他の人々のためにも、この貴重な恵みを願う必要があります。
Reditus ad communionem cum Deo, postquam per peccatum amissa est, est motus ortus a gratia Dei pleni misericordia et solliciti de salute hominum. Hoc donum pretiosum implorare oportet pro se ipsis et pro aliis.
[1490]
回心あるいは悔い改めなどと呼ばれる神への立ち返りには、罪を犯したことへの悲しみと嫌悪、さらに、今後は罪を犯さないという固い決心とが伴います。したがって回心とは、過去と未来とにかかわるものであり、神のあわれみに対する希望を養うものです。
Motus reditus ad Deum, qui conversio et poenitentia appellatur, dolorem implicat et aversionem relate ad peccata commissa, et firmum propositum non amplius peccandi in futurum. Conversio igitur ad tempus praeteritum refertur et futurum; spe nutritur in misericordiam divinam.
[1491]
ゆるしの秘跡は、悔い改める者の三つの行為と司祭のゆるしとによって成り立っています。悔い改める者の三つの行為とは、痛悔、司祭への罪の告白、償いを果たす決意ならびにその実行です。
Poenitentiae sacramentum ex complexu trium actuum a poenitente peractorum et ex absolutione sacerdotis constituitur. Actus poenitentis sunt: poenitentia, confessio seu manifestatio peccatorum ad sacerdotem atque propositum reparationem adimplendi reparationisque opera.
[1492]
悔い改め(痛悔ともいわれます)は、信仰から生じる動機に基づくものでなければなりません。悔い改めが神への愛から生まれた場合は「完全な痛悔」といわれ、他の動機に基づく場合は「不完全な痛悔」といわれます。
Poenitentia (etiam contritio appellata) debet a motivis inspirari quae a fide profluunt. Si poenitentia ex amore caritatis erga Deum concipitur, dicitur «perfecta»; si ipsa in aliis fundatur motivis, «imperfecta» appellatur.
[1493]
神や教会と和解したいと思う者は、入念な良心の糾明の後で思い起こした、まだ告白していないすべての大罪を司祭に告白しなければなりません。小罪の告白は厳密な意味で必要ではありませんが、教会は小罪も告白するよう強く勧めています。
Qui reconciliationem cum Deo et cum Ecclesia vult obtinere, sacerdoti omnia peccata gravia confiteri debet quae nondum est confessus et quorum recordatur postquam suam accurate examinavit conscientiam. Defectuum venialium confessio, quin in se sit necessaria, vivide tamen ab Ecclesia commendatur.
[1494]
聴罪司祭は告白者に何らかの償いを科します。それは罪によって引き起こされた損害を償い、キリストの弟子としてのふさわしい生き方を取り戻させるためです。
Confessarius poenitenti adimpletionem proponit quorumdam actuum «satisfactionis» seu «poenitentiae» ad damnum a peccato causatum reparandum et ad habitus restaurandos qui Christi discipulo sunt proprii.
[1495]
教会からその権限を受けた司祭だけが、キリストのみ名によって罪をゆるすことができます。
Solummodo sacerdotes qui ab Ecclesiae auctoritate facultatem absolvendi receperunt, possunt peccata in nomine Christi dimittere.
[1496]
ゆるしの秘跡によって得られる霊的な効果は、以下のようなものです。
⸺神との和解。これによって、告白者は恩恵の状態を回復します。
⸺教会との和解。
⸺大罪に科される永遠の苦しみ(罰)の赦免。
⸺罪の結果である有限の苦しみ(罰)、少なくともその一部の赦免。
⸺良心の平和と喜び、霊的慰め。
⸺キリスト者として戦うための霊的力の増大。
Effectus spirituales sacramenti Poenitentiae sunt:
— reconciliatio cum Deo qua poenitens gratiam recuperat;
— reconciliatio cum Ecclesia;
— remissio poenae aeternae in quam quis per peccata incurrit mortalia;
— remissio, saltem partialis, poenarum temporalium quae conse quentiae sunt peccatorum;
— conscientiae pax et serenitas, atque consolatio spiritualis;
— augmentum virium spiritualium pro certamine christiano.
[1497]
通常の場合は、個別にすべての大罪を告白してそのゆるしを受けることが、神や教会との和解のための唯一の手段です。
Confessio peccatorum gravium individualis et integra, quam absolutio sequitur, unum medium permanet ordinarium pro reconciliatione cum Deo et cum Ecclesia.
[1498]
免償によって、信者は自分自身のためや煉獄の霊魂のために、罪の結果である有限の苦しみの赦免を得ることができます。
Per indulgentias, fideles pro se ipsis et etiam pro animabus purgatorii remissionem obtinere possunt poenarum temporalium, quae consequentiae sunt peccatorum.