カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1424-1439

[1424]
Confessionis sacramentum appellatur, propterea quod declaratio, confessio peccatorum coram sacerdote elementum est essentiale huius sacramenti. Sensu quodam profundo, sacramentum etiam «confessio» est, agnitio et laus sanctitatis Dei et misericordiae Eius erga hominem peccatorem.
Indulgentiae sacramentum appellatur, propterea quod per sacramentalem sacerdotis absolutionem, Deus poenitenti tribuit «indulgentiam [...] et pacem».Ordo Paenitentiae, 46. 55 (Typis Polyglottis Vaticanis 1974) p. 27. 37.
Reconciliationis sacramentum appellatur, quia peccatori amorem praebet Dei qui reconciliat: «Reconciliamini Deo» (2 Cor 5,20). Qui ex amore Dei vivit misericorde, est promptus ut vocationi Domini respondeat: «Vade prius, reconciliare fratri tuo» (Mt 5,24).
[1425]
«Abluti estis, [...] sanctificati estis, [...] iustificati estis in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri!» (1 Cor 6,11). Oportet conscios esse magnitudinis doni Dei quod nobis in initiationis christianae sacramentis concessum est, ad intelligendum quousque peccatum res sit aliena pro eo qui Christum induit.Cf Gal 3,27. Sed sanctus apostolus Ioannes etiam scribit: «Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est» (1 Io 1,8). Atque Ipse Dominus nos docuit orare: «Dimitte nobis peccata nostra» (Lc 11,4), mutuam nostrarum offensionum remissionem coniungens remissioni quam Deus nostris concedet peccatis.
[1426]
Conversio ad Christum, nova in Baptismo nativitas, donum Spiritus Sancti, corpus et sanguis Christi tamquam nutrimentum recepta nos effecerunt sanctos et immaculatos «in conspectu Eius» (Eph 1,4), sicut Ecclesia ipsa, Christi Sponsa, est coram Eo «sancta et immaculata» (Eph 5,27). Tamen vita nova recepta in initiatione christiana fragilitatem et debilitatem naturae humanae non suppressit, neque inclinationem ad peccatum quam traditio concupiscentiam appellat, quae manet in baptizatis ut ipsi suas probationes subeant in vitae christianae proelio, Christi gratia adiuti.Cf Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canon 5: DS 1515. Hoc proelium est illud conversionis propter sanctitatem et vitam aeternam ad quam Dominus nos incessanter vocat.Cf Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, c. 16: DS 1545; Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 40: AAS 57 (1965) 44-45.
[1427]
Iesus ad conversionem vocat. Haec vocatio pars essentialis est annuntiationis Regni: «Impletum est tempus, et appropinquavit Regnum Dei; paenitemini et credite Evangelio» (Mc 1,15). In Ecclesiae praedicatione haec vocatio dirigitur imprimis ad illos qui nondum Christum et Eius Evangelium cognoscunt. Sic Baptismus locus est praecipuus primae et fundamentalis conversionis. Per fidem in Bonum Nuntium et per Baptismum fitCf Act 2,38. mali abrenuntiatio et acquiritur salus, id est omnium peccatorum remissio et vitae novae donum.
[1428]
Vocatio igitur Christi ad conversionem in christianorum vita resonare pergit. Haec secunda conversio munus est non interrumptum pro tota Ecclesia quae «in proprio sinu peccatores complectens, sancta simul et semper purificanda, poenitentiam et renovationem continuo prosequitur».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS 57 (1965) 12. Hic conversionis nisus opus solummodo humanum non est. Motus est «cordis contriti»Cf Ps 51,19. gratia attracti et permotiCf Io 6,44; 12,32. ut amori respondeat misericordi Dei qui prior nos dilexit.Cf 1 Io 4,10.
[1429]
Sancti Petri post triplicem sui Magistri negationem conversio id testatur. Intuitus infinitae misericordiae Iesu lacrimas provocat poenitentiaeCf Lc 22,61-62. et, post resurrectionem Domini, triplicem affirmationem illius amoris erga Eum.Cf Io 21,15-17. Secunda conversio etiam rationem habet communitariam. Hoc apparet in vocatione Domini ad quamdam integram Ecclesiam: «Age poenitentiam!» (Apc 2,5.16).
Sanctus Ambrosius de duabus conversionibus dicit: « Ecclesia autem et aquam habet, et lacrimas habet, aquam Baptismatis, lacrimas Poenitentiae ».Sanctus Ambrosius, Epistula extra collectionem, 1 [41], 12: CSEL 823, 152 (PL 16, 1116).
[1430]
Sicut iam apud Prophetas, vocatio Iesu ad conversionem et ad poenitentiam opera externa non intendit primario, «saccum et cinerem», ieiunia et mortificationes, sed conversionem cordis, interiorem poenitentiam. Sine hac, opera poenitentiae infructuosa manent et mendacia; e contra, interior conversio ad huius habitus impellit expressionem in signis visibilibus, in gestibus et in poenitentiae operibus.Cf Il 2,12-13; Is 1,16-17; Mt 6,1-6.16-18.
[1431]
Poenitentia interior est radicalis totius vitae nova directio, reditus, e toto nostro corde ad Deum conversio, cessatio a peccato, aversio a malo, una cum repugnantia erga malas actiones quas commiserimus. Simul implicat optatum et resolutionem mutandi vitam cum misericordiae divinae spe et cum fiducia in adiutorium gratiae Eius. Hanc cordis conversionem dolor et tristia comitantur salutares quae a Patribus animi cruciatus, compunctio cordis appellantur.Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 4: DS 1676-1678; Id., Sess. 14a, Canones de Paenitentia, canon 5: DS 1705; Catechismus Romanus, 2, 5, 4: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 289.
[1432]
Hominis cor grave est et induratum. Oportet ut Deus cor homini indat novum.Cf Ez 36,26-27. Conversio est imprimis opus gratiae Dei qui efficit ut corda nostra redeant ad Ipsum: «Converte nos, Domine, ad Te, et convertemur» (Lam 5,21). Deus nobis vim donat ut iterum incipiamus. Cor nostrum, amoris Dei detegens magnitudinem, horrore et pondere concutitur peccati et ne Deum peccato offendat et ab Eo separetur timere incipit. Cor humanum convertitur, in Eum respiciens quem peccata nostra transfixerunt.Cf Io 19,37; Zach 12,10.
« Sanguinem Christi intentis oculis intueamur et cognoscamus, quam pretiosus sit Deo et Patri Eius, qui propter nostram salutem effusus toti mundo paenitentiae gratiam obtulit ».Sanctus Clemens Romanus, Epistula ad Corinthios, 7, 4: SC 167, 110 (Funk 1, 108).
[1433]
Inde a Paschate, Spiritus Sanctus arguit mundum de peccato, quia scilicet non crediderunt in EumCf Io 16,8-9. quem Pater misit. Sed Idem Hic Spiritus, qui peccatum detegit, est ConsolatorCf Io 15,26. qui cordi hominis gratiam praebet poenitentiae et conversionis.Cf Act 2,36-38; Ioannes Paulus II, Litt. enc. Dominum et vivificantem, 27-48: AAS 78 (1986) 837-868.
[1434]
Christiani interior poenitentia expressiones valde diversas potest habere. Scriptura et Patres tribus praecipue insistunt formis: ieiunio, orationi, eleemosynae,Cf Tb 12,8; Mt 6,1-18. quae conversionem exprimunt relate ad se ipsum, relate ad Deum et relate ad alios. Iuxta radicalem purificationem quam Baptismus vel martyrium operantur, ipsi afferunt, sicut media ad veniam peccatorum obtinendam, nisus peractos ad se cum proximo reconciliandum, poenitentiae lacrimas, curam pro salute proximi,Cf Iac 5,20. intercessionem sanctorum et exercitium caritatis quae «operit multitudinem peccatorum» (1 Pe 4,8).
[1435]
Conversio in vita fit quotidiana per reconciliationis gestus, per curam de pauperibus, per exercitium et defensionem iustitiae et iuris,Cf Am 5,24; Is 1,17. per defectuum confessionem ad fratres, correctionem fraternam, vitae revisionem, examen conscientiae, spiritualem directionem, dolorum acceptationem, patientiam in persecutione propter iustitiam. Tutissima via poenitentiae est propriam crucem quotidie sumere et Iesum sequi.Cf Lc 9,23.
[1436]
Eucharistia et Poenitentia. Conversio et poenitentia quotidianae suum fontem suumque nutrimentum in Eucharistia inveniunt, quia in ea praesens fit Christi sacrificium quod nos cum Deo reconciliavit; per illam nutriuntur et roborantur illi qui ex Christi vivunt vita; ipsa est «antidotum, quo liberemur a culpis quotidianis et a peccatis mortalibus praeservemur».Cf Concilium Tridentinum, Sess. 13a, Decretum de ss. Eucharistia, c. 2: DS 1638.
[1437]
Sacrae Scripturae lectio, precatio liturgiae Horarum et orationis «Pater noster», quilibet sincerus actus cultus vel pietatis in nobis spiritum resuscitant conversionis et poenitentiae et ad nostrorum peccatorum conferunt remissionem.
[1438]
Poenitentiae tempora et dies in anni liturgici decursu (tempus quadragesimae, unaquaeque feria sexta in mortis Domini memoriam) momenta sunt praeclara pro praxi poenitentiali Ecclesiae.Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 109-110: AAS 56 (1964) 127; CIC canones 1249-1253; CCEO canones 880-883. Haec tempora sunt praesertim apta pro exercitiis spiritualibus, liturgiis poenitentialibus, peregrinationibus in poenitentiae signum, privationibus voluntariis sicut ieiunio et eleemosyna, fraterna participatione (operibus caritativis et missionalibus).
[1439]
Conversionis et poenitentiae motus a Iesu mirabiliter descriptus est in parabola quae «filii prodigi» appellatur, cuius centrum est «pater misericors»:Cf Lc 15,11-24. fallacis libertatis fascinatio, domus paternae derelictio; extrema miseria in qua filius versatur post sua fortunae dona dilapidata, profunda humiliatio illius qui se obligatum perspicit ad porcos pascendos et, quod peius est, ea cupiendi se siliquis nutriri quas porci manducabant; de bonis amissis meditatio; poenitentia et decisio se culpabilem coram patre declarandi suo; reditus via; generosa acceptio apud patrem; gaudium patris: ibi aliquot lineamenta habentur processus conversionis propria. Pulchra vestis, anulus et epulae festivae quaedam sunt symbola huius vitae novae, purae, dignae, laetitia plenae quae vita est hominis revertentis ad Deum et ad sinum familiae Eius, quae est Ecclesia. Solummodo Christi cor quod profunditates cognoscit amoris Patris Sui, potuit abyssum misericordiae Eius, modo ita simplicitate et pulchritudine pleno, nobis revelare.