カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1425-1426

[1425]
«Abluti estis, [...] sanctificati estis, [...] iustificati estis in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri!» (1 Cor 6,11). Oportet conscios esse magnitudinis doni Dei quod nobis in initiationis christianae sacramentis concessum est, ad intelligendum quousque peccatum res sit aliena pro eo qui Christum induit.7 Sed sanctus apostolus Ioannes etiam scribit: «Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est» (1 Io 1,8). Atque Ipse Dominus nos docuit orare: «Dimitte nobis peccata nostra» (Lc 11,4), mutuam nostrarum offensionum remissionem coniungens remissioni quam Deus nostris concedet peccatis.
[1426]
Conversio ad Christum, nova in Baptismo nativitas, donum Spiritus Sancti, corpus et sanguis Christi tamquam nutrimentum recepta nos effecerunt sanctos et immaculatos «in conspectu Eius» (Eph 1,4), sicut Ecclesia ipsa, Christi Sponsa, est coram Eo «sancta et immaculata» (Eph 5,27). Tamen vita nova recepta in initiatione christiana fragilitatem et debilitatem naturae humanae non suppressit, neque inclinationem ad peccatum quam traditio concupiscentiam appellat, quae manet in baptizatis ut ipsi suas probationes subeant in vitae christianae proelio, Christi gratia adiuti.8 Hoc proelium est illud conversionis propter sanctitatem et vitam aeternam ad quam Dominus nos incessanter vocat.9