カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1427-1429

[1427]
Iesus ad conversionem vocat. Haec vocatio pars essentialis est annuntiationis Regni: «Impletum est tempus, et appropinquavit Regnum Dei; paenitemini et credite Evangelio» (Mc 1,15). In Ecclesiae praedicatione haec vocatio dirigitur imprimis ad illos qui nondum Christum et Eius Evangelium cognoscunt. Sic Baptismus locus est praecipuus primae et fundamentalis conversionis. Per fidem in Bonum Nuntium et per Baptismum fit10 mali abrenuntiatio et acquiritur salus, id est omnium peccatorum remissio et vitae novae donum.
[1428]
Vocatio igitur Christi ad conversionem in christianorum vita resonare pergit. Haec secunda conversio munus est non interrumptum pro tota Ecclesia quae «in proprio sinu peccatores complectens, sancta simul et semper purificanda, poenitentiam et renovationem continuo prosequitur».11 Hic conversionis nisus opus solummodo humanum non est. Motus est «cordis contriti»12 gratia attracti et permoti13 ut amori respondeat misericordi Dei qui prior nos dilexit.14
[1429]
Sancti Petri post triplicem sui Magistri negationem conversio id testatur. Intuitus infinitae misericordiae Iesu lacrimas provocat poenitentiae15 et, post resurrectionem Domini, triplicem affirmationem illius amoris erga Eum.16 Secunda conversio etiam rationem habet communitariam. Hoc apparet in vocatione Domini ad quamdam integram Ecclesiam: «Age poenitentiam!» (Apc 2,5.16).
Sanctus Ambrosius de duabus conversionibus dicit: « Ecclesia autem et aquam habet, et lacrimas habet, aquam Baptismatis, lacrimas Poenitentiae ».17