カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1430-1433

[1430]
Sicut iam apud Prophetas, vocatio Iesu ad conversionem et ad poenitentiam opera externa non intendit primario, «saccum et cinerem», ieiunia et mortificationes, sed conversionem cordis, interiorem poenitentiam. Sine hac, opera poenitentiae infructuosa manent et mendacia; e contra, interior conversio ad huius habitus impellit expressionem in signis visibilibus, in gestibus et in poenitentiae operibus.18
[1431]
Poenitentia interior est radicalis totius vitae nova directio, reditus, e toto nostro corde ad Deum conversio, cessatio a peccato, aversio a malo, una cum repugnantia erga malas actiones quas commiserimus. Simul implicat optatum et resolutionem mutandi vitam cum misericordiae divinae spe et cum fiducia in adiutorium gratiae Eius. Hanc cordis conversionem dolor et tristia comitantur salutares quae a Patribus animi cruciatus, compunctio cordis appellantur.19
[1432]
Hominis cor grave est et induratum. Oportet ut Deus cor homini indat novum.20 Conversio est imprimis opus gratiae Dei qui efficit ut corda nostra redeant ad Ipsum: «Converte nos, Domine, ad Te, et convertemur» (Lam 5,21). Deus nobis vim donat ut iterum incipiamus. Cor nostrum, amoris Dei detegens magnitudinem, horrore et pondere concutitur peccati et ne Deum peccato offendat et ab Eo separetur timere incipit. Cor humanum convertitur, in Eum respiciens quem peccata nostra transfixerunt.21
« Sanguinem Christi intentis oculis intueamur et cognoscamus, quam pretiosus sit Deo et Patri Eius, qui propter nostram salutem effusus toti mundo paenitentiae gratiam obtulit ».22
[1433]
Inde a Paschate, Spiritus Sanctus arguit mundum de peccato, quia scilicet non crediderunt in Eum23 quem Pater misit. Sed Idem Hic Spiritus, qui peccatum detegit, est Consolator24 qui cordi hominis gratiam praebet poenitentiae et conversionis.25