カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 144-149

[144]
In fide oboedire (ob-audire) est se libere audito submittere verbo, quia eius veritas a Deo, qui ipsa veritas est, praestatur. Abraham huius oboedientiae est exemplar, nobis a sacra Scriptura propositum. Virgo autem Maria eius effectio est perfectissima.
[145]
Epistula ad Hebraeos, in magno illo fidei maiorum elogio, in fide Abraham peculiariter insistit: «Fide vocatus Abraham oboedivit in locum exire, quem accepturus erat in hereditatem, et exivit nesciens quo iret» (Heb 11,8).144 Fide ut advena et peregrinus in Terra vixit promissa.145 Fide, Sara accepit filium Promissionis concipere Fide denique Abraham suum filium unicum in sacrificio obtulit.146
[146]
. Sic Abraham definitionem fidei, ab epistula ad Hebraeos traditam, in rem ducit: «Est autem fides sperandorum substantia, rerum argumentum non apparentium» (Heb 11,1). «Credidit autem Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam» (Rom 4,3).147 Hac «confortatus fide» (Rom 4,20), Abraham factus est «pater omnium credentium» (Rom 4,11.18).148
[147]
. Vetus Testamentum testimoniis est huius fidei copiosum. Epistula ad Hebraeos exemplaris fidei proclamat elogium, in qua «testimonium consecuti sunt seniores» (Heb 11,2.39), «Deo pro nobis melius aliquid providente»: gratiam scilicet in Filium Suum credendi, «ducem fidei et consummatorem Iesum» (Heb 11,40; 12,2).
[148]
Maria Virgo modo perfectissimo oboedientiam fidei in rem ducit. In fide, Maria nuntium et promissionem ab Angelo Gabriel allata recipit, credens quod «non erit impossibile apud Deum omne verbum» (Lc 1,37)149 suumque praebens assensum: «Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum» (Lc 1,38). Elisabeth illam his salutavit verbis: «Beata, quae credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino» (Lc 1,45). Propter hanc fidem omnes generationes illam proclamabunt beatam.150
[149]
Per totius eius vitae cursum, et usque ad eius extremam probationem,151 cum Iesus, eius filius, est mortuus in cruce, eius fides non vacillavit. Maria verbum Dei «perficiendum esse» credere non desiit. Ecclesia igitur in Maria purissimam fidei veneratur effectionem.