[144]
信仰によって従う(「従う」oboedireは「傾聴する」ob-audireに由来)とは、聞いたことばに自由に自分をゆだねることにほかなりません。その真理が、真理そのものである神によって保証されているからです。アブラハムは、聖書が示しているこの従順の模範です。おとめマリアは、それをもっとも完全に具現したかたです。
In fide oboedire (ob-audire) est se libere audito submittere verbo, quia eius veritas a Deo, qui ipsa veritas est, praestatur. Abraham huius oboedientiae est exemplar, nobis a sacra Scriptura propositum. Virgo autem Maria eius effectio est perfectissima.
[145]
ヘブライ人への手紙は、先祖たちの信仰をたたえる箇所で、とくにアブラハムの信仰を力説しています。「信仰によって、アブラハムは、自分が財産として受け継ぐことになる土地に出て行くように召し出されると、これに服従し、行き先も知らずに出発したのです」(ヘブライ11∙8)創世記12・1-4参照。。信仰によって、アブラハムは約束の地で寄留人、旅人として暮らしました創世記23・4参照。。信仰によって、サラは約束の子を懐胎することができました。信仰によって、アブラハムは一人息子を犠牲としてささげましたヘブライ11・17参照。。
Epistula ad Hebraeos, in magno illo fidei maiorum elogio, in fide Abraham peculiariter insistit: «Fide vocatus Abraham oboedivit in locum exire, quem accepturus erat in hereditatem, et exivit nesciens quo iret» (Heb 11,8).Cf Gn 12,1-4. Fide ut advena et peregrinus in Terra vixit promissa.Cf Gn 23,4. Fide, Sara accepit filium Promissionis concipere Fide denique Abraham suum filium unicum in sacrificio obtulit.Cf Heb 11,17.
[146]
ヘブライ人への手紙には「信仰とは、望んでいることがらを確信し、見えない事実を確認すること」(ヘブライ11∙1)だと述べられていますが、アブラハムはこの信仰の定義を具現しています。「アブラハムは神を信じた。それが、彼の義と認められた」(ローマ4∙3)創世記15・6参照。。この「強い信仰」のおかげで、アブラハムは「信じるすべての人の父」(ローマ4∙11,18)となりました創世記15・5参照。。
. Sic Abraham definitionem fidei, ab epistula ad Hebraeos traditam, in rem ducit: «Est autem fides sperandorum substantia, rerum argumentum non apparentium» (Heb 11,1). «Credidit autem Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam» (Rom 4,3).Cf Gn 15,6. Hac «confortatus fide» (Rom 4,20), Abraham factus est «pater omnium credentium» (Rom 4,11.18).Cf Gn 15,5.
[147]
旧約聖書では、この信仰をあかしする人の話を数多く読むことができます。ヘブライ人への手紙は、「神に認められ」(ヘブライ11∙2,39)るようにさせた昔の人々の模範的な信仰をたたえています。しかし、「神は、わたしたちのために、さらにまさったものを計画してくださった」(ヘブライ11∙40)のです。すなわち、「信仰の創始者また完成者である」(ヘブライ12∙2)御子イエスを信じる恵みです。
. Vetus Testamentum testimoniis est huius fidei copiosum. Epistula ad Hebraeos exemplaris fidei proclamat elogium, in qua «testimonium consecuti sunt seniores» (Heb 11,2.39), «Deo pro nobis melius aliquid providente»: gratiam scilicet in Filium Suum credendi, «ducem fidei et consummatorem Iesum» (Heb 11,40; 12,2).
[148]
マリアは、信仰による従順をもっとも完全に具現します。信仰をもって、マリアは天使ガブリエルによるお告げと約束を受諾しました。「神にできないことは何一つない」(ルカ1∙37)創世記18・14参照。ということばを信じ、「わたしは主のはしためです。おことばどおり、この身に成りますように」(ルカ1∙38)と同意したのです。エリサベトはマリアに、「主がおっしゃったことは必ず実現すると信じたかたは、なんと幸いでしょう」(ルカ1∙45)とあいさつしました。マリアはこの信仰のゆえに世の人からも幸いな者と宣言されるのですルカ1・48参照。。
Maria Virgo modo perfectissimo oboedientiam fidei in rem ducit. In fide, Maria nuntium et promissionem ab Angelo Gabriel allata recipit, credens quod «non erit impossibile apud Deum omne verbum» (Lc 1,37)Cf Gn 18,14. suumque praebens assensum: «Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum» (Lc 1,38). Elisabeth illam his salutavit verbis: «Beata, quae credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino» (Lc 1,45). Propter hanc fidem omnes generationes illam proclamabunt beatam.Cf Lc 1,48.
[149]
マリアの信仰は生涯にわたって、ご自分の御子イエスが十字架上で死ぬという最後の試練に遭ったときですらルカ2・35参照。、揺らぐことはありませんでした。マリアは神のことばの「成就」をいつも信じていました。ですから教会は、マリアを信仰をもっとも純粋に生きたかたとして敬うのです。
Per totius eius vitae cursum, et usque ad eius extremam probationem,Cf Lc 2,35. cum Iesus, eius filius, est mortuus in cruce, eius fides non vacillavit. Maria verbum Dei «perficiendum esse» credere non desiit. Ecclesia igitur in Maria purissimam fidei veneratur effectionem.
[150]
信仰はまず、神に対する人間の人格的な帰依です。これは同時に、神が啓示されたあらゆる真理への自由な同意を伴います。キリスト者の信仰は神への人格的な帰依と神が啓示された真理への同意ですから、だれか一人の人間を信じることとは違います。全面的に神に信頼し、神が語られることを固く信じるのは、正しく、よいことなのです。神でないものをこのように信じることはむなしく、誤っていますエレミヤ17・5-6、詩編40・5,146・3-4参照。。
Fides est imprimis adhaesio personalis hominis ad Deum; simul vero et inseparabiliter est liber toti veritati a Deo revelatae assensus. Fides christiana, quatenus adhaesio personalis ad Deum et veritati ab Ipso revelatae assensus, a fide in personam differt humanam. Bonum et iustum est se plene Deo fidere idque absolute credere, quod Ipse dixit. Vanum et falsum esset talem fidem in quamdam reponere creaturam.Cf Ier 17,5-6; Ps 40,5; 146,3-4.
[151]
キリスト者にとって、神を信じることには必ず、神が遣わされたかた、すなわち、神のみ心にかなう「愛する御子」を信じることが伴いますマルコ1・11参照。。神は御子に聞くようにと、わたしたちに命じられましたマルコ9・7参照。。イエスご自身が弟子たちに、「神を信じなさい。そして、わたしをも信じなさい」(ヨハネ14∙1)といわれたのです。わたしたちがイエス・キリストを信じることができるのは、このかたご自身が神であり、人となられたみことばだからです。「いまだかつて、神を見た者はいない。父のふところにいるひとり子である神、このかたが神を示されたのである」(ヨハネ1∙18)。御子は「父を見た」(ヨハネ6∙46)ので、彼だけが神を知らせ、示すことができるのですマタイ11・27参照。。
Pro christiano credere in Deum est inseparabiliter in Eum credere quem Ille misit: Filium Suum dilectum, in quo complacuit;Cf Mc 1,11. Deus nobis dixit ut Eum audiremus.Cf Mc 9,7. Dominus Ipse Suis dixit discipulis: «Creditis in Deum et in me credite» (Io 14,1). In Iesum Christum credere possumus, quia Ipse est Deus, Verbum caro factum: «Deum nemo vidit unquam; unigenitus Deus, qui est in sinum Patris, Ipse enarravit» (Io 1,18). Quia Ille «vidit Patrem» (Io 6,46), solus Eum novit et potestatem Eum habet revelandi.Cf Mt 11,27.
[152]
イエスの霊を受けることなしに、イエス・キリストを信じることはできません。イエスとはどのようなかたであるかを人間に知らせるのは聖霊です。実際、「聖霊によらなければ、だれも『イエスは主である』とはいえないのです」(一コリント12∙3)。「霊はいっさいのことを、神の深みさえも究めます。……神の霊以外に神のことを知る者はいません」(一コリント2∙10-11)。神だけが、神のすべてをご存じです。わたしたちが聖霊を信じるのは、聖霊が神であるからです。
教会は唯一の神、父と子と聖霊への信仰をいつも公言します。
Impossibile est quempiam in Iesum Christum credere, quin ille Eius sit particeps Spiritus. Sanctus vero Spiritus hominibus revelat quis Iesus sit. Etenim «nemo potest dicere "Dominus Iesus", nisi in Spiritu Sancto» (1 Cor 12,3). «Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. [...] Quae Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei» (1 Cor 2,10-11). Solus Deus Deum plene cognoscit. In Sanctum credimus Spiritum, quia Ille est Deus.
Ecclesia suam fidem in unum Deum, Patrem, Filium et Spiritum Sanctum confiteri non desinit.
[153]
聖ペトロが、イエスはキリスト、生きている神の御子であると公言したとき、イエスはペトロに、このことを表したのは人間ではなく、イエスの「天の」(マタイ16∙17)父であると言明しておられますガラテヤ1・15-16、マタイ11・25参照。。信仰は神のたまものです。神から授かった超自然的徳です。「このような信仰を起こすには、神の先行的かつ援助的恩恵と聖霊の内的助力が必要です。聖霊は、人の心を動かして、神に向かわせ、精神の目を開いて、『すべての者に、真理を受け入れること、そして信じることの甘美さを』味わわせます」『神の啓示に関する教義憲章』,第5項。。
Cum sanctus Petrus Iesum esse Christum, Filium Dei vivi, confitetur, Iesus ei declarat hanc revelationem ex carne et sanguine ei non venisse, sed ex Patre Suo «qui in caelis est» (Mt 16,17).Cf Gal 1,15-16; Mt 11,25. Fides est donum Dei, virtus supernaturalis ab Illo infusa. «Quae fides ut praebeatur, opus est praeveniente et adiuvante gratia Dei et internis Spiritus Sancti auxiliis, qui cor moveat et in Deum convertat, mentis oculos aperiat, et det "omnibus suavitatem in consentiendo et credendo veritati"».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 5: AAS 58 (1966) 819.
[154]
信じることが可能なのは、ただ、神の恵みと聖霊の内的な助けによります。そうではあっても、信じることはまさに人間的な行為なのです。神に信頼し、神から啓示された真理に同意することは、人間の自由にも知性にも反することではありません。そもそも、人間関係の場合(たとえば男と女が結婚するようなとき)でも、相手が話してくれるその人自身のことやその考えなどを信じ、その約束に信頼してその人との関係を結ぶことは、人間の尊厳に背くことではありません。そうであればなおさらのこと、「ご自分を啓示される神に信仰によって知性と意志を全面的に服従させ」第1バチカン公会議教義憲章『デイ・フィリウス』第3章(Dei Filius: DS3008) 。、神との親しい交わりに入ることで、わたしたちの尊厳が傷つけられることはないのです。
Credere possibile non est nisi per gratiam et interna Sancti Spiritus auxilia. Minus verum non est, credere actum esse vere humanum. Neque hominis libertati neque intellectui contrarium est Deo fidere veritatibusque ab Illo revelatis adhaerere. In ipso humano commercio, nostrae propriae dignitati contrarium non est, credere id quod alii homines de se ipsis et de suis dicunt intentionibus, et illorum promissionibus fidere (sicut cum vir et mulier matrimonium ineunt), ad sic ingrediendum in mutuam communionem. Consequenter adhuc minus contrarium est nostrae dignitati «plenum revelanti Deo intellectus et voluntatis obsequium fide praestare»Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS 3008. et sic in communionem cum Eo ingredi intimam.
[155]
信仰においては、人間の知性と意志は神の恵みに協力します。「信じるとは、恵みによって神に動かされた意志の命じるままに、神の真理に同意する知性の行為です」聖トマス・アクイナス『神学大全』 (S. Thomas Aquinas, Summa theologiae 2 -2, q. 2, a. 9, c:Ed. Leon. 8,37)。 『デイ・フィリウス』第3章(DS3010)参照。。
In fide, humanus intellectus et voluntas cum gratia divina cooperantur: «Credere est actus intellectus assentientis veritati divinae ex imperio voluntatis a Deo motae per gratiam».Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 2, a. 9, c: Ed. Leon. 8, 37; cf Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS 3010.
[156]
啓示された真理がわたしたちの自然の理性にとって真実であり理解できるということが、信じる動機とはなりません。わたしたちが信じるのは、「欺くことも欺かれることもない啓示する神の権威のため」『デイ・フィリウス』第3章(DS3008)。です。「わたしたちの信仰が『道理にかなった供え物』となるように、神は聖霊の内的助けに天啓の外的証拠が結合されることを望みました」同第3章(DS3009)。。だから、キリストと聖人たちの奇跡マルコ16・20、ヘブライ2・4参照。、成就した預言、教会の発展と聖性、その豊かさと安定が、「神の啓示のもっとも確実で、すべての人の理解力によく応じたしるし」『デイ・フィリウス』第3章(DS3009)。となり、また、信仰による同意が「決して精神の盲目的な動きではない」同第3章(DS3010),ことを示す信憑性の動機となるのです。
Motivum credendi id non est quod veritates revelatae lumini nostrae rationis naturalis tamquam verae et intelligibiles appareant. Credimus «propter auctoritatem Ipsius Dei revelantis, qui nec falli nec fallere potest».Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS 3008. «Ut nihilominus fidei nostrae "obsequium rationi consentaneum" esset, voluit Deus cum internis Spiritus Sancti auxiliis externa iungi Revelationis Suae argumenta».Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS 3009. Sic Christi et sanctorum miracula,Cf Mc 16,20; Heb 2,4. prophetiae, Ecclesiae propagatio et sanctitas, eius fecunditas et stabilitas «divinae Revelationis signa sunt certissima et omnium intelligentiae accommodata»,Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS 3009. credibilitatis motiva quae ostendunt quod «fidei assensus nequaquam sit motus animi caecus».Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS 3010.
[157]
信仰は確実、しかも、あらゆる人間の認識よりも確実なものなのです。なぜなら、それは偽ることのできない神のことばそのものに基づいているからです。確かに、啓示された真理は人間の理性や経験にとっては定かではないように思えることがあるでしょう。しかし、「神的光が与える確実性は、自然理性の光が与える確実性よりも強いのです」聖トマス・アクイナス『神学大全』 (Sum 2-2, q. 171, a. 5, 3ura:Ed. Leon. 10, 373)。。「たとえ理解できないことが無数にあっても、そのことが信仰の確実さを疑わせることにはなりません」ジョン・ヘンリー・ニューマン『アポロギア』第5章(John Henry Newman, Apologia pro vita sua: ed. M. J. Sva glic [Oxford 1967] 210)。。
Fides est certa, omni humana cognitione certior, quia in ipso Verbo Dei fundatur, qui mentiri nequit. Veritates revelatae possunt utique rationi et experientiae humanis obscurae videri, sed «maior est certitudo quae est per divinum lumen, quam quae est per lumen rationis naturalis».Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 171, a. 5, 3um: Ed. Leon. 10, 373. «Decem milia difficultatum unum non efficiunt dubium».Ioannes Henricus Newman, Apologia pro vita sua, c. 5 , ed. M.J. Svaglic (Oxford 1967) p. 210.
[158]
「理解することを求める信仰」聖アンセルムス『プロスロギオン』 (S. Anselmus Cantuariensis, Proslogion, Prooemium: Opera omnia, ed. F. S. Schmitt, v. 1, [Edinburgh 1946] 94)。。信仰者が信じる神をもっとよく知り、啓示されたことをもっとよく理解したいと望むことは、信仰に付きものです。他方、知識が深まるにつれて信仰はより強まり、ますます愛に燃え立ちます。信仰の恵みは「心の目」(エフェソ1∙18)を開き、啓示の内容、すなわち、神の計画の全体、信仰の神秘、それらの間のつながり、また、啓示された神秘の中心であるキリストとその信仰の神秘との関係について、生き生きとした理解を持たせます。ところで、「聖霊は、啓示についての理解がますます深くなるように、不断にそのたまものをもって信仰を完全なものにします」『神の啓示に関する教義憲章』,第5項。。ですから、聖アウグスチヌスのことばに従えば、「信じるために理解し、理解するために信じる」聖アウグスティヌス『説教』 (S. Augustinus, Sermo 43, 7, 9: CCL 41, 512 [PL 38, 258])。ということになります。
«Fides quaerens intellectum»:Sanctus Anselmus Cantuariensis, Proslogion, Prooemium: Opera omnia, ed. F.S. Schmitt, v. 1 (Edinburghi 1946) p. 94. fidei est inhaerens ut credens melius Eum cognoscere exoptet in quem suam reposuit fidem idque melius intelligere quod Ipse revelavit; profundior cognitio, e parte sua, maiorem fidem secum ducet, semper amplius succensam amore. Gratia fidei «oculos cordis» (Eph 1,18) aperit ad vivam eorum intelligentiam quae in Revelatione continentur, intelligentiam scilicet complexus consilii Dei et mysteriorum fidei, eorum conexionis inter se et cum Christo mysterii revelati centro. «Quo vero profundior usque evadat Revelationis intelligentia, [...] Spiritus Sanctus fidem iugiter per dona Sua perficit».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 5: AAS 58 (1966) 819. Ita secundum sancti Augustini adagium: «Intellige ut credas: crede, ut intelligas».Sanctus Augustinus, Sermo 43, 7, 9: CCL 41, 512 (PL 38, 258).
[159]
信仰と学問。「信仰は理性を超えるものですが、両者間には決して真の対立はありえません。諸神秘を啓示し、信仰を授けてくださる神ご自身が、人間精神に理性の光を注がれたのです。神はご自分の示していることを否定することはおできになりませんし、真理が真理と対立することも決してありえません」『デイ・フィリウス』第4章(DS3017)。。「したがって、あらゆる知識の分野における学問的研究は、真実の学問的方法によるものであって、倫理の法則に従って行われるものであれば、決して信仰に対立することはないはずです。世俗の現実と信仰の現実とはともに同じ神に起源を持つものだからです。むしろ、謙虚と忍耐をもって事物の秘密を知ろうと努力する者は、万物を支えて、そのものとして存在せしめている神の手に知らずに導かれているようなものです」第2バチカン公会議『現代世界憲章』,第36項 (Gaudium et spes) 。。
Fides et scientia. «Verum etsi fides sit supra rationem, nulla tamen umquam inter fidem et rationem vera dissensio esse potest: cum Idem Deus, qui mysteria revelat et fidem infundit, animo humano rationis lumen indiderit, Deus autem negare Se Ipsum non possit, nec verum vero umquam contradicere».Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 4: DS 3017. «Ideo inquisitio methodica in omnibus disciplinis, si modo vere scientifico et iuxta normas morales procedit, numquam fidei revera adversabitur, quia res profanae et res fidei ab Eodem Deo originem ducunt. Immo, qui humili et constanti animo abscondita rerum perscrutari conatur, etsi inscius quasi manu Dei ducitur qui, res omnes sustinens, facit ut sint id quod sunt».Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 36: AAS 58 (1966) 1054.
[160]
人間らしくあるためには、「神に対する人間の信仰による応答は、自由意志によるものでなければなりません……。それで、何人といえども、自分の意志に反して信仰を受け入れるように強制されてはなりません。実際、信仰行為は、その性質上、自由意志によるものです」第2バチカン公会議『信教の自由に関する宣言』,第10項(Dignitatis humanae)。 「新教会法典」第748条第2項参照。。「神は自分に霊と真理とをもって仕えるよう人々を招いています。それで、人間は良心において束縛されてはいますが、強制はされていません。……このことは、イエス・キリストにおいてもっともよく示されています」『信教の自由に関する宣言』,第11項。。キリストは信仰と回心を促しはしましたが、決して強制はなさいませんでした。「真理に証明を与えはしましたが、それを反対者に力づくで押しつけることはしませんでした。その国は……十字架に上げられたキリストが、人間を自分に引きつける愛によって発展します」『信教の自由に関する宣言』,第11項。。
Ut responsio fidei humana sit, «caput est [...] hominem debere Deo voluntarie respondere credendo; invitum proinde neminem esse cogendum ad amplectendam fidem. Etenim actus fidei ipsa sua natura voluntarius est».Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 10: AAS 58 (1966) 936; cf CIC canon 748 § 2. «Deus quidem homines ad inserviendum Sibi in spiritu et veritate vocat, unde ipsi in conscientia vinciuntur, non vero coercentur. [...] Hoc autem summe apparuit in Christo Iesu».Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 11: AAS 58 (1966) 936. Christus etenim ad fidem invitavit et conversionem, nullo tamen modo constrinxit. «Testimonium enim perhibuit veritati, eam tamen contradicentibus vi imponere noluit. Regnum enim Eius [...] crescit [...] amore, quo Christus exaltatus in cruce homines ad Seipsum trahit».Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 11: AAS 58 (1966) 937.
[161]
イエス・キリストを信じ、また、イエスをわたしたちの救いのために遣わしてくださった神を信じることは、救いを得るために必要ですマルコ16・16、ヨハネ3・36,6・40ほか参照。。「『信仰がなければ、神に喜ばれることはでき〔ず〕』(ヘブライ11∙6)、神の子らとしての身分にあずかることもできません。信仰なしにはだれも決して義とされることはなく、『最後まで信仰を保たない限り』(マタイ10∙22、24∙13)永遠の生命を得ることはないでしょう」『デイ・フィリウス』第3章(DS3012)。 トリエント公会議第6総会『義化についての教令』第8章(Decretum de iustifi catione : DS1532)参照。。
In Iesum Christum credere et in Illum qui Eum propter nostram misit salutem, necessarium est ad hanc obtinendam salutem.Cf Mc 16,16; Io 3,36; 6,40 et alibi. «Quoniam vero "sine fide... impossibile est placere Deo" (Heb 11,6) et ad filiorum Eius consortium pervenire, ideo nemini umquam sine illa contigit iustificatio, nec ullus, nisi in ea "perseveraverit usque in finem" (Mt 10,22; 24,13), vitam aeternam assequetur».Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS 3012; cf Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, c. 8: DS 1532.
[162]
信仰は、神が人間に与えてくださった無償のたまものです。わたしたちには、このはかりしれない恵みを失うことがありうるのです。聖パウロはテモテに警告しました。「雄々しく戦いなさい、信仰と正しい良心とを持って。ある人々は正しい良心を捨て、その信仰は挫折してしまいました」(一テモテ1∙18-19)。信仰に生き、信仰において成長し、最後まで信仰を貫くために、わたしたちは神のことばによって信仰を養わなければなりません。信仰を強めてくださるよう、主に願わなければなりませんマルコ9・24、ルカ17・5,22・32参照。。信仰は「愛の実践」(ガラテヤ5∙6)を伴いヤコブ2・14-26参照。、希望に支えられローマ15・13参照。、教会の信仰の中に根を下ろさなければなりません。
Fides gratuitum est donum, quod Deus homini praebet. Hoc inaestimabile possumus donum amittere; sanctus Paulus de hoc monet Timotheum: «Hoc praeceptum commendo tibi [...] ut milites [...] bonam militiam, habens fidem et bonam conscientiam, quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt» (1 Tim 1,18-19). Ad vivendum, crescendum et perseverandum usque ad finem in fide, illam debemus Verbo Dei nutrire; Dominum precari debemus ut illam nobis adaugeat;Cf Mc 9,24; Lc 17,5; 22,32. ipsa «per caritatem» operari (Gal 5,6),Cf Iac 2, 14-26. a spe sustineriCf Rom 15,13. et in Ecclesiae fide debet esse radicata.
[163]
信仰は、地上の歩みが目指す至福直観の喜びと光を、いわば前もって味わわせます。その日、わたしたちは神を「顔と顔とを合わせて」(一コリント13∙12)、「ありのままに」(一ヨハネ3∙2)見るでしょう。したがって、信仰はすでにこの永遠のいのちの始まりです。
「わたしたちは、すでに今から、信仰によって得られる神の祝福を鏡に映るもののように眺めています。それは、いつか享受できると信仰によって保証されているすばらしいものを、すでに所有しているといえるのです」聖バジリオ『聖霊論』(S. Basilius Magnus, Liber de Spiritu Sancto 15, 36 : SC17bis, 370 [PG32, 132])。 聖トマス・アクイナス『神学大全』 (Summa theo 2-2, q. 4, a. 1, c: Ed. Leon. 8, 44)参照。。
Fides facit ut gaudium et lumen visionis beatificae quasi in antecessu gustemus, quae finis est nostrae peregrinationis hic in terris. Tunc videbimus Deum «facie ad faciem» (
1 Cor 13,12), «sicuti est» (
1 Io 3,2). Fides igitur iam est vitae aeternae initium:
« Repositorum nobis in promissis bonorum, quae per fidem fruenda exspectamus, perinde quasi iam adsint, gratiam velut in speculo contemplantes » sumus.Sanctus Basilius Magnus, Liber de Spiritu Sancto, 15, 36: SC 17bis, 370 (PG 32, 132); cf Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 4, a. 1, c: Ed. Leon. 8, 44.
[164]
けれども、今は、「〔わたしたちは〕目に見えるものによらず、信仰によって歩んで」(二コリント5∙7)いて、神を「鏡におぼろに映ったもの〔のように〕一部しか」(一コリント13∙12)知らないのです。信じる神に照らされてはいても、信仰はしばしばやみを経験します。試練に遭いかねません。わたしたちが生きている世界は、信仰がわたしたちに教えることからしばしばかけ離れているように見え、悪、苦しみ、不正、そして死の体験は、福音と矛盾するように思えます。このようなことは、信仰を揺るがせ、失わせる誘惑にもなりかねません。
Nunc tamen «per fidem [...] ambulamus et non per speciem» (2 Cor 5,7) Deumque, «per speculum in aenigmate [...], ex parte» (1 Cor 13,12) cognoscimus. Licet fides luminosa sit propter Illum in quem credit, vita fidei saepe obscura est. Fides potest probationi submitti. Mundus in quo vivimus, saepe valde videtur remotus ab iis quae fides asseverat; experientiae mali et doloris, multiplicis iniustitiae et mortis Bono Nuntio videntur contradicere; illae fidem possunt concutere et ei fieri tentatio.
[165]
そのときこそ、信仰の証人に目を向ける必要があります。「希望するすべもなかったときに」(ローマ4∙18)信じたアブラハム、「信仰の旅路」第2バチカン公会議『教会憲章』,第58項(Lumen gentium) 。にあって、御子の苦しみとその墓のやみをともにしながらヨハネ・パウロ2世回勅『救い主の母』18 (Redemptoris Mater : AAS 79 [1987] 382-383)参照。、「信仰の暗夜」同17(loc. cit.,381)。に入った聖母マリア、その他多くの証人がいます。「このようにおびただしい証人の群れに囲まれている以上、すべての重荷や絡みつく罪をかなぐり捨てて、自分に定められている競走を忍耐強く走り抜こうではありませんか、信仰の創始者また完成者であるイエスを見つめながら」(ヘブライ12∙1-2)。
Tunc ad fidei testes nos convertere debemus: ad Abraham «qui contra spem in spe credidit» (Rom 4,18); ad Mariam Virginem quae «in peregrinatione fidei»,Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 58: AAS 57 (1965) 61. usque ad «noctem fidei» processitCf Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Redemptoris Mater, 17: AAS 79 (1987) 381. Filii sui cruciatus participans Eiusque sepulcri noctem;Cf Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Redemptoris Mater, 18: AAS 79 (1987) 382-383. et ad tot alios fidei testes: «Ideoque et nos tantam habentes circumpositam nobis nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus propositum nobis certamen, aspicientes in ducem fidei et consummatorem Iesum» (Heb 12,1-2).