カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1441-1442

[1441]
Solus Deus peccata dimittit.Cf Mc 2,7. Quia Iesus Filius est Dei, dicit de Se Ipso: «Potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata» (Mc 2,10) et Ipse hanc divinam exercet potestatem: «Dimittuntur peccata tua» (Mc 2,5).Cf Lc 7,48. Immo: Ipse, virtute Suae auctoritatis divinae, hanc potestatem confert hominibus,Cf Io 20,21-23. ut eam in nomine exerceant Eius.
[1442]
Christus voluit Suam Ecclesiam totam, in sua oratione, in vita sua et in suis operationibus, signum esse et instrumentum indulgentiae et reconciliationis quas Ipse nobis, Sui sanguinis pretio, acquisivit. Tamen potestatis absolutionis exercitium ministerio concredidit apostolico. Ipsum suscepit «ministerium reconciliationis» (2 Cor 5,18). Apostolus nomine Christi mittitur, et Deus Ipse per illum exhortatur et rogat: «Reconciliamini Deo» (2 Cor 5,20).