カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1451-1454

[1451]
Inter actus poenitentis, primum locum habet contritio. Ipsa «animi dolor ac detestatio est de peccato commisso, cum proposito non peccandi de cetero».Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 4: DS 1676.
[1452]
Contritio cum ex amore provenit Dei super omnia amati, «perfecta» appellatur (caritatis contritio). Talis contritio veniales remittit defectus; etiam veniam obtinet peccatorum mortalium, si firmum implicat propositum ad confessionem sacramentalem recurrendi quam primum possibile sit.Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 4: DS 1677.
[1453]
Contritio quae dicitur «imperfecta» (seu «attritio»), est, et ipsa, donum Dei, Spiritus Sancti impulsio. E consideratione oritur foeditatis peccati vel ex timore damnationis aeternae et aliarum poenarum quae peccatori minantur (contritio ex timore). Talis commotio conscientiae interiorem incipere potest evolutionem quae sub actione gratiae per absolutionem perficietur sacramentalem. Per se ipsam tamen contritio imperfecta veniam peccatorum gravium non obtinet, sed disponit ad eam obtinendam in Poenitentiae sacramento.Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 4: DS 1678; Id., Sess. 14a, Canones de sacramento Paenitentiae, canon 5: DS 1705.
[1454]
Oportet huius sacramenti receptionem per examen conscientiae factum sub lumine Verbi Dei praeparare. Aptissimi textus ad hoc sunt in Decalogo quaerendi atque in Evangeliorum et Epistularum apostolicarum morali catechesi: in sermone montano, in apostolicis doctrinis.Cf Rom 12-15; 1 Cor 12-13; Gal 5; Eph 4-6.