カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1455-1458

[1455]
Peccatorum confessio (accusatio), etiam ex quadam mere humana consideratione, nos liberat et nostram cum aliis reconciliationem efficit faciliorem. Per confessionem homo peccata directe respicit, quorum ipse culpabilis est effectus; eorum assumit responsabilitatem atque adeo iterum aperitur Deo et Ecclesiae communioni ad novum futurum possibile efficiendum.
[1456]
Confessio sacerdoti partem constituit essentialem sacramenti Poenitentiae: Oportet «a paenitentibus omnia peccata mortalia, quorum post diligentem sui discussionem conscientiam habent, in confessione recenseri, etiamsi occultissima illa sint et tantum adversus duo ultima Decalogi praecepta commissa,Cf Ex 20,17; Mt 5,28. quae nonnumquam animum gravius sauciant, et periculosiora sunt iis, quae in manifesto admittuntur»:Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 5: DS 1680.
« Dum omnia, quae memoriae occurrunt, peccata Christi fideles confiteri student, procul dubio omnia divinae misericordiae ignoscenda exponunt. Qui vero secus faciunt et scienter aliqua retinent, nihil divinae bonitati per sacerdotem remittendum proponunt. "Si enim erubescat aegrotus vulnus medico detegere, quod ignorat medicina non curat" ».Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 5: DS 1680; cf Sanctus Hieronymus, Commentarius in Ecclesiasten, 10, 11: CCL 72, 338 (PL 23, 1096).
[1457]
Iuxta Ecclesiae praeceptum, «omnis fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit, obligatione tenetur peccata sua gravia, saltem semel in anno, fideliter confitendi».CIC canon 989; cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 5: DS 1683; Id., Sess. 14a, Canones de sacramento Paenitentiae, canon 8: DS 1708. Qui conscientiam habet de peccato mortali a se commisso, sanctam Communionem recipere non debet, etiamsi magnam experiatur contritionem, quin prius absolutionem acceperit sacramentalem,Cf Concilium Tridentinum, Sess. 13, Decretum de ss. Eucharistia, c. 7: DS 1647; Ibid., canon 11: DS 1661. nisi motivum grave adsit ad Communionem suscipiendam et possibile non sit ad confessarium accedere.Cf CIC canon 916; CCEO canon 711. Pueri ad Poenitentiae sacramentum debent accedere ante quam primam sanctam recipiant Communionem.Cf CIC canon 914.
[1458]
Confessio defectuum quotidianorum (peccatorum venialium), quin stricte sit necessaria, enixe ab Ecclesia commendatur.Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 5: DS 1680; CIC canon 988, § 2. Revera regularis nostrorum peccatorum venialium confessio nos adiuvat ad nostram efformandam conscientiam, ad pugnandum contra nostras malas tendentias, ad permittendum ut Christus nos sanet, ad progrediendum in vita Spiritus. Donum misericordiae Patris frequentius per hoc sacramentum accipientes, impellimur ut misericordes simus sicut Ipse.Cf Lc 6,36.
« Qui confitetur peccata sua, et accusat peccata sua, iam cum Deo facit. Accusat Deus peccata tua; si et tu accusas, coniungeris Deo. Quasi duae res sunt, homo et peccator. Quod audis homo, Deus fecit; quod audis peccator, ipse homo fecit. Dele quod fecisti, ut Deus salvet quod fecit. [...] Cum autem coeperit tibi displicere quod fecisti, inde incipiunt bona opera tua, quia accusas mala opera tua. Initium operum bonorum, confessio est operum malorum. Facis veritatem et venis ad Lucem ».Sanctus Augustinus, In Iohannis evangelium tractatus, 12, 13: CCL 36, 128 (PL 35, 1491).