カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1459-1460

[1459]
Multa peccata malum inferunt proximo. Oportet facere quidquid possibile est, ad id reparandum (exempli gratia, res restituere furto sublatas, famam restabilire illius quem sumus calumniati, compensare vulnera). Mera iustitia hoc exigit. Sed ulterius peccatum peccatorem ipsum vulnerat et debilitat, sicut etiam eius relationes cum Deo et cum proximo. Absolutio peccatum tollit, sed omnibus inordinationibus a peccato causatis remedium non affert.Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Canones de sacramento Paenitentiae, canon 12: DS 1712. A peccato liberatus, peccator debet adhuc plenam salutem spiritualem recuperare. Debet igitur aliquid amplius facere ad sua peccata reparanda: debet «satisfacere» modo convenienti vel peccata sua «expiare». Haec satisfactio vocatur etiam «poenitentia».
[1460]
Poenitentia, quam confessarius imponit, rationem habere debet personalis status poenitentis eiusque bonum quaerere spirituale. In quantum possibile est, gravitati et naturae peccatorum commissorum oportet ut correspondeat. Consistere potest in oratione, in quadam oblatione, in operibus misericordiae, in servitio proximi, in privationibus voluntariis, in sacrificiis, et praecipue in patienti crucis acceptatione quam ferre debemus. Tales poenitentiae nos adiuvant ut Christo configuremur qui solus nostra expiavit peccataCf Rom 3,25; 1 Io 2,1-2. semel pro semper. Eaedem nobis permittunt coheredes fieri Christi resuscitati quia Ipsi «compatimur» (Rom 8 17):Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 8: DS 1690.
« Neque vero ita nostra est satisfactio haec, quam pro peccatis nostris exsolvimus, ut non sit per Christum Iesum; nam qui ex nobis tamquam ex nobis nihil possumus, Eo cooperante, "qui nos confortat, omnia possumus".Cf Phil 4,13. Ita non habet homo, unde glorietur; sed omnis gloriatio nostra in Christo est, [...] in quo satisfacimus, "facientes fructus dignos paenitentiae",Cf Lc 3,8. qui ex Illo vim habent, ab Illo offeruntur Patri, et per Illum acceptantur a Patre ».Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 8: DS 1691.