[1461]
キリストが使徒たちに和解の奉仕職をゆだねられたのでヨハネ20・23、2コリント5・18参照。、使徒たちの後継者である司教とその協力者である司祭とがこの務めを続けています。司教と司祭は、叙階の秘跡の力によって、「父と子と聖霊のみ名によって」すべての罪をゆるす権能を与えられています。
Quia Christus ministerium Reconciliationis Suis concredidit Apostolis,Cf Io 20,23; 2 Cor 5,18. Episcopi, eorum successores, et presbyteri, Episcoporum collaboratores, hoc ministerium exercere pergunt. Re vera, Episcopi et presbyteri, virtute sacramenti Ordinis, potestatem habent omnia remittendi peccata «in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
[1462]
罪のゆるしは、神との和解だけではなく教会との和解をももたらします。したがって、部分教会の見える頭である司教が、昔から、とりわけ和解の権能と奉仕職とを持つ者と考えられてきたのは当然のことです。司教はゆるしの秘跡の規律の統制者です『教会憲章』,第26項参照。。その協力者である司祭は、所属の司教(場合によっては修道会長上)、あるいは教皇から教会法に基づいてその権能を授けられ、ゆるしを与えます「新教会法典」第844,967-969,972条、「東方教会法典」第722条第3-4項参照。。
Peccatorum absolutio reconciliat cum Deo, sed etiam cum Ecclesia. Episcopus igitur, Ecclesiae particularis visibile caput, inde a temporibus antiquis, iusta ratione consideratur sicut ille qui principaliter reconciliationis habet potestatem et ministerium: ipse est disciplinae poenitentialis moderator.Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 26: AAS 57 (1965) 32. Presbyteri, eius collaboratores, id exercent in ea mensura in qua facultatem receperint sive ab Episcopo suo (vel a superiore religioso) sive a Romano Pontifice per Ecclesiae ius.Cf CIC canones 844. 967-969. 972; CCEO canon 722, §§ 3-4.
[1463]
特別に重大な罪は、破門に相当します。破門は、教会が科すもっとも重い罰です。破門された者は秘跡を受けることができず、一定の教会的な行為をすることもできません「新教会法典」第1331条、「東方教会法典」第1431,1434条参照。。破門を解くことができるのは、教会法によれば、教皇と、当地の司教と、彼らから権限を委任された司祭だけです「新教会法典」第1354-1357条、「東方教会法典」第1420条参照。。しかし、死の危険にある場合には、聴罪の権限を与えられていない司祭も含めて、どのような司祭でも、すべての罪をゆるし、すべての破門を解くことができます「新教会法典」第976条、「東方教会法典」第725条参照。。
Quaedam peccata speciatim gravia plectuntur excommunicatione, poena ecclesiastica omnium severissima, quae sacramentorum impedit receptionem et quorumdam actuum ecclesiasticorum exercitium,Cf CIC canon 1331; CCEO canones 1431. 1434. et cuius absolutio consequenter non potest concedi, secundum Ecclesiae ius, nisi a Romano Pontifice, ab Episcopo loci vel a sacerdotibus quibus ipsi auctoritatem contulerint.Cf CIC canones 1354-1357; CCEO canon 1420. In casu periculi mortis, quilibet sacerdos, etiam facultate ad audiendas confessiones carens, ab omni peccato absolvere potest atque ab omni excommunicatione.Cf CIC canon 976; pro peccatorum vero absolutione, CCEO canon 725.
[1464]
司祭はゆるしの秘跡を受けるように信者たちを励まし、また、信者が良識をもって願うたびに快くそれに応じる用意があることを示さなければなりません「新教会法典」第986条、「東方教会法典」第735条、第2バチカン公会議『司祭の役務と生活に関する教令』,第13項(Presbyterorum ordinis)参照。。
Sacerdotes debent fideles hortari ut ad Poenitentiae accedant sacramentum et debent se paratos ostendere ad hoc sacramentum celebrandum quoties christiani illud rationabiliter petant.Cf CIC canon 986; CCEO canon 735; Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 13: AAS 58 (1966) 1012.
[1465]
司祭がゆるしの秘跡を授けるときには、迷った羊を探すよい牧者、傷に包帯をするよいサマリア人、放蕩息子の帰りを待ちわび、その帰りを歓迎する父親、えこひいきせずに公正で、しかもあわれみ深い判決を下す裁判官の務めを果たします。一言でいえば、司祭は罪びとに対する神の慈悲のしるしであり、道具なのです。
Sacerdos, sacramentum celebrans Poenitentiae, ministerium adimplet boni Pastoris qui perditam quaerit ovem, illud boni Samaritani qui vulnera curat, Patris qui filium exspectat prodigum et eum accipit in eius reditu, iusti iudicis qui personarum non facit acceptionem et cuius iudicium simul iustum est et misericors. Uno verbo, sacerdos signum est et instrumentum amoris misericordis Dei erga peccatorem.
[1466]
聴罪司祭は神のゆるしを与える主人ではなく、そのしもべです。この秘跡を授ける者は、キリストの意向と愛とに一致していなければなりません『司祭の役務と生活に関する教令』,第13項参照。。また、キリスト教的な生活の確かな認識、人間のことがらに関する経験、罪びとに対する尊敬と思いやりとを持ち、真理を愛し、教会の教導権の教えに忠実で、悔い改める者を忍耐深く治癒と十分な成熟とに導き、さらに、キリストのあわれみにゆだねながら、当人のために祈り、償いをしなければなりません。
Confessarius dominus non est, sed minister veniae Dei. Minister huius sacramenti cum intentione et caritate Christi se coniungere debet.Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 13: AAS 58 (1966) 1012. Cognitionem christianorum morum habere debet probatam, rerum humanarum experientiam, respectum et suavitatem erga illum qui cecidit; veritatem debet amare, Ecclesiae Magisterio esse fidelem et patienter poenitentem ducere ad sanationem et plenam maturitatem. Orare debet atque poenitentiam agere pro eo, eumdem Domini concredens misericordiae.
[1467]
この務めの微妙さや偉大さ、また人に対して払うべき尊敬などを考慮して、教会は、告白を聴く司祭が告白された罪について絶対の秘密を守ることを命じています。これに背けば厳罰を科されます「新教会法典」第983-984条、1388条第1項、「東方教会法典」第1456条参照。。聴罪司祭はまた、告白によって知りえた告白者の生活についての情報を用いることも禁じられています。例外を認めないこの秘密は、「秘跡的封印」と呼ばれます。告白者が司祭に打ち明けたことは、秘跡によって「密封された」ままだからです。
Perspectis sanctimonia et magnitudine huius ministerii et observantia personis debita, Ecclesia declarat omnes sacerdotes qui confessiones audiunt, obligatos esse ad secretum absolutum relate ad peccata quae eorum poenitentes illis sint confessi, sub poenis severissimis.Cf CIC canones 983-984. 1388, § 1; CCEO canon 1456. Neque possunt usum facere cognitionum quas illis confessio praebuerit circa poenitentium vitam. Hoc secretum, quod exceptiones non admittit, «sigillum sacramentale» appellatur, quia id quod poenitens sacerdoti manifestavit, manet a sacramento «sigillatum».