[1478]
免償は教会を通して得られます。教会はキリスト・イエスによって与えられた、つなぎ、解く権能によって、キリスト者個人の仲立ちとなり、キリストや聖人たちの功徳の宝庫を開き、罪のために受けるべき有限の苦しみ(罰)のゆるしをあわれみ深い御父からいただけるようにします。このようにして、教会は単にキリスト者を助けるだけではなく、敬神と償いと愛の実践を彼らに促すのです同8(loc. cit.,16-17)、トリエント公会議第25総会『免償についての教令』 (Decretum de indulgentiis : DS1835)参照。。
Indulgentia per Ecclesiam obtinetur, quae propter potestatem ligandi et solvendi quae illi a Iesu Christo concessa est, in favorem intervenit alicuius christiani eique thesaurum aperit meritorum Christi et sanctorum ad obtinendam a misericordiarum Patre remissionem poenarum temporalium quas eius peccata merentur. Sic Ecclesia non solum in adiutorium huius christiani vult venire, sed eum etiam ad opera pietatis, poenitentiae et caritatis excitare.Cf Paulus VI, Const. ap. Indulgentiarum doctrina, 8: AAS 59 (1967) 16-17; Concilium Tridentinum, Sess. 25a, Decretum de indulgentiis: DS 1835.
[1479]
清めの状態にある死者も同じ聖徒の交わりの中にある人々ですから、わたしたちは彼らの手助けをすることができます。罪のために受けなければならない有限の苦しみから解放されることを願って死者のために免償を得る、という方法がとくに勧められます。
Quia fideles in purificationis via defuncti membra sunt etiam eiusdem sanctorum communionis, eos possumus adiuvare, inter alia, indulgentias pro eis acquirendo, ita ut a poenis temporalibus debitis pro suis peccatis solvantur.