カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1499-1532

[1499]
«Sacra infirmorum Unctione atque oratione presbyterorum, Ecclesia tota aegrotantes Domino patienti et glorificato commendat ut eos alleviet et salvet, immo eos hortatur ut sese Christi passioni et morti libere sociantes, ad bonum populi Dei conferant».96
[1500]
Aegritudo et dolor semper inter gravissima fuerunt problemata quae vitam afficiunt humanam. In aegritudine, homo suam experitur impotentiam, suos limites suamque finitatem. Omnis aegritudo efficere potest ut mortem prospiciamus.
[1501]
Aegritudo ad angustiam ducere potest, ad recedendum in se ipsum, quandoque ad desperationem et ad rebellionem contra Deum. Potest etiam personam maturiorem efficere, eam adiuvare ad discernendum in vita sua quod essentiale non est, ut ipsa se vertat ad id quod est essentiale. Saepissime aegritudo quaesitionem provocat Dei, reditum ad Eum.
[1502]
Homo Veteris Testamenti in aegritudine vivit coram Deo. Ante Deum de sua lamentatur aegritudine97 et ab Eo, vitae et mortis Domino, sanationem deprecatur.98 Aegritudo fit conversionis via,99 et Dei indulgentia initiat sanationem.100 Israel experitur, aegritudinem, arcano modo, cum peccato coniungi et malo, et fidelitatem erga Deum, secundum Eius Legem, reddere vitam: «Ego enim Dominus sanator tuus» (Ex 15,26). Propheta introspicit dolorem sensum habere posse redemptorem pro aliorum peccatis.101 Denique, Isaias annuntiat Deum esse pro Sion tempus adducturum, quo omnem dimittet culpam omnemque aegritudinem sanabit.102
[1503]
Christi erga aegrotos compassio pluresque Eius sanationes aegrotorum omnis generis103 perspicue significant Deum visitavisse plebem Suam104 Regnumque Dei omnino appropinquare. Iesus non solum sanandi habet potentiam, sed etiam peccata dimittendi:105 Ipse venit ut integrum sanaret hominem, corpus et animam; Ipse est medicus quo aegroti indigent.106 Eius compassio erga omnes qui patiuntur, eo procedit ut Se cum illis efficiat unum: eram «infirmus, et visitastis me» (Mt 25,36). Eius praedilectionis amor pro infirmis, saeculorum decursu, christianorum sollicitudinem omnino peculiarem excitare non desivit erga omnes illos qui in suo corpore patiuntur vel anima. Ab eo nisus oriuntur indefessi ad illos sublevandos.
[1504]
Saepe Iesus ab aegrotis postulat ut credant.107 Signis utitur ad sanandum: saliva et manuum impositione,108 luto et ablutione.109 Aegroti Eum tangere quaerunt110 «quia virtus de Illo exibat et sanabat omnes» (Lc 6,19). Ita, in sacramentis, Christus nos «tangere» pergit ad nos sanandos.
[1505]
Christus, tot doloribus commotus, non solum Se ab aegrotis tangi permittit, sed miserias nostras facit Suas: «Ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit» (Mt 8,17).111 Ipse non omnes sanavit aegrotos. Eius sanationes signa erant Adventus Regni Dei. Radicaliorem annuntiabant sanationem: victoriam de peccato et de morte per Eius Pascha. Christus in cruce omne pondus mali super Se accepit112 et sustulit «peccatum mundi» (Io 1,29), cuius aegritudo nonnisi consequentia est. Per Suam passionem et Mortem in cruce, Christus novum sensum dedit dolori: hic iam nos Ei configurare Eiusque passioni redemptrici potest coniungere.
[1506]
Christus discipulos invitat Suos ut Eum sequantur, crucem, et ipsi, sumentes suam.113 Eum sequentes, novam aegritudinis et aegrotorum adquirunt visionem. Iesus illos Suae pauperi et servienti consociat vitae. Eos Sui compassionis et sanationis ministerii efficit participes: «Et exeuntes praedicaverunt, ut paenitentiam agerent; et daemonia multa eiciebant et ungebant oleo multos aegrotos et sanabant» (Mc 6,12-13).
[1507]
Dominus resuscitatus hanc renovat missionem («In nomine meo [...] super aegrotos manus imponent et bene habebunt»: Mc 16,17-18) eamque confirmat signis quae Ecclesia Nomen Ipsius invocans peragit.114 Haec signa speciatim manifestant Iesum vere esse «Deum qui salvat».115
[1508]
Spiritus Sanctus quibusdam speciale sanationis donat charisma116 ad virtutem manifestandam gratiae Resuscitati. Tamen orationes maxime instantes non semper omnium aegritudinum obtinent sanationem. Sic Paulus a Domino discere debet: «Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur» (2 Cor 12,9); et dolores tolerandos hunc sensum habere posse: «Adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore Eius, quod est Ecclesia» (Col 1,24).
[1509]
«Infirmos curate!» (Mt 10,8). Ecclesia hoc a Domino munus accepit atque officium exsequendi illud tam per curas quas ipsa affert aegrotis quam per intercessionis orationem qua ipsa eosdem comitatur. Ipsa in vivificantem Christi credit praesentiam, animarum et corporum medici. Haec praesentia est peculiariter activa per sacramenta, et quidem modo prorsus singulari per Eucharistiam, panem qui vitam donat aeternam117 et cuius vinculum cum corporali sanatione a sancto Paulo innuitur.118
[1510]
Ecclesia tamen apostolica proprium cognoscit pro aegrotis ritum, de quo sanctus Iacobus testatur: «Infirmatur quis in vobis? Advocet presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine Domini. Et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus; et si peccata operatus fuerit, dimittentur ei» (Iac 5,14-15). Traditio in hoc ritu unum e septem Ecclesiae agnovit sacramentis.119
[1511]
Ecclesia credit et confitetur, inter septem sacramenta, sacramentum haberi speciatim destinatum ad eos confortandos qui aegritudine probantur: Unctionem infirmorum:
« Instituta est autem haec sacra Unctio infirmorum tamquam vere et proprie sacramentum Novi Testamenti a Christo Domino nostro, apud Marcum quidem insinuatum,120 per Iacobum autem apostolum ac Domini fratrem fidelibus commendatum ac promulgatum ».121
[1512]
In traditione liturgica tam in Oriente quam in Occidente, inde ab antiquitate, habentur testimonia de unctionibus infirmorum oleo benedicto peractis. Saeculorum decursu, infirmorum Unctio, modo magis magisque exclusivo, est illis collata qui in extremo vitae discrimine versabantur. Propterea nomen «Extremae Unctionis» receperat. Non obstante hac evolutione, liturgia nunquam Dominum orare desivit ut aegrotus valetudinem recuperaret, si id eius saluti esset conveniens.122
[1513]
Constitutio apostolica «Sacram Unctionem infirmorum» (30 novembris 1972), Concilium Vaticanum II sequens,123 instituit ut in posterum, in ritu Romano, hoc servetur quod sequitur:
« Sacramentum Unctionis infirmorum confertur infirmis periculose aegrotantibus, eos liniendo in fronte et in manibus oleo olivarum aut, pro opportunitate, alio oleo e plantis, rite benedicto, haec verba, una tantum vice, proferendo: "Per istam sanctam Unctionem et suam piissimam misericordiam adiuvet te Dominus gratia Spiritus Sancti, ut a peccatis liberatum te salvet atque propitius allevet" ».124
[1514]
Unctio infirmorum «non est sacramentum eorum tantum qui in extremo vitae discrimine versantur. Proinde tempus opportunum eam recipiendi iam certe habetur cum fidelis incipit esse in periculo mortis propter infirmitatem vel senium».125
[1515]
Si aegrotus qui Unctionem recepit, valetudinem recuperat, potest, si nova accidat gravis aegritudo, iterum hoc recipere sacramentum. Eadem aegritudine perdurante, hoc sacramentum potest iterari, si aegritudo gravior efficiatur. Congruum est, infirmorum recipere Unctionem ante chirurgicam cuiusdam momenti sectionem. Idem valet pro personis senescentis aetatis quarum fragilitas fit acutior.
[1516]
Solummodo sacerdotes (Episcopi et presbyteri) ministri sunt Unctionis infirmorum.126 Obligatio est Pastorum, fideles de huius sacramenti instruere beneficiis. Fideles hortentur aegrotos ut sacerdotem advocent ad hoc sacramentum recipiendum. Aegroti se praeparent ad hoc bonis dispositionibus recipiendum, cum Pastoris sui adiutorio et totius communitatis ecclesialis, quae invitatur ut aegrotos, modo prorsus peculiari, suis orationibus suisque fraternis circumdet curis.
[1517]
Unctio infirmorum, sicut omnia sacramenta, celebratio est liturgica et communitaria,127 sive locum habeat in familia, sive in nosocomio sive in ecclesia, pro uno tantum aegroto vel pro integro aegrotorum coetu. Valde conveniens est, eam intra Eucharistiam, memoriale Paschatis Domini, celebrari. Si adiuncta id suadent, celebrationem sacramenti potest Poenitentiae sacramentum praecedere et Eucharistiae sacramentum sequi. Eucharistia, quatenus sacramentum Paschatis Christi, semper ultimum peregrinationis terrestris deberet esse sacramentum, «viaticum» pro «transitu» ad vitam aeternam.
[1518]
Verbum et sacramentum unitatem efformant inseparabilem. Liturgia verbi, quam poenitentialis praecedit actus, celebrationem aperit. Christi verba, Apostolorum testimonium fidem aegroti et communitatis suscitant, ad petendam a Domino virtutem Spiritus Eius.
[1519]
Sacramenti celebratio praecipue elementa includit quae sequuntur: «presbyteri Ecclesiae»128 manus aegrotis — silentio — imponunt; super aegrotis in fide orant Ecclesiae;129 haec est Epiclesis huius sacramenti propria; tunc unctionem oleo peragunt benedicto, si possibile est, ab Episcopo.
Hae actiones liturgicae indicant, quam gratiam hoc sacramentum conferat aegrotis.
[1520]
Peculiare Spiritus Sancti donum. Prima huius sacramenti gratia est confortationis gratia, pacis et vigoris animi ad difficultates superandas quae propriae sunt status aegritudinis gravis vel fragilitatis senectutis. Haec gratia est Spiritus Sancti donum quod fiduciam et fidem renovat in Deum atque contra Maligni roborat tentationes, tentationem nempe defectionis animi et angustiae coram morte.130 Haec Domini assistentia per virtutem Spiritus Eius aegrotum ducere intendit ad animae sanationem, sed etiam ad illam corporis, si talis est Dei voluntas.131 Praeterea, «si peccata operatus fuerit, dimittentur ei» (Iac 5,15).132
[1521]
Cum Christi passione coniunctio, Per huius sacramenti gratiam, aegrotus virtutem recipit et donum se arctius cum Christi passione coniungendi: quodammodo consecratur ad fructum ferendum per configurationem ad redemptricem Salvatoris passionem. Dolor, peccati originalis sequela, novum recipit sensum: participatio fit salvifici operis Iesu.
[1522]
Gratia ecclesialis. Fideles qui hoc recipiunt sacramentum, «sese Christi passioni et morti libere sociantes, ad bonum populi Dei» conferunt.133 Ecclesia, hoc in sanctorum communione celebrans sacramentum, pro aegroti intercedit bono. E parte sua, aegrotus, per huius sacramenti gratiam, ad Ecclesiae confert sanctificationem et ad bonum omnium hominum, pro quibus Ecclesia patitur seseque ad Deum Patrem offert per Christum.
[1523]
Ad ultimum transitum praeparatio. Si sacramentum Unctionis infirmorum omnibus confertur qui aegritudines et infirmitates patiuntur graves, potiore ratione illis, qui sunt «in exitu vitae constituti»,134 ita ut illud etiam «sacramentum exeuntium» sit appellatum.135 Infirmorum Unctio nostram perficit conformationem ad mortem et resurrectionem Christi, sicut Baptismus illam inceperat. Ipsa sanctas complet unctiones quae totam vitam signant christianam; illa Baptismi vitam novam in nobis sigillaverat; illa Confirmationis nos ad huius vitae proelium roboraverat. Haec ultima unctio finem munit nostrae vitae firmo praesidio pro ultimis ante ingressum in Domum Patris certaminibus.136
[1524]
Illis qui hanc vitam sunt relicturi, Ecclesia offert, praeter infirmorum Unctionem, Eucharistiam tamquam viaticum. Communio corporis et sanguinis Christi, recepta hoc momento transitus ad Patrem, sensum habet et momentum peculiaria. Est semen vitae aeternae et virtus resurrectionis, secundum Domini verba: «Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die» (Io 6,54). Eucharistia, Christi mortui et resuscitati sacramentum, tunc sacramentum transitus est de morte ad vitam, ex hoc mundo ad Patrem.137
[1525]
Hoc modo, sicut Baptismi, Confirmationis et Eucharistiae sacramenta constituunt unitatem quae «sacramenta initiationis christianae» appellatur, dici potest Poenitentiam, sanctam Unctionem et Eucharistiam, cum vita christiana suum attingit finem, constituere, quatenus viaticum praestant, «sacramenta quae praeparant ad Patriam» seu sacramenta quae peregrinationem complent.
[1526]
«Infirmatur quis in vobis? Advocet presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine Domini. Et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus; et si peccata operatus fuerit, dimittentur ei» (Iac 5,14-15).
[1527]
Sacramentum Unctionis infirmorum habet, ut scopum, gratiam conferre specialem christiano qui difficultates experitur statui gravis aegritudinis vel senectutis inhaerentes.
[1528]
Opportunum ad sanctam Unctionem recipiendam tempus certo iam advenit, cum fidelis in mortis periculo propter aegritudinem vel senectutem incipit versari.
[1529]
Quoties christianus in gravem incidit morbum, sanctam Unctionem recipere potest, itemque cum, post illam receptam, gravescit aegritudo.
[1530]
Solummodo sacerdotes (presbyteri et Episcopi) Unctionis infirmorum possunt conferre sacramentum; ad illud conferendum oleo utuntur benedicto ab Episcopo, vel, si necessarium est, ab ipso presbytero celebranti.
[1531]
Id quod in huius sacramenti celebratione essentiale est, consistit ex unctione super aegroti frontem et manus (in ritu Romano) vel super alias corporis partes (in Oriente), quam unctionem liturgica deprecatio celebrantis comitatur sacerdotis, qui specialem huius sacramenti postulat gratiam.
[1532]
Specialis gratia sacramenti Unctionis infirmorum habet tamquam effectus:
— infirmi coniunctionem cum passione Christi, pro eius et totius Ecclesiae bono;
— solacium, pacem et virtutem ad dolores aegritudinis vel senectutis christiano modo tolerandos;
— remissionem peccatorum, si aegrotus illam per Poenitentiae sacramentum obtinere nequivit;
— valetudinis restitutionem, si id spirituali est saluti conveniens;
— praeparationem ad transitum in vitam aeternam
.