[1499]
「病者の聖なる塗油と司祭の祈りをもって全教会は、苦しみを受け栄光を受けられた主に、病苦を和らげ病人を救われるように願い、なお病人に対しては、進んで自分をキリストの受難と死に合わせて、神の民の善に寄与するように勧め励まします」『教会憲章』,第11項。。
«Sacra infirmorum Unctione atque oratione presbyterorum, Ecclesia tota aegrotantes Domino patienti et glorificato commendat ut eos alleviet et salvet, immo eos hortatur ut sese Christi passioni et morti libere sociantes, ad bonum populi Dei conferant».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS 57 (1965) 15.
[1500]
病気と苦しみとは、つねに人生を悩ますもっとも大きな問題の一つでした。人間は病気によって自分の無力、限界、有限性を体験します。病気はすべて、人に死をかいま見せます。
Aegritudo et dolor semper inter gravissima fuerunt problemata quae vitam afficiunt humanam. In aegritudine, homo suam experitur impotentiam, suos limites suamque finitatem. Omnis aegritudo efficere potest ut mortem prospiciamus.
[1501]
病気は場合によって、不安、閉鎖的な心、時には絶望や神に反抗する気持ちさえ抱かせます。他方、病気は人の成熟を助け、自分の人生にとって本質的でないものを識別させ、人を本質的なものに向かわせます。また、病気が神の探求や神への復帰を促すことがしばしばあります。
Aegritudo ad angustiam ducere potest, ad recedendum in se ipsum, quandoque ad desperationem et ad rebellionem contra Deum. Potest etiam personam maturiorem efficere, eam adiuvare ad discernendum in vita sua quod essentiale non est, ut ipsa se vertat ad id quod est essentiale. Saepissime aegritudo quaesitionem provocat Dei, reditum ad Eum.
[1502]
旧約時代の人々は、病気を神とのかかわりの中で受け止めていました。神に自分の病気のことで嘆きを訴え詩編38参照。、いのちと死の主である神に治癒を求めます詩編6・3、イザヤ38章参照。。病気は回心への導きとなり詩編38・5,39・9,12参照。、神のゆるしが治癒の始まりとなります詩編32・5,107・20、マルコ2・5-12参照。。イスラエルの人たちは病気が神秘的に罪と悪とにかかわっていること、律法に従って神に忠実に生活すればいのちを取り戻すということを体験します。神は「わたしはあなたをいやす主である」(出エジプト15∙26)といわれます。預言者イザヤは、苦しみには他の人々の罪をあがなう意味がありうるという示現を受けてイザヤ53・11参照。、神がすべての罪をゆるし、すべての病気がいやされる時をシオンにもたらされるだろうと告げていますイザヤ33・24参照。。
Homo Veteris Testamenti in aegritudine vivit coram Deo. Ante Deum de sua lamentatur aegritudineCf Ps 38. et ab Eo, vitae et mortis Domino, sanationem deprecatur.Cf Ps 6,3; Is 38. Aegritudo fit conversionis via,Cf Ps 38,5; 39,9.12. et Dei indulgentia initiat sanationem.Cf Ps 32,5; 107,20; Mc 2,5-12. Israel experitur, aegritudinem, arcano modo, cum peccato coniungi et malo, et fidelitatem erga Deum, secundum Eius Legem, reddere vitam: «Ego enim Dominus sanator tuus» (Ex 15,26). Propheta introspicit dolorem sensum habere posse redemptorem pro aliorum peccatis.Cf Is 53,11. Denique, Isaias annuntiat Deum esse pro Sion tempus adducturum, quo omnem dimittet culpam omnemque aegritudinem sanabit.Cf Is 33,24.
[1503]
キリストが病人に対して共感を抱き、さまざまな病人をいやされたということはマタイ4・24参照。、神がその民を訪れてくださりルカ7・16参照。、神の国が近づいたということをはっきりと示すものです。イエスはいやす権能だけではなく、罪をゆるす権能も持っておられますマルコ2・5-12参照。。イエスは人間の霊肉全体をいやしに来られました。病人が必要とする医者ですマルコ2・17参照。。苦しむすべての人に対する共感はきわめて深く、「〔わたしが〕病気のときに見舞〔っ〕てくれた」(マタイ25∙36)ということばからも分かるとおり、苦しむ人々とご自身とをまったく同一視なさいました。病人へのイエスの大きな愛は、長い時の流れの中でも途切れることなく続き、今日でも、肉体や精神の病に苦しむ人々へのいたわりの心をキリスト者に起こさせてくれています。このイエスの愛が、苦しむ人々を助けるキリスト者たちのたゆまぬ努力の源となっているのです。
Christi erga aegrotos compassio pluresque Eius sanationes aegrotorum omnis generisCf Mt 4,24. perspicue significant Deum visitavisse plebem SuamCf Lc 7,16. Regnumque Dei omnino appropinquare. Iesus non solum sanandi habet potentiam, sed etiam peccata dimittendi:Cf Mc 2,5-12. Ipse venit ut integrum sanaret hominem, corpus et animam; Ipse est medicus quo aegroti indigent.Cf Mc 2,17. Eius compassio erga omnes qui patiuntur, eo procedit ut Se cum illis efficiat unum: eram «infirmus, et visitastis me» (Mt 25,36). Eius praedilectionis amor pro infirmis, saeculorum decursu, christianorum sollicitudinem omnino peculiarem excitare non desivit erga omnes illos qui in suo corpore patiuntur vel anima. Ab eo nisus oriuntur indefessi ad illos sublevandos.
[1504]
イエスはしばしば、病人に信じることを求めますマルコ5・34,36,9・23参照。。治癒のためにつばや按手マルコ7・32-36,8・22-25参照。、泥や沐浴ヨハネ9・6-15参照。などのしるしを用いられます。病人はイエスに触れようとしますマルコ3・10,6・56参照。。「イエスから力が出て、すべての人の病気をいやしていたから」(ルカ6∙19)です。同じように、今もキリストは秘跡を通してわたしたちに「触れ」、わたしたちをいやし続けておられます。
Saepe Iesus ab aegrotis postulat ut credant.Cf Mc 5,34.36; 9,23. Signis utitur ad sanandum: saliva et manuum impositione,Cf Mc 7,32-36; 8,22-25. luto et ablutione.Cf Io 9,6-15. Aegroti Eum tangere quaeruntCf Mc 3,10; 6,56. «quia virtus de Illo exibat et sanabat omnes» (Lc 6,19). Ita, in sacramentis, Christus nos «tangere» pergit ad nos sanandos.
[1505]
多くの苦しみに心を打たれたキリストは、病人が触れるままにさせておかれるだけではなく、「わたしたちの患いを負い、わたしたちの病を担った」(マタイ8∙17)とあるとおり、人々の苦しみをご自分のものとなさいますイザヤ53・4参照。。しかし、すべての病人をいやされたわけではありません。キリストによる治癒は、神の国の到来のしるしでした。これらのしるしは、より抜本的な治癒を告げていたのです。それは、キリストの死と復活とによる罪と死に対する勝利です。十字架上で、キリストは悪のすべての重荷をご自分の上に背負われイザヤ53・4-6参照。、「世の罪」(ヨハネ1∙29)を取り除かれました。病気は世の罪の一つの結果にほかなりません。キリストは十字架上での受難と死を通して、苦しみに新たな意味を与えられました。すなわち、苦しみはわたしたちをキリストに似た者とし、キリストのあがないの苦しみにわたしたちを一致させることができるようになったのです。
Christus, tot doloribus commotus, non solum Se ab aegrotis tangi permittit, sed miserias nostras facit Suas: «Ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit» (Mt 8,17).Cf Is 53,4. Ipse non omnes sanavit aegrotos. Eius sanationes signa erant Adventus Regni Dei. Radicaliorem annuntiabant sanationem: victoriam de peccato et de morte per Eius Pascha. Christus in cruce omne pondus mali super Se accepitCf Is 53,4-6. et sustulit «peccatum mundi» (Io 1,29), cuius aegritudo nonnisi consequentia est. Per Suam passionem et Mortem in cruce, Christus novum sensum dedit dolori: hic iam nos Ei configurare Eiusque passioni redemptrici potest coniungere.
[1506]
キリストは弟子たちをそれぞれの十字架を担ってご自分について来るように招かれますマタイ10・38参照。。弟子たちはキリストに従いながら、病気や病人たちに対する新しい見方を身に着けました。イエスは弟子たちをご自分の貧しく仕える生活に加わらせ、ご自分のあわれみと治癒の務めにあずからせてくださいます。「十二人は出かけて行って、悔い改めさせるために宣教した。そして、多くの悪霊を追い出し、油を塗って多くの病人をいやした」(マルコ6∙12-13)。
Christus discipulos invitat Suos ut Eum sequantur, crucem, et ipsi, sumentes suam.Cf Mt 10,38. Eum sequentes, novam aegritudinis et aegrotorum adquirunt visionem. Iesus illos Suae pauperi et servienti consociat vitae. Eos Sui compassionis et sanationis ministerii efficit participes: «Et exeuntes praedicaverunt, ut paenitentiam agerent; et daemonia multa eiciebant et ungebant oleo multos aegrotos et sanabant» (Mc 6,12-13).
[1507]
復活されたキリストはこの派遣を新たにし(「彼ら〔が〕わたしの名によって……病人に手を置けば治る」〈マルコ16∙17-18〉)、教会がみ名を呼び求めて行うしるしによって、これを追認しておられます使徒言行録9・34,14・3参照。。これらのしるしは、イエスが「救う神」マタイ1・21、使徒言行録4・12参照。であることをとくに明らかにします。
Dominus resuscitatus hanc renovat missionem («In nomine meo [...] super aegrotos manus imponent et bene habebunt»: Mc 16,17-18) eamque confirmat signis quae Ecclesia Nomen Ipsius invocans peragit.Cf Act 9,34; 14,3. Haec signa speciatim manifestant Iesum vere esse «Deum qui salvat».Cf Mt 1,21; Act 4,12.
[1508]
聖霊は、ある人々に治癒の特別なカリスマ 1コリント12・9,28,30参照。を与えて、復活されたかたの恵みの力を現されます。しかし、いかに熱心な祈りをしたとしても、すべての病気が治されるとは限りません。たとえば、聖パウロはキリストから、「わたしの恵みはあなたに十分である。力は弱さの中でこそ十分に発揮される」(二コリント12∙9)ということや、自分が耐えなければならない苦しみには「キリストのからだである教会のために、キリストの苦しみの欠けたところを身をもって満た〔す〕」(コロサイ1∙24)意味があることなどを教わるのです。
Spiritus Sanctus quibusdam speciale sanationis donat charismaCf 1 Cor 12,9.28.30. ad virtutem manifestandam gratiae Resuscitati. Tamen orationes maxime instantes non semper omnium aegritudinum obtinent sanationem. Sic Paulus a Domino discere debet: «Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur» (2 Cor 12,9); et dolores tolerandos hunc sensum habere posse: «Adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore Eius, quod est Ecclesia» (Col 1,24).
[1509]
「病人をいやしなさい」(マタイ10∙8)。教会はこの務めをキリストから受け、病人の世話と、それに伴う執り成しの祈りとによって、これを果たすように努めています。教会は、魂およびからだの医者として人に生きる力を与えるキリストの現存を信じています。この現存はとくに秘跡を通して、具体的には、永遠のいのちを与えるパンであるヨハネ6・54,58参照。聖体(エウカリスチア)を通して現実のものとなります。聖パウロは聖体とからだの健康との関係をほのめかしています1コリント11・30参照。。
«Infirmos curate!» (Mt 10,8). Ecclesia hoc a Domino munus accepit atque officium exsequendi illud tam per curas quas ipsa affert aegrotis quam per intercessionis orationem qua ipsa eosdem comitatur. Ipsa in vivificantem Christi credit praesentiam, animarum et corporum medici. Haec praesentia est peculiariter activa per sacramenta, et quidem modo prorsus singulari per Eucharistiam, panem qui vitam donat aeternamCf Io 6,54.58. et cuius vinculum cum corporali sanatione a sancto Paulo innuitur.Cf 1 Cor 11,30.
[1510]
ところで、使徒時代の教会は病人のための固有な儀式を持っていました。聖ヤコブはそのことを次のようなことばで明らかにしています。「あなたがたの中で病気の人は、教会の長老を招いて、主の名によってオリーブ油を塗り、祈ってもらいなさい。信仰に基づく祈りは、病人を救い、主がその人を起き上がらせてくださいます」(ヤコブ5∙14-15)。聖伝はこの儀式を教会の七つの秘跡の一つとして認めています聖インノケンティウス1世書簡『シ・インスティトゥタ・エクレジアスティカ』 (S. Innocentius I, Si instituta ecclesiastica:DS216)、フィレンツェ公会議『アルメニア人に対する教令』 (Decretum pro Armenis: DS1324〜DS1325)、トリエント公会議第14総会『終油の秘跡について』第1-2章(Doctrina de sacramento extremae Unctionis, DS1695〜DS1696) 、同「終油についての規定」1-2(Canones de extrema Unctione, DS1716〜DS1717参照。。
Ecclesia tamen apostolica proprium cognoscit pro aegrotis ritum, de quo sanctus Iacobus testatur: «Infirmatur quis in vobis? Advocet presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine Domini. Et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus; et si peccata operatus fuerit, dimittentur ei» (Iac 5,14-15). Traditio in hoc ritu unum e septem Ecclesiae agnovit sacramentis.Cf Sanctus Innocentius I, Epistula Si instituta ecclesiastica: DS 216; Concilium Florentinum, Decretum pro Armenis: DS 1324-1325; Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento extremae Unctionis, c. 1-2: DS 1695-1696; Id., Sess. 14a, Canones de extrema Unctione, canones 1-2: DS 1716-1717.
[1511]
教会は、七つの秘跡の中に、とくに病気に苦しむ人々を励ますことを目指す秘跡があると信じ、そう宣言しています。すなわち、病者の塗油の秘跡です。
「病者の聖なる塗油は、真の厳密な意味での新約の秘跡として、わたしたちの主イエス・キリストによって制定されました。この秘跡はマルコによる福音書にほのめかされておりマルコ6・13参照。、主の兄弟使徒ヤコブによって信者に勧められ、公布されました」トリエント公会議第14総会『終油の秘跡について』第1章(DS1695)。ヤコブ5・14-15参照。。
Ecclesia credit et confitetur, inter septem sacramenta, sacramentum haberi speciatim destinatum ad eos confortandos qui aegritudine probantur: Unctionem infirmorum:
« Instituta est autem haec sacra Unctio infirmorum tamquam vere et proprie sacramentum Novi Testamenti a Christo Domino nostro, apud Marcum quidem insinuatum,Cf Mc 6,13. per Iacobum autem apostolum ac Domini fratrem fidelibus commendatum ac promulgatum ».Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento extremae Unctionis, c. 1: DS 1695. Cf Iac 5,14-15.
[1512]
典礼伝承によると、東方教会でも西方教会でも、古代から、祝福された油を用いて行われた病者の塗油についての多くの証言があります。時の流れとともに、病者の塗油は徐々に臨終にある人々に限って行われるようになりました。そのため「終油」と呼ばれるに至りました。この変化にもかかわらず、典礼においては、健康が救霊に役立つものであれば病人の健康を回復させてください、という主への祈りを省くことはありませんでしたトリエント公会議第14総会『終油の秘跡につuて』第2章(DS1696)参照。。
In traditione liturgica tam in Oriente quam in Occidente, inde ab antiquitate, habentur testimonia de unctionibus infirmorum oleo benedicto peractis. Saeculorum decursu, infirmorum Unctio, modo magis magisque exclusivo, est illis collata qui in extremo vitae discrimine versabantur. Propterea nomen «Extremae Unctionis» receperat. Non obstante hac evolutione, liturgia nunquam Dominum orare desivit ut aegrotus valetudinem recuperaret, si id eius saluti esset conveniens.Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento extremae Unctionis, c. 2: DS 1696.
[1513]
第2バチカン公会議後に発布された使徒憲章『サクラム・ウンクツィオネム・インフィルモールム(聖なる病者の塗油)』(1972 年11月30日)は
『典礼憲章』,第73項参照。、ラテン典礼では今後次のことを守るように定めています。
「病者の塗油の秘跡は重病の病人に授けられ、祝福された油⸺オリーブまたは他の植物油⸺を額と手に塗り、同時に、次のことばをただ一度唱えます。『この聖なる塗油により、いつくしみ深い主キリストが、聖霊の恵みであなたを助け、罪から解放してあなたを救い、起き上がらせてくださいますように』」パウルス6世使徒憲章『サクラム・ウンクツィオネム・インフィルモールム』(Sacram Unctionem infirmorum : AAS 65 [1973] 8), 「新教会法典」第847条第1項参照。。
Constitutio apostolica «Sacram Unctionem infirmorum» (30 novembris 1972), Concilium Vaticanum II sequens,
Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 73: AAS 54 (1964) 118-119. instituit ut in posterum, in ritu Romano, hoc servetur quod sequitur:
« Sacramentum Unctionis infirmorum confertur infirmis periculose aegrotantibus, eos liniendo in fronte et in manibus oleo olivarum aut, pro opportunitate, alio oleo e plantis, rite benedicto, haec verba, una tantum vice, proferendo: "Per istam sanctam Unctionem et suam piissimam misericordiam adiuvet te Dominus gratia Spiritus Sancti, ut a peccatis liberatum te salvet atque propitius allevet" ».Paulus VI, Const. ap. Sacram Unctionem infirmorum: AAS 65 (1973) Cf CIC 847, § 1.
[1514]
病者の塗油の秘跡は「危篤の状態にある人のためだけの秘跡ではありません。したがって、信者が、病気や老齢のために死の危険にある場合、この秘跡を受けるに適した時が来ていることは確かです」『典礼憲章』,第73項。「新教会法典」第1004条第1項、1005,1007条、「東方教会法典」第738条参照。。
Unctio infirmorum «non est sacramentum eorum tantum qui in extremo vitae discrimine versantur. Proinde tempus opportunum eam recipiendi iam certe habetur cum fidelis incipit esse in periculo mortis propter infirmitatem vel senium».Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 73: AAS 56 (1964) 118-119; cf CIC canones 1004, § 1. 1005. 1007; CCEO canon 738.
[1515]
塗油の秘跡を受けた病人が小康を得た後に再び重体に陥った場合、または、同じ病気が長引いて容態がいっそう悪化した場合、この秘跡は繰り返し授けることができます。危険な手術の前にも病者の塗油の秘跡を受けるのが望ましく、衰弱が進んだ高齢者の場合も同様です。
Si aegrotus qui Unctionem recepit, valetudinem recuperat, potest, si nova accidat gravis aegritudo, iterum hoc recipere sacramentum. Eadem aegritudine perdurante, hoc sacramentum potest iterari, si aegritudo gravior efficiatur. Congruum est, infirmorum recipere Unctionem ante chirurgicam cuiusdam momenti sectionem. Idem valet pro personis senescentis aetatis quarum fragilitas fit acutior.
[1516]
司教と司祭だけが、病者の塗油を授けることができますトリエント公会議第14総会『終油の秘跡について』第3章(DS1697)、同「終油についての規定」 4(DS1719)、「新教会法典」第1003条、「東方教会法典」第739条第1項参照。。この秘跡の恩恵を信者に教えることは司牧者の義務です。信者はこの秘跡を受けるために司祭を呼ぶよう、病人に勧めなければなりません。病人は正しい心構えで、司牧者と教会共同体全体とに助けられながらこの秘跡を受ける準備をする必要があります。教会共同体は祈りと兄弟的思いやりとをもって、病人を特別に見守らなければなりません。
Solummodo sacerdotes (Episcopi et presbyteri) ministri sunt Unctionis infirmorum.Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento extremae Unctionis, c. 3: DS 1697; Id., Sess. 14a, Canones de extrema Unctione, canon 4: DS 1719; CIC canon 1003; CCEO canon 739, § 1. Obligatio est Pastorum, fideles de huius sacramenti instruere beneficiis. Fideles hortentur aegrotos ut sacerdotem advocent ad hoc sacramentum recipiendum. Aegroti se praeparent ad hoc bonis dispositionibus recipiendum, cum Pastoris sui adiutorio et totius communitatis ecclesialis, quae invitatur ut aegrotos, modo prorsus peculiari, suis orationibus suisque fraternis circumdet curis.
[1517]
すべての秘跡と同じく、病者の塗油の秘跡も共同体的典礼祭儀です『典礼憲章』,第27項参照。。このことは、この秘跡が行われる場所が家庭であろうと、病院であろうと、聖堂であろうと、また一人の病人のために行われようと、大勢の病人のために行われようと、変わりはありません。この秘跡がキリストの過越の記念である感謝の祭儀(エウカリスチア)の中で行われるのは、きわめてふさわしいことです。事情によっては、秘跡が行われる前にゆるしの秘跡を、後に聖体(エウカリスチア)の秘跡を授けることができます。エウカリスチアはキリストの過越の秘跡ですから、つねにこの世の旅の最後の秘跡、永遠のいのちに「移る」ための「旅路の糧」でなければなりません。
Unctio infirmorum, sicut omnia sacramenta, celebratio est liturgica et communitaria,Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 27: AAS 56 (1964) 107. sive locum habeat in familia, sive in nosocomio sive in ecclesia, pro uno tantum aegroto vel pro integro aegrotorum coetu. Valde conveniens est, eam intra Eucharistiam, memoriale Paschatis Domini, celebrari. Si adiuncta id suadent, celebrationem sacramenti potest Poenitentiae sacramentum praecedere et Eucharistiae sacramentum sequi. Eucharistia, quatenus sacramentum Paschatis Christi, semper ultimum peregrinationis terrestris deberet esse sacramentum, «viaticum» pro «transitu» ad vitam aeternam.
[1518]
ことばと秘跡とは、分けることのできない一つの全体を成しています。式は、悔い改めの祈りの後、ことばの典礼によって始まります。朗読されたキリストのことばと使徒たちのことばとは、病人と集まっている人々との信仰を目覚めさせ、キリストに聖霊の力を求めるよう促します。
Verbum et sacramentum unitatem efformant inseparabilem. Liturgia verbi, quam poenitentialis praecedit actus, celebrationem aperit. Christi verba, Apostolorum testimonium fidem aegroti et communitatis suscitant, ad petendam a Domino virtutem Spiritus Eius.
[1519]
病者の塗油の式は、おもに次の要素から成り立っています。「教会の長老(すなわち司祭)」ヤコブ5・14参照。が、黙ったまま病人に按手する。教会の信仰に基づき病人のために祈るヤコブ5・15参照。。これはこの秘跡に固有なエピクレシス(聖霊の働きを願う祈り)です。引き続き司祭は、できれば、司教が祝福した油を用いて塗油を行います。
以上の典礼行為は、この秘跡が病人にどのような恵みを与えるかを示しています。
Sacramenti celebratio praecipue elementa includit quae sequuntur: «presbyteri Ecclesiae»Cf Iac 5,14. manus aegrotis — silentio — imponunt; super aegrotis in fide orant Ecclesiae;Cf Iac 5,15. haec est Epiclesis huius sacramenti propria; tunc unctionem oleo peragunt benedicto, si possibile est, ab Episcopo.
Hae actiones liturgicae indicant, quam gratiam hoc sacramentum conferat aegrotis.
[1520]
聖霊の特別なたまもの。この秘跡が与えてくれる第一の恵みは、重病あるいは老衰からくる困難を克服するために霊魂を励まし、平和と勇気を与える恵みです。この恵みは神への信頼と信仰とを新たにし、死に直面して落胆したり苦悩したりする気持ちを起こさせる悪魔の誘惑に抵抗する力を与える聖霊のたまものですヘブライ2・15参照。。キリストの霊が行う助けは病者の霊魂をいやすためのものです。さらに、それが神のおぼしめしであれば、からだの治癒も行われますフィレンツェ公会議『アルメニア人に対する教令』 DS1325参照。。そのうえ、「その人が罪を犯したのであれば、主がゆるしてくださいます」(ヤコブ5∙15)トリエント公会議第14総会「終油についての規定」 2(DS1717)参照。。
Peculiare Spiritus Sancti donum. Prima huius sacramenti gratia est confortationis gratia, pacis et vigoris animi ad difficultates superandas quae propriae sunt status aegritudinis gravis vel fragilitatis senectutis. Haec gratia est Spiritus Sancti donum quod fiduciam et fidem renovat in Deum atque contra Maligni roborat tentationes, tentationem nempe defectionis animi et angustiae coram morte.Cf Heb 2,15. Haec Domini assistentia per virtutem Spiritus Eius aegrotum ducere intendit ad animae sanationem, sed etiam ad illam corporis, si talis est Dei voluntas.Concilium Florentinum, Decretum pro Armenis: DS 1325. Praeterea, «si peccata operatus fuerit, dimittentur ei» (Iac 5,15).Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Canones de extrema Unctione, canon 2: DS 1717.
[1521]
キリストの受難に一致する。この秘跡の恵みにより、病人はキリストの受難にいっそう緊密に一致する力とたまものとを受けます。病人は、あがないをもたらすキリストの受難にあやかって実を結ぶために、いわば聖別されるのです。原罪の結果である苦しみは、イエスの救いのみわざにあずかるという新しい意義を持つものとなります。
Cum Christi passione coniunctio, Per huius sacramenti gratiam, aegrotus virtutem recipit et donum se arctius cum Christi passione coniungendi: quodammodo consecratur ad fructum ferendum per configurationem ad redemptricem Salvatoris passionem. Dolor, peccati originalis sequela, novum recipit sensum: participatio fit salvifici operis Iesu.
[1522]
教会的恵み。この秘跡を受ける病人は「進んで自分をキリストの受難と死に合わせて、神の民の善に寄与します」『教会憲章』,第11項。。教会は聖徒の交わりの中でこの秘跡を行いながら病人の幸せのために執り成しますが、病人はこの秘跡の恵みによって教会の聖化とすべての人の善益とに寄与します。事実、教会は、すべての人のために苦しみ、すべての人のためにキリストを通して父である神に自らをささげます。
Gratia ecclesialis. Fideles qui hoc recipiunt sacramentum, «sese Christi passioni et morti libere sociantes, ad bonum populi Dei» conferunt.Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS 57 (1965) 15. Ecclesia, hoc in sanctorum communione celebrans sacramentum, pro aegroti intercedit bono. E parte sua, aegrotus, per huius sacramenti gratiam, ad Ecclesiae confert sanctificationem et ad bonum omnium hominum, pro quibus Ecclesia patitur seseque ad Deum Patrem offert per Christum.
[1523]
死への準備。もし病者の塗油の秘跡が重い病気と疾患とに苦しむすべての人に授けられるのであれば、「死に直面していると考えられる」トリエント公会議第14総会『終油の秘跡について』第3章(DS1698)。人々に授けられるというのは当然なことです。それゆえ、「この世を去る人々の秘跡」同。と呼ばれていました。病者の塗油は、洗礼によって始められたキリストの死と復活への参与を完成させるものです。病者の塗油は、キリスト者の人生の節目に与えられたそれぞれの聖なる塗油を完成するものです。洗礼の塗油はわたしたちに新しいいのちの証印を押しましたし、堅信の塗油はこのいのちの戦いのための力を与えました。そしてこの最後の塗油は、生涯の終わりに、御父の家に入る前の最後の戦いに備えさせてくれますトリエント公会議第14総会『終油の秘跡について』序文(DS1694)参照。。
Ad ultimum transitum praeparatio. Si sacramentum Unctionis infirmorum omnibus confertur qui aegritudines et infirmitates patiuntur graves, potiore ratione illis, qui sunt «in exitu vitae constituti»,Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento extremae Unctionis, c. 3: DS 1698. ita ut illud etiam «sacramentum exeuntium» sit appellatum.Ibid. Infirmorum Unctio nostram perficit conformationem ad mortem et resurrectionem Christi, sicut Baptismus illam inceperat. Ipsa sanctas complet unctiones quae totam vitam signant christianam; illa Baptismi vitam novam in nobis sigillaverat; illa Confirmationis nos ad huius vitae proelium roboraverat. Haec ultima unctio finem munit nostrae vitae firmo praesidio pro ultimis ante ingressum in Domum Patris certaminibus.Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento extremae Unctionis, Prooemium: DS 1694.
[1524]
教会はこの世を去る人々に、病者の塗油のほかに、旅路の糧としての聖体を授けます。御父のもとに移るこのときのキリストのからだと血の拝領は、特別な意味と重要性とを持っています。「わたしの肉を食べ、わたしの血を飲む者は、永遠のいのちを得、わたしはその人を終わりの日に復活させる」(ヨハネ6∙54)というキリストのことばによれば、この聖体拝領は、永遠のいのちの種子であり、復活の力です。死んで復活されたキリストの秘跡であるエウカリスチアは、このとき、死からいのち、この世から御父のもとへの過越の秘跡となるのですヨハネ13・1参照。。
Illis qui hanc vitam sunt relicturi, Ecclesia offert, praeter infirmorum Unctionem, Eucharistiam tamquam viaticum. Communio corporis et sanguinis Christi, recepta hoc momento transitus ad Patrem, sensum habet et momentum peculiaria. Est semen vitae aeternae et virtus resurrectionis, secundum Domini verba: «Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die» (Io 6,54). Eucharistia, Christi mortui et resuscitati sacramentum, tunc sacramentum transitus est de morte ad vitam, ex hoc mundo ad Patrem.Cf Io 13,1.
[1525]
洗礼・堅信・聖体(エウカリスチア)の秘跡が「キリスト教入信の秘跡」という名称で一つになっているように、キリスト者の生涯の終わりのときの、ゆるしと、病者の塗油と、聖体(エウカリスチア)は、最後の旅路を支えるものとして一つにまとめられ、「祖国に入る準備の秘跡」、あるいは地上の旅路を完了する秘跡などと呼ばれています。
Hoc modo, sicut Baptismi, Confirmationis et Eucharistiae sacramenta constituunt unitatem quae «sacramenta initiationis christianae» appellatur, dici potest Poenitentiam, sanctam Unctionem et Eucharistiam, cum vita christiana suum attingit finem, constituere, quatenus viaticum praestant, «sacramenta quae praeparant ad Patriam» seu sacramenta quae peregrinationem complent.
[1526]
「あなたがたの中で病気の人は、教会の長老を招いて、主の名によってオリーブ油を塗り、祈ってもらいなさい。信仰に基づく祈りは、病人を救い、主がその人を起き上がらせてくださいます。その人が罪を犯したのであれば、主がゆるしてくださいます」(ヤコブ5∙14-15)。
«Infirmatur quis in vobis? Advocet presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine Domini. Et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus; et si peccata operatus fuerit, dimittentur ei» (Iac 5,14-15).
[1527]
病者の塗油の秘跡の目的は、重病あるいは高齢からくる困難にあるキリスト者に、特別な恵みを与えることにあります。
Sacramentum Unctionis infirmorum habet, ut scopum, gratiam conferre specialem christiano qui difficultates experitur statui gravis aegritudinis vel senectutis inhaerentes.
[1528]
病気や高齢のために信者に死の危険が迫っているならば、塗油の秘跡を受けるべき時が来ています。
Opportunum ad sanctam Unctionem recipiendam tempus certo iam advenit, cum fidelis in mortis periculo propter aegritudinem vel senectutem incipit versari.
[1529]
キリスト者は、重病にかかるごとに、この秘跡を受けることができます。受けた後に再び悪化した場合も、繰り返し受けることができます。
Quoties christianus in gravem incidit morbum, sanctam Unctionem recipere potest, itemque cum, post illam receptam, gravescit aegritudo.
[1530]
司教と司祭だけが、病者の塗油の秘跡を授けることができます。秘跡を授けるときには、司教によって祝福された油を用います。ただし、やむをえない場合には司式司祭が祝福した油を用いることもできます。
Solummodo sacerdotes (presbyteri et Episcopi) Unctionis infirmorum possunt conferre sacramentum; ad illud conferendum oleo utuntur benedicto ab Episcopo, vel, si necessarium est, ab ipso presbytero celebranti.
[1531]
この秘跡挙行における本質的なものは、病人の額と手(ローマ典礼)あるいはからだの他の部分(東方教会典礼)に油を塗ることと、この秘跡の特別な恵みを願って司式司祭が典礼に基づいた祈りを唱えることです。
Id quod in huius sacramenti celebratione essentiale est, consistit ex unctione super aegroti frontem et manus (in ritu Romano) vel super alias corporis partes (in Oriente), quam unctionem liturgica deprecatio celebrantis comitatur sacerdotis, qui specialem huius sacramenti postulat gratiam.
[1532]
病者の塗油の秘跡特有の恵みには、次のような効果があります。
⸺本人ならびに全教会の善のための、キリストの受難への一致。
⸺病気または高齢に基づく苦しみにキリスト者らしく耐えるための、励まし、平安、および勇気。
⸺病人がゆるしの秘跡を受けることができなかった場合には、罪のゆるし。
⸺当人の霊的救いに役立つのであれば、健康の回復。
⸺永遠のいのちに移るための準備。
Specialis gratia sacramenti Unctionis infirmorum habet tamquam effectus:
— infirmi coniunctionem cum passione Christi, pro eius et totius Ecclesiae bono;
— solacium, pacem et virtutem ad dolores aegritudinis vel senectutis christiano modo tolerandos;
— remissionem peccatorum, si aegrotus illam per Poenitentiae sacramentum obtinere nequivit;
— valetudinis restitutionem, si id spirituali est saluti conveniens;
— praeparationem ad transitum in vitam aeternam.