カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 150-152

[150]
Fides est imprimis adhaesio personalis hominis ad Deum; simul vero et inseparabiliter est liber toti veritati a Deo revelatae assensus. Fides christiana, quatenus adhaesio personalis ad Deum et veritati ab Ipso revelatae assensus, a fide in personam differt humanam. Bonum et iustum est se plene Deo fidere idque absolute credere, quod Ipse dixit. Vanum et falsum esset talem fidem in quamdam reponere creaturam.152
[151]
Pro christiano credere in Deum est inseparabiliter in Eum credere quem Ille misit: Filium Suum dilectum, in quo complacuit;153 Deus nobis dixit ut Eum audiremus.154 Dominus Ipse Suis dixit discipulis: «Creditis in Deum et in me credite» (Io 14,1). In Iesum Christum credere possumus, quia Ipse est Deus, Verbum caro factum: «Deum nemo vidit unquam; unigenitus Deus, qui est in sinum Patris, Ipse enarravit» (Io 1,18). Quia Ille «vidit Patrem» (Io 6,46), solus Eum novit et potestatem Eum habet revelandi.155
[152]
Impossibile est quempiam in Iesum Christum credere, quin ille Eius sit particeps Spiritus. Sanctus vero Spiritus hominibus revelat quis Iesus sit. Etenim «nemo potest dicere "Dominus Iesus", nisi in Spiritu Sancto» (1 Cor 12,3). «Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. [...] Quae Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei» (1 Cor 2,10-11). Solus Deus Deum plene cognoscit. In Sanctum credimus Spiritum, quia Ille est Deus.
Ecclesia suam fidem in unum Deum, Patrem, Filium et Spiritum Sanctum confiteri non desinit.