カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1502

[1502]
Homo Veteris Testamenti in aegritudine vivit coram Deo. Ante Deum de sua lamentatur aegritudineCf Ps 38. et ab Eo, vitae et mortis Domino, sanationem deprecatur.Cf Ps 6,3; Is 38. Aegritudo fit conversionis via,Cf Ps 38,5; 39,9.12. et Dei indulgentia initiat sanationem.Cf Ps 32,5; 107,20; Mc 2,5-12. Israel experitur, aegritudinem, arcano modo, cum peccato coniungi et malo, et fidelitatem erga Deum, secundum Eius Legem, reddere vitam: «Ego enim Dominus sanator tuus» (Ex 15,26). Propheta introspicit dolorem sensum habere posse redemptorem pro aliorum peccatis.Cf Is 53,11. Denique, Isaias annuntiat Deum esse pro Sion tempus adducturum, quo omnem dimittet culpam omnemque aegritudinem sanabit.Cf Is 33,24.