カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1506-1510

[1506]
Christus discipulos invitat Suos ut Eum sequantur, crucem, et ipsi, sumentes suam.Cf Mt 10,38. Eum sequentes, novam aegritudinis et aegrotorum adquirunt visionem. Iesus illos Suae pauperi et servienti consociat vitae. Eos Sui compassionis et sanationis ministerii efficit participes: «Et exeuntes praedicaverunt, ut paenitentiam agerent; et daemonia multa eiciebant et ungebant oleo multos aegrotos et sanabant» (Mc 6,12-13).
[1507]
Dominus resuscitatus hanc renovat missionem («In nomine meo [...] super aegrotos manus imponent et bene habebunt»: Mc 16,17-18) eamque confirmat signis quae Ecclesia Nomen Ipsius invocans peragit.Cf Act 9,34; 14,3. Haec signa speciatim manifestant Iesum vere esse «Deum qui salvat».Cf Mt 1,21; Act 4,12.
[1508]
Spiritus Sanctus quibusdam speciale sanationis donat charismaCf 1 Cor 12,9.28.30. ad virtutem manifestandam gratiae Resuscitati. Tamen orationes maxime instantes non semper omnium aegritudinum obtinent sanationem. Sic Paulus a Domino discere debet: «Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur» (2 Cor 12,9); et dolores tolerandos hunc sensum habere posse: «Adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore Eius, quod est Ecclesia» (Col 1,24).
[1509]
«Infirmos curate!» (Mt 10,8). Ecclesia hoc a Domino munus accepit atque officium exsequendi illud tam per curas quas ipsa affert aegrotis quam per intercessionis orationem qua ipsa eosdem comitatur. Ipsa in vivificantem Christi credit praesentiam, animarum et corporum medici. Haec praesentia est peculiariter activa per sacramenta, et quidem modo prorsus singulari per Eucharistiam, panem qui vitam donat aeternamCf Io 6,54.58. et cuius vinculum cum corporali sanatione a sancto Paulo innuitur.Cf 1 Cor 11,30.
[1510]
Ecclesia tamen apostolica proprium cognoscit pro aegrotis ritum, de quo sanctus Iacobus testatur: «Infirmatur quis in vobis? Advocet presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine Domini. Et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus; et si peccata operatus fuerit, dimittentur ei» (Iac 5,14-15). Traditio in hoc ritu unum e septem Ecclesiae agnovit sacramentis.Cf Sanctus Innocentius I, Epistula Si instituta ecclesiastica: DS 216; Concilium Florentinum, Decretum pro Armenis: DS 1324-1325; Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento extremae Unctionis, c. 1-2: DS 1695-1696; Id., Sess. 14a, Canones de extrema Unctione, canones 1-2: DS 1716-1717.