[1520]
聖霊の特別なたまもの。この秘跡が与えてくれる第一の恵みは、重病あるいは老衰からくる困難を克服するために霊魂を励まし、平和と勇気を与える恵みです。この恵みは神への信頼と信仰とを新たにし、死に直面して落胆したり苦悩したりする気持ちを起こさせる悪魔の誘惑に抵抗する力を与える聖霊のたまものですヘブライ2・15参照。。キリストの霊が行う助けは病者の霊魂をいやすためのものです。さらに、それが神のおぼしめしであれば、からだの治癒も行われますフィレンツェ公会議『アルメニア人に対する教令』 DS1325参照。。そのうえ、「その人が罪を犯したのであれば、主がゆるしてくださいます」(ヤコブ5∙15)トリエント公会議第14総会「終油についての規定」 2(DS1717)参照。。
Peculiare Spiritus Sancti donum. Prima huius sacramenti gratia est confortationis gratia, pacis et vigoris animi ad difficultates superandas quae propriae sunt status aegritudinis gravis vel fragilitatis senectutis. Haec gratia est Spiritus Sancti donum quod fiduciam et fidem renovat in Deum atque contra Maligni roborat tentationes, tentationem nempe defectionis animi et angustiae coram morte.Cf Heb 2,15. Haec Domini assistentia per virtutem Spiritus Eius aegrotum ducere intendit ad animae sanationem, sed etiam ad illam corporis, si talis est Dei voluntas.Concilium Florentinum, Decretum pro Armenis: DS 1325. Praeterea, «si peccata operatus fuerit, dimittentur ei» (Iac 5,15).Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Canones de extrema Unctione, canon 2: DS 1717.
[1521]
キリストの受難に一致する。この秘跡の恵みにより、病人はキリストの受難にいっそう緊密に一致する力とたまものとを受けます。病人は、あがないをもたらすキリストの受難にあやかって実を結ぶために、いわば聖別されるのです。原罪の結果である苦しみは、イエスの救いのみわざにあずかるという新しい意義を持つものとなります。
Cum Christi passione coniunctio, Per huius sacramenti gratiam, aegrotus virtutem recipit et donum se arctius cum Christi passione coniungendi: quodammodo consecratur ad fructum ferendum per configurationem ad redemptricem Salvatoris passionem. Dolor, peccati originalis sequela, novum recipit sensum: participatio fit salvifici operis Iesu.
[1522]
教会的恵み。この秘跡を受ける病人は「進んで自分をキリストの受難と死に合わせて、神の民の善に寄与します」『教会憲章』,第11項。。教会は聖徒の交わりの中でこの秘跡を行いながら病人の幸せのために執り成しますが、病人はこの秘跡の恵みによって教会の聖化とすべての人の善益とに寄与します。事実、教会は、すべての人のために苦しみ、すべての人のためにキリストを通して父である神に自らをささげます。
Gratia ecclesialis. Fideles qui hoc recipiunt sacramentum, «sese Christi passioni et morti libere sociantes, ad bonum populi Dei» conferunt.Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS 57 (1965) 15. Ecclesia, hoc in sanctorum communione celebrans sacramentum, pro aegroti intercedit bono. E parte sua, aegrotus, per huius sacramenti gratiam, ad Ecclesiae confert sanctificationem et ad bonum omnium hominum, pro quibus Ecclesia patitur seseque ad Deum Patrem offert per Christum.
[1523]
死への準備。もし病者の塗油の秘跡が重い病気と疾患とに苦しむすべての人に授けられるのであれば、「死に直面していると考えられる」トリエント公会議第14総会『終油の秘跡について』第3章(DS1698)。人々に授けられるというのは当然なことです。それゆえ、「この世を去る人々の秘跡」同。と呼ばれていました。病者の塗油は、洗礼によって始められたキリストの死と復活への参与を完成させるものです。病者の塗油は、キリスト者の人生の節目に与えられたそれぞれの聖なる塗油を完成するものです。洗礼の塗油はわたしたちに新しいいのちの証印を押しましたし、堅信の塗油はこのいのちの戦いのための力を与えました。そしてこの最後の塗油は、生涯の終わりに、御父の家に入る前の最後の戦いに備えさせてくれますトリエント公会議第14総会『終油の秘跡について』序文(DS1694)参照。。
Ad ultimum transitum praeparatio. Si sacramentum Unctionis infirmorum omnibus confertur qui aegritudines et infirmitates patiuntur graves, potiore ratione illis, qui sunt «in exitu vitae constituti»,Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento extremae Unctionis, c. 3: DS 1698. ita ut illud etiam «sacramentum exeuntium» sit appellatum.Ibid. Infirmorum Unctio nostram perficit conformationem ad mortem et resurrectionem Christi, sicut Baptismus illam inceperat. Ipsa sanctas complet unctiones quae totam vitam signant christianam; illa Baptismi vitam novam in nobis sigillaverat; illa Confirmationis nos ad huius vitae proelium roboraverat. Haec ultima unctio finem munit nostrae vitae firmo praesidio pro ultimis ante ingressum in Domum Patris certaminibus.Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento extremae Unctionis, Prooemium: DS 1694.