カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 153-165

[153]
Cum sanctus Petrus Iesum esse Christum, Filium Dei vivi, confitetur, Iesus ei declarat hanc revelationem ex carne et sanguine ei non venisse, sed ex Patre Suo «qui in caelis est» (Mt 16,17).Cf Gal 1,15-16; Mt 11,25. Fides est donum Dei, virtus supernaturalis ab Illo infusa. «Quae fides ut praebeatur, opus est praeveniente et adiuvante gratia Dei et internis Spiritus Sancti auxiliis, qui cor moveat et in Deum convertat, mentis oculos aperiat, et det "omnibus suavitatem in consentiendo et credendo veritati"».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 5: AAS 58 (1966) 819.
[154]
Credere possibile non est nisi per gratiam et interna Sancti Spiritus auxilia. Minus verum non est, credere actum esse vere humanum. Neque hominis libertati neque intellectui contrarium est Deo fidere veritatibusque ab Illo revelatis adhaerere. In ipso humano commercio, nostrae propriae dignitati contrarium non est, credere id quod alii homines de se ipsis et de suis dicunt intentionibus, et illorum promissionibus fidere (sicut cum vir et mulier matrimonium ineunt), ad sic ingrediendum in mutuam communionem. Consequenter adhuc minus contrarium est nostrae dignitati «plenum revelanti Deo intellectus et voluntatis obsequium fide praestare»Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS 3008. et sic in communionem cum Eo ingredi intimam.
[155]
In fide, humanus intellectus et voluntas cum gratia divina cooperantur: «Credere est actus intellectus assentientis veritati divinae ex imperio voluntatis a Deo motae per gratiam».Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 2, a. 9, c: Ed. Leon. 8, 37; cf Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS 3010.
[156]
Motivum credendi id non est quod veritates revelatae lumini nostrae rationis naturalis tamquam verae et intelligibiles appareant. Credimus «propter auctoritatem Ipsius Dei revelantis, qui nec falli nec fallere potest».Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS 3008. «Ut nihilominus fidei nostrae "obsequium rationi consentaneum" esset, voluit Deus cum internis Spiritus Sancti auxiliis externa iungi Revelationis Suae argumenta».Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS 3009. Sic Christi et sanctorum miracula,Cf Mc 16,20; Heb 2,4. prophetiae, Ecclesiae propagatio et sanctitas, eius fecunditas et stabilitas «divinae Revelationis signa sunt certissima et omnium intelligentiae accommodata»,Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS 3009. credibilitatis motiva quae ostendunt quod «fidei assensus nequaquam sit motus animi caecus».Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS 3010.
[157]
Fides est certa, omni humana cognitione certior, quia in ipso Verbo Dei fundatur, qui mentiri nequit. Veritates revelatae possunt utique rationi et experientiae humanis obscurae videri, sed «maior est certitudo quae est per divinum lumen, quam quae est per lumen rationis naturalis».Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 171, a. 5, 3um: Ed. Leon. 10, 373. «Decem milia difficultatum unum non efficiunt dubium».Ioannes Henricus Newman, Apologia pro vita sua, c. 5 , ed. M.J. Svaglic (Oxford 1967) p. 210.
[158]
«Fides quaerens intellectum»:Sanctus Anselmus Cantuariensis, Proslogion, Prooemium: Opera omnia, ed. F.S. Schmitt, v. 1 (Edinburghi 1946) p. 94. fidei est inhaerens ut credens melius Eum cognoscere exoptet in quem suam reposuit fidem idque melius intelligere quod Ipse revelavit; profundior cognitio, e parte sua, maiorem fidem secum ducet, semper amplius succensam amore. Gratia fidei «oculos cordis» (Eph 1,18) aperit ad vivam eorum intelligentiam quae in Revelatione continentur, intelligentiam scilicet complexus consilii Dei et mysteriorum fidei, eorum conexionis inter se et cum Christo mysterii revelati centro. «Quo vero profundior usque evadat Revelationis intelligentia, [...] Spiritus Sanctus fidem iugiter per dona Sua perficit».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 5: AAS 58 (1966) 819. Ita secundum sancti Augustini adagium: «Intellige ut credas: crede, ut intelligas».Sanctus Augustinus, Sermo 43, 7, 9: CCL 41, 512 (PL 38, 258).
[159]
Fides et scientia. «Verum etsi fides sit supra rationem, nulla tamen umquam inter fidem et rationem vera dissensio esse potest: cum Idem Deus, qui mysteria revelat et fidem infundit, animo humano rationis lumen indiderit, Deus autem negare Se Ipsum non possit, nec verum vero umquam contradicere».Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 4: DS 3017. «Ideo inquisitio methodica in omnibus disciplinis, si modo vere scientifico et iuxta normas morales procedit, numquam fidei revera adversabitur, quia res profanae et res fidei ab Eodem Deo originem ducunt. Immo, qui humili et constanti animo abscondita rerum perscrutari conatur, etsi inscius quasi manu Dei ducitur qui, res omnes sustinens, facit ut sint id quod sunt».Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 36: AAS 58 (1966) 1054.
[160]
Ut responsio fidei humana sit, «caput est [...] hominem debere Deo voluntarie respondere credendo; invitum proinde neminem esse cogendum ad amplectendam fidem. Etenim actus fidei ipsa sua natura voluntarius est».Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 10: AAS 58 (1966) 936; cf CIC canon 748 § 2. «Deus quidem homines ad inserviendum Sibi in spiritu et veritate vocat, unde ipsi in conscientia vinciuntur, non vero coercentur. [...] Hoc autem summe apparuit in Christo Iesu».Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 11: AAS 58 (1966) 936. Christus etenim ad fidem invitavit et conversionem, nullo tamen modo constrinxit. «Testimonium enim perhibuit veritati, eam tamen contradicentibus vi imponere noluit. Regnum enim Eius [...] crescit [...] amore, quo Christus exaltatus in cruce homines ad Seipsum trahit».Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 11: AAS 58 (1966) 937.
[161]
In Iesum Christum credere et in Illum qui Eum propter nostram misit salutem, necessarium est ad hanc obtinendam salutem.Cf Mc 16,16; Io 3,36; 6,40 et alibi. «Quoniam vero "sine fide... impossibile est placere Deo" (Heb 11,6) et ad filiorum Eius consortium pervenire, ideo nemini umquam sine illa contigit iustificatio, nec ullus, nisi in ea "perseveraverit usque in finem" (Mt 10,22; 24,13), vitam aeternam assequetur».Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS 3012; cf Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, c. 8: DS 1532.
[162]
Fides gratuitum est donum, quod Deus homini praebet. Hoc inaestimabile possumus donum amittere; sanctus Paulus de hoc monet Timotheum: «Hoc praeceptum commendo tibi [...] ut milites [...] bonam militiam, habens fidem et bonam conscientiam, quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt» (1 Tim 1,18-19). Ad vivendum, crescendum et perseverandum usque ad finem in fide, illam debemus Verbo Dei nutrire; Dominum precari debemus ut illam nobis adaugeat;Cf Mc 9,24; Lc 17,5; 22,32. ipsa «per caritatem» operari (Gal 5,6),Cf Iac 2, 14-26. a spe sustineriCf Rom 15,13. et in Ecclesiae fide debet esse radicata.
[163]
Fides facit ut gaudium et lumen visionis beatificae quasi in antecessu gustemus, quae finis est nostrae peregrinationis hic in terris. Tunc videbimus Deum «facie ad faciem» (1 Cor 13,12), «sicuti est» (1 Io 3,2). Fides igitur iam est vitae aeternae initium:
« Repositorum nobis in promissis bonorum, quae per fidem fruenda exspectamus, perinde quasi iam adsint, gratiam velut in speculo contemplantes » sumus.Sanctus Basilius Magnus, Liber de Spiritu Sancto, 15, 36: SC 17bis, 370 (PG 32, 132); cf Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 4, a. 1, c: Ed. Leon. 8, 44.
[164]
Nunc tamen «per fidem [...] ambulamus et non per speciem» (2 Cor 5,7) Deumque, «per speculum in aenigmate [...], ex parte» (1 Cor 13,12) cognoscimus. Licet fides luminosa sit propter Illum in quem credit, vita fidei saepe obscura est. Fides potest probationi submitti. Mundus in quo vivimus, saepe valde videtur remotus ab iis quae fides asseverat; experientiae mali et doloris, multiplicis iniustitiae et mortis Bono Nuntio videntur contradicere; illae fidem possunt concutere et ei fieri tentatio.
[165]
Tunc ad fidei testes nos convertere debemus: ad Abraham «qui contra spem in spe credidit» (Rom 4,18); ad Mariam Virginem quae «in peregrinatione fidei»,Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 58: AAS 57 (1965) 61. usque ad «noctem fidei» processitCf Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Redemptoris Mater, 17: AAS 79 (1987) 381. Filii sui cruciatus participans Eiusque sepulcri noctem;Cf Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Redemptoris Mater, 18: AAS 79 (1987) 382-383. et ad tot alios fidei testes: «Ideoque et nos tantam habentes circumpositam nobis nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus propositum nobis certamen, aspicientes in ducem fidei et consummatorem Iesum» (Heb 12,1-2).