カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1537-1538

[1537]
Verbum Ordo, in antiquitate Romana, corpora sensu civili constituta designabat, praesertim corpus eorum qui gubernant. Ordinatio acceptionem in quemdam designat ordinem. In Ecclesia corpora habentur constituta, quae Traditio, non sine fundamentis in sacra Scriptura,Cf Heb 5,6; 7,11; Ps 110,4. inde ab antiquis temporibus nomine táxeis (graece), ordines appellat: sic liturgia de ordine Episcoporum loquitur, de ordine presbyterorum, de ordine diaconorum. Alii etiam coetus hoc nomen ordinis accipiunt: catechumeni, virgines, coniugati, viduae...
[1538]
Acceptio in quoddam ex his Ecclesiae corporibus fiebat per ritum qui ordinatio appellabatur, per actum nempe religiosum et liturgicum qui erat consecratio, benedictio vel sacramentum. Hodie verbum ordinatio reservatur actui sacramentali qui in Episcoporum, presbyterorum et diaconorum accipit ordinem et qui meram superat electionem, designationem, delegationem vel institutionem a communitate peractas, quia Spiritus Sancti confert donum quod potestatem sacramCf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 10: AAS 57 (1965) 14. exercere sinit, et quod solum ab Ipso Christo, per Eius Ecclesiam, potest procedere. Ordinatio etiam consecratio appellatur, quia segregatio est et muneris collatio ab Ipso Christo pro Eius Ecclesia. Impositio manuum Episcopi, cum prece consecratoria, signum constituit visibile huius consecrationis.