カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1539-1543

[1539]
Populus electus a Deo constitutus est tamquam «regnum sacerdotum et gens sancta» (Ex 19,6).143 Sed, intra populum Israel, Deus unam ex duodecim tribubus elegit, illam Levi, pro servitio liturgico segregatam;144 Ipse Deus pars est hereditatis eius.145 Ritus proprius origines sacerdotii Veteris Foederis consecravit.146 Sacerdotes in eo «pro hominibus constituuntur in his, quae sunt ad Deum, ut offerant dona et sacrificia pro peccatis».147
[1540]
At hoc sacerdotium, institutum ad verbum Dei annuntiandum148 et ad communionem cum Deo iterum stabiliendam per sacrificia et orationem, incapax manet salutem operandi, egens incessanter sacrificia iterare, quin ad definitivam perveniat sanctificationem,149 quam solummodo sacrificium Christi operaturum erat.
[1541]
Ecclesiae tamen liturgia in sacerdotio Aaronis et in levitarum servitio, sicut etiam in septuaginta «Senum» institutione,150 praefigurationes perspicit ministerii ordinati Novi Foederis. Sic, in ritu latino, Ecclesia orat in oratione consecratoria ordinationis Episcoporum:
« Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, [...] Tu qui dedisti in Ecclesia Tua normas per verbum gratiae Tuae, qui praedestinasti ex principio genus iustorum ab Abraham, qui constituisti principes et sacerdotes, et sanctuarium Tuum sine ministerio non dereliquisti... ».151
[1542]
In presbyterorum ordinatione, orat Ecclesia:
« Domine, sancte Pater, [...] iam in Priore Testamento officia sacramentis mysticis instituta creverunt: ut cum Moysen et Aaron regendo et sanctificando populo praefecisses, ad eorum societatis et operis adiumentum sequentis ordinis et dignitatis viros eligeres. Sic in eremo, per septuaginta virorum prudentium mentes Moysi spiritum propagasti [...]. Sic in filios Aaron paternae plenitudinis abundantiam transfudisti ».152
[1543]
Et in prece consecratoria pro diaconorum ordinatione, Ecclesia confitetur:
« Omnipotens Deus, [...] Ecclesiam Tuam [...] in augmentum templi novi crescere dilatarique largiris, sacris muneribus trinos gradus ministrorum nomini Tuo servire constituens, sicut iam ab initio Levi filios elegisti, ad prioris tabernaculi ministerium explendum ».153