カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1544-1545

[1544]
Omnes praefigurationes sacerdotii Veteris Foederis suam inveniunt adimpletionem in Christo Iesu qui est «unicus [...] mediator Dei et hominum» (1 Tim 2,5). Melchisedech, «sacerdos Dei altissimi» (Gn 14,18), a Traditione christiana consideratur sicut praefiguratio sacerdotii Christi, qui unus est «pontifex iuxta ordinem Melchisedech» (Heb 5,10; 6,20), «sanctus, innocens, impollutus» (Heb 7,26), quique «una [...] oblatione consummavit in sempiternum eos, qui sanctificantur» (Heb 10,14), id est, uno Suae crucis sacrificio.
[1545]
Sacrificium Christi redemptivum est unicum, semel pro semper peractum. Et tamen ipsum in Sacrificio eucharistico Ecclesiae fit praesens. Idem dicendum est de unico Christi sacerdotio: illud praesens fit per sacerdotium ministeriale quin unicitas sacerdotii minuatur Christi: «Et ideo solus Christus est verus Sacerdos, alii autem ministri Eius».154