カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1554-1571

[1554]
«Ministerium ecclesiasticum divinitus institutum diversis ordinibus exercetur ab illis qui iam ab antiquo Episcopi, presbyteri et diaconi vocantur».169 Doctrina catholica, in liturgia, Magisterio et constanti Ecclesiae explicita praxi, agnoscit, duos gradus participationis ministerialis exsistere sacerdotii Christi: Episcopatum et presbyteratum. Diaconatus ad illos adiuvandos atque ad illis serviendum destinatur. Propterea verbum sacerdos designat, in usu hodierno, Episcopos et presbyteros, sed non diaconos. Tamen doctrina catholica docet, gradus participationis sacerdotalis (Episcopatum et presbyteratum) et gradum servitii (diaconatum) conferri, hos omnes tres, actu sacramentali qui «ordinatio» appellatur, id est, sacramento Ordinis:
« Cuncti revereantur diaconos ut Iesum Christum, sicut et Episcopum, qui est typus Patris, presbyteros autem ut senatum Dei et concilium Apostolorum. Sine his Ecclesia non vocatur ».170
[1555]
«Inter varia illa ministeria quae inde a primis temporibus in Ecclesia exercentur, teste traditione, praecipuum locum tenet munus illorum qui, in Episcopatum constituti, per successionem ab initio decurrentem, apostolici seminis traduces habent».171
[1556]
Ad suam altam adimplendam missionem, «Apostoli speciali effusione supervenientis Spiritus Sancti a Christo ditati sunt, et ipsi adiutoribus suis per impositionem manuum donum spirituale tradiderunt, quod usque ad nos in episcopali consecratione transmissum est».172
[1557]
Concilium Vaticanum II docet «episcopali consecratione plenitudinem conferri sacramenti Ordinis, quae nimirum et liturgica Ecclesiae consuetudine et voce sanctorum Patrum summum sacerdotium, sacri ministerii summa nuncupatur».173
[1558]
«Episcopalis autem consecratio, cum munere sanctificandi, munera quoque confert docendi et regendi [...]. Perspicuum est manuum impositione et verbis consecrationis gratiam Spiritus Sancti ita conferri et sacrum characterem ita imprimi, ut Episcopi, eminenti ac adspectabili modo, Ipsius Christi Magistri, Pastoris et Pontificis partes sustineant et in Eius persona agant».174 «Episcopi itaque, per Spiritum Sanctum qui datus est eis, veri et authentici effecti sunt fidei Magistri, Pontifices ac Pastores».175
[1559]
«Membrum Corporis episcopalis aliquis constituitur vi sacramentalis consecrationis et hierarchica communione cum Collegii capite atque membris».176 Indoles et natura collegiales ordinis episcopalis manifestantur, inter alia, vetere Ecclesiae praxi quae pro novi Episcopi consecratione vult ut plures Episcopi participent in sacro.177 Pro legitima Episcopi ordinatione, hodie specialis Episcopi Romani requiritur interventus, ratione suae qualitatis supremi visibilis vinculi communionis Ecclesiarum particularium in una Ecclesia et sponsoris earum libertatis.
[1560]
Unusquisque Episcopus, tamquam Christi vicarius, pastorale habet munus Ecclesiae particularis quae ipsi est concredita, sed simul pro omnibus Ecclesiis sollicitudinem cum omnibus suis in Episcopatu fratribus gestat collegialiter: «Quodsi unusquisque Episcopus portionis tantum gregis sibi commissae sacer Pastor est, tamen qua legitimus Apostolorum successor ex Dei institutione et praecepto apostolici muneris Ecclesiae una cum ceteris Episcopis sponsor fit».178
[1561]
Quidquid nunc dictum est, explicat cur Eucharistia ab Episcopo celebrata prorsus specialem habeat significationem tamquam expressionem Ecclesiae circa altare congregatae sub praesidentia illius qui visibiliter repraesentat Christum, bonum Pastorem et Caput Ecclesiae Eius.179
[1562]
«Christus, quem Pater sanctificavit et misit in mundum, consecrationis missionisque Suae per Apostolos Suos, eorum successores, videlicet Episcopos participes effecit, qui munus ministerii sui, vario gradu, variis subiectis in Ecclesia legitime tradiderunt».180 Eorum «munus ministerii, subordinato gradu, presbyteris traditum est, ut in Ordine presbyteratus constituti, ad rite explendam missionem apostolicam a Christo concreditam, ordinis episcopalis essent cooperatores».181
[1563]
«Officium presbyterorum, utpote ordini episcopali coniunctum, participat auctoritatem qua Christus Ipse corpus Suum extruit, sanctificat et regit. Quare sacerdotium presbyterorum initiationis christianae sacramenta supponit, peculiari tamen illo sacramento confertur, quo presbyteri, unctione Spiritus Sancti, speciali charactere signantur et sic Christo Sacerdoti configurantur, ita ut in persona Christi Capitis agere valeant».182
[1564]
«Presbyteri, quamvis pontificatus apicem non habeant et in exercenda sua potestate ab Episcopis pendeant, cum eis tamen sacerdotali honore coniuncti sunt et vi sacramenti Ordinis, ad imaginem Christi, Summi atque aeterni Sacerdotis,183 ad Evangelium praedicandum fidelesque pascendos et ad divinum cultum celebrandum consecrantur, ut veri sacerdotes Novi Testamenti».184
[1565]
Sacerdotes, virtute sacramenti Ordinis, universalitatem participant missionis Apostolis a Christo concreditae. Donum spirituale quod in ordinatione receperunt, eos praeparat, non ad missionem quamdam limitatam et restrictam, sed ad missionem salutis amplitudinis universalis, «usque ad ultimum terrae» (Act 1,8),185 ita ut sint «animo parati ad Evangelium ubique praedicandum».186
[1566]
«Suum vero munus sacrum maxime exercent in eucharistico cultu vel synaxi, qua in persona Christi agentes Eiusque mysterium proclamantes, vota fidelium sacrificio Capitis ipsorum coniungunt, et unicum sacrificium Novi Testamenti, Christi scilicet Sese Patri immaculatam hostiam semel offerentis, in Sacrificio Missae usque ad Adventum Domini repraesentant et applicant».187 Ex hoc unico sacrificio, totum eorum sacerdotale ministerium suam haurit vim.188
[1567]
«Presbyteri, ordinis episcopalis providi cooperatores eiusque adiutorium et organum, ad populo Dei inserviendum vocati, unum presbyterium cum suo Episcopo constituunt, diversis quidem officiis mancipatum. In singulis localibus fidelium congregationibus Episcopum, quocum fidenti et magno animo sociantur, quodammodo praesentem reddunt eiusque munera et sollicitudinem pro parte suscipiunt et cura cotidiana exercent».189 Presbyteri ministerium suum exercere non possunt nisi dependentes ab Episcopo et in communione cum ipso. Oboedientiae promissio quam Episcopo in ordinationis faciunt momento et osculum pacis Episcopi ad finem liturgiae ordinationis significant, Episcopum eos tamquam suos collaboratores, suos filios, suos fratres suosque amicos considerare, eosque vicissim illi amorem debere et oboedientiam.
[1568]
«Presbyteri, per ordinationem in Ordine presbyteratus constituti, omnes inter se intima fraternitate sacramentali nectuntur; specialiter autem in dioecesi cuius servitio sub Episcopo proprio addicuntur unum presbyterium efformant».190 Presbyterii unitas expressionem invenit liturgicam in consuetudine, secundum quam presbyteri, in ritu ordinationis, post Episcopum, et ipsi manus imponunt.
[1569]
«In gradu inferiori hierarchiae sistunt diaconi, quibus "non ad sacerdotium, sed ad ministerium" manus imponuntur».191 Pro diacono ordinando, solus Episcopus manus imponit, ita significans diaconum in muneribus suae «diaconiae» Episcopo speciatim annecti.192
[1570]
Diaconi missionem et gratiam Christi, modo speciali, participant.193 Ordinis sacramentum eos signat sigillo («charactere») quod nemo delere potest et quod eos configurat Christo qui factus est «diaconus», id est, omnium minister.194 Ad diaconos pertinent, inter alia, Episcopo et presbyteris in mysteriorum divinorum celebratione assistere, maxime Eucharistiae, eamque distribuere, Matrimonio assistere idque benedicere, Evangelium proclamare et praedicare, exsequiis praesidere atque se diversis caritatis consecrare servitiis.195
[1571]
Post Concilium Vaticanum II, ab Ecclesia latina diaconatus «tamquam proprius ac permanens gradus hierarchiae»196 est iterum stabilitus, dum Ecclesiae Orientales illum semper servaverant. Hic diaconatus permanens, qui viris coniugatis conferri potest, Ecclesiam multum ad eius ditavit missionem. Re vera, aptum est et utile, viros qui in Ecclesia ministerium vere diaconale explent sive in vita liturgica et pastorali sive in operibus socialibus et caritativis «per impositionem manuum inde ab Apostolis traditam corroborari et altari arctius coniungi, ut ministerium suum per gratiam sacramentalem diaconatus efficacius expleant».197