カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1555-1561

[1555]
«Inter varia illa ministeria quae inde a primis temporibus in Ecclesia exercentur, teste traditione, praecipuum locum tenet munus illorum qui, in Episcopatum constituti, per successionem ab initio decurrentem, apostolici seminis traduces habent».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 20: AAS 57 (1965) 23.
[1556]
Ad suam altam adimplendam missionem, «Apostoli speciali effusione supervenientis Spiritus Sancti a Christo ditati sunt, et ipsi adiutoribus suis per impositionem manuum donum spirituale tradiderunt, quod usque ad nos in episcopali consecratione transmissum est».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 21: AAS 57 (1965) 24.
[1557]
Concilium Vaticanum II docet «episcopali consecratione plenitudinem conferri sacramenti Ordinis, quae nimirum et liturgica Ecclesiae consuetudine et voce sanctorum Patrum summum sacerdotium, sacri ministerii summa nuncupatur».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 21: AAS 57 (1965) 25.
[1558]
«Episcopalis autem consecratio, cum munere sanctificandi, munera quoque confert docendi et regendi [...]. Perspicuum est manuum impositione et verbis consecrationis gratiam Spiritus Sancti ita conferri et sacrum characterem ita imprimi, ut Episcopi, eminenti ac adspectabili modo, Ipsius Christi Magistri, Pastoris et Pontificis partes sustineant et in Eius persona agant».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 21: AAS 57 (1965) 25. «Episcopi itaque, per Spiritum Sanctum qui datus est eis, veri et authentici effecti sunt fidei Magistri, Pontifices ac Pastores».Concilium Vaticanum II, Decr. Christus Dominus, 2: AAS 58 (1966) 674.
[1559]
«Membrum Corporis episcopalis aliquis constituitur vi sacramentalis consecrationis et hierarchica communione cum Collegii capite atque membris».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 22: AAS 57 (1965) 26. Indoles et natura collegiales ordinis episcopalis manifestantur, inter alia, vetere Ecclesiae praxi quae pro novi Episcopi consecratione vult ut plures Episcopi participent in sacro.Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 22: AAS 57 (1965) 26. Pro legitima Episcopi ordinatione, hodie specialis Episcopi Romani requiritur interventus, ratione suae qualitatis supremi visibilis vinculi communionis Ecclesiarum particularium in una Ecclesia et sponsoris earum libertatis.
[1560]
Unusquisque Episcopus, tamquam Christi vicarius, pastorale habet munus Ecclesiae particularis quae ipsi est concredita, sed simul pro omnibus Ecclesiis sollicitudinem cum omnibus suis in Episcopatu fratribus gestat collegialiter: «Quodsi unusquisque Episcopus portionis tantum gregis sibi commissae sacer Pastor est, tamen qua legitimus Apostolorum successor ex Dei institutione et praecepto apostolici muneris Ecclesiae una cum ceteris Episcopis sponsor fit».Pius XII, Litt. enc. Fidei donum: AAS 49 (1957) 237; cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 23: AAS 57 (1965) 27-28; Id., Decr. Christus Dominus, 4: AAS 58 (1966) 674-675; Ibid., 36: AAS 58 (1966) 692; Ibid., 37: AAS 58 (1966) 693; Id., Decr. Ad gentes, 5: AAS 58 (1966) 951-952; Ibid., 6: AAS 58 (1966) 952-953; Ibid., 38: AAS 58 (1966) 984-986.
[1561]
Quidquid nunc dictum est, explicat cur Eucharistia ab Episcopo celebrata prorsus specialem habeat significationem tamquam expressionem Ecclesiae circa altare congregatae sub praesidentia illius qui visibiliter repraesentat Christum, bonum Pastorem et Caput Ecclesiae Eius.Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 41: AAS 56 (1964) 111; Id., Const. dogm. Lumen gentium, 26: AAS 57 (1965) 31-32.