カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 156-159

[156]
Motivum credendi id non est quod veritates revelatae lumini nostrae rationis naturalis tamquam verae et intelligibiles appareant. Credimus «propter auctoritatem Ipsius Dei revelantis, qui nec falli nec fallere potest».Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS 3008. «Ut nihilominus fidei nostrae "obsequium rationi consentaneum" esset, voluit Deus cum internis Spiritus Sancti auxiliis externa iungi Revelationis Suae argumenta».Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS 3009. Sic Christi et sanctorum miracula,Cf Mc 16,20; Heb 2,4. prophetiae, Ecclesiae propagatio et sanctitas, eius fecunditas et stabilitas «divinae Revelationis signa sunt certissima et omnium intelligentiae accommodata»,Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS 3009. credibilitatis motiva quae ostendunt quod «fidei assensus nequaquam sit motus animi caecus».Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS 3010.
[157]
Fides est certa, omni humana cognitione certior, quia in ipso Verbo Dei fundatur, qui mentiri nequit. Veritates revelatae possunt utique rationi et experientiae humanis obscurae videri, sed «maior est certitudo quae est per divinum lumen, quam quae est per lumen rationis naturalis».Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 171, a. 5, 3um: Ed. Leon. 10, 373. «Decem milia difficultatum unum non efficiunt dubium».Ioannes Henricus Newman, Apologia pro vita sua, c. 5 , ed. M.J. Svaglic (Oxford 1967) p. 210.
[158]
«Fides quaerens intellectum»:Sanctus Anselmus Cantuariensis, Proslogion, Prooemium: Opera omnia, ed. F.S. Schmitt, v. 1 (Edinburghi 1946) p. 94. fidei est inhaerens ut credens melius Eum cognoscere exoptet in quem suam reposuit fidem idque melius intelligere quod Ipse revelavit; profundior cognitio, e parte sua, maiorem fidem secum ducet, semper amplius succensam amore. Gratia fidei «oculos cordis» (Eph 1,18) aperit ad vivam eorum intelligentiam quae in Revelatione continentur, intelligentiam scilicet complexus consilii Dei et mysteriorum fidei, eorum conexionis inter se et cum Christo mysterii revelati centro. «Quo vero profundior usque evadat Revelationis intelligentia, [...] Spiritus Sanctus fidem iugiter per dona Sua perficit».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 5: AAS 58 (1966) 819. Ita secundum sancti Augustini adagium: «Intellige ut credas: crede, ut intelligas».Sanctus Augustinus, Sermo 43, 7, 9: CCL 41, 512 (PL 38, 258).
[159]
Fides et scientia. «Verum etsi fides sit supra rationem, nulla tamen umquam inter fidem et rationem vera dissensio esse potest: cum Idem Deus, qui mysteria revelat et fidem infundit, animo humano rationis lumen indiderit, Deus autem negare Se Ipsum non possit, nec verum vero umquam contradicere».Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 4: DS 3017. «Ideo inquisitio methodica in omnibus disciplinis, si modo vere scientifico et iuxta normas morales procedit, numquam fidei revera adversabitur, quia res profanae et res fidei ab Eodem Deo originem ducunt. Immo, qui humili et constanti animo abscondita rerum perscrutari conatur, etsi inscius quasi manu Dei ducitur qui, res omnes sustinens, facit ut sint id quod sunt».Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 36: AAS 58 (1966) 1054.