[1575]
キリストは使徒たちを選び、ご自分の使命と権威にあずからせてくださいました。御父の右に座してもその群れを見捨てることなく、使徒たちを通していつも守り、今日でもこのわざを続ける牧者によって導いておられます63。したがって、ある人々を使徒、ある人々を牧者と「なさる」のはキリストです64。キリストは司教たちを通して行動し続けておられます65。
Christus Apostolos elegit eisque in Sua missione Suaque auctoritate dedit participationem. Ad dexteram Patris elevatus, gregem Suum non deserit, sed eum per Apostolos sub continua Sua custodit protectione et adhuc per hos eosdem dirigit Pastores qui hodie Eius opus prosequuntur.200 Christus igitur quosdam «dat» esse Apostolos, alios autem Pastores.201 Ipse per Episcopos agere pergit.202
[1576]
叙階の秘跡は使徒的役務の秘跡ですから、「霊的たまもの」66、「使徒の種」67を伝授する権限は、使徒たちの後継者である司教にあります。有効に叙階された司教、すなわち、使徒継承に結ばれた司教が、叙階の秘跡の三つの段階を有効に授けるのです68。
Quia sacramentum Ordinis est ministerii apostolici sacramentum, ad Episcopos, quatenus Apostolorum successores, pertinet «donum spirituale»,203 «apostolici seminis traduces»204 transmittere. Episcopi valide ordinati, id est, illi qui in successione sunt apostolica, valide tres sacramenti Ordinis conferunt gradus.205