カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1577-1580

[1577]
«Sacram ordinationem valide recipit solus vir baptizatus».206 Dominus Iesus viros elegit ad efformandum duodecim Apostolorum collegium,207 atque idem fecerunt Apostoli cum elegerunt collaboratores,208 qui eis in eorum succederent munere.209 Episcoporum collegium cum quo presbyteri in sacerdotio sunt coniuncti, praesens, usque ad Christi reditum, reddit et actuale efficit Duodecim collegium. Ecclesia se agnoscit huius electionis Ipsius Domini vinculo alligatam. Hac de causa, mulierum ordinatio possibilis non est.210
[1578]
Nemo habet ius sacramentum Ordinis recipiendi. Re vera, nemo sibi hoc sumit munus. Ad illud fit a Deo vocatio.211 Qui signa vocationis Dei ad ministerium ordinatum agnoscere putat, suum optatum humiliter submittere debet Ecclesiae auctoritati, ad quam pertinent responsabilitas et ius aliquem vocandi ad ordines recipiendos. Sicut omnis gratia, hoc sacramentum recipi non potest nisi tamquam donum immeritum.
[1579]
Omnes Ecclesiae latinae ministri ordinati, praeter diaconos permanentes, modo normali inter fideles viros eliguntur qui ut coelibes vivunt et voluntatem habent coelibatum servandi «propter Regnum caelorum» (Mt 19,12). Vocati ut sine divisione Domino consecrentur et illis quae sunt Eius,212 se totos Deo et hominibus tradunt. Coelibatus signum est huius novae vitae in cuius servitium minister consecratur Ecclesiae; laeto acceptus corde, modo splendenti Regnum annuntiat Dei.213
[1580]
In Ecclesiis Orientalibus, inde a saeculis, disciplina viget diversa: dum Episcopi solum inter coelibes eliguntur, viri coniugati possunt diaconi et presbyteri ordinari. Haec praxis, a longo tempore, legitima habetur; hi presbyteri ministerium in suis communitatibus exercent fructuosum.214 Ceterum, coelibatus presbyterorum in Ecclesiis Orientalibus valde est in honore, et plures presbyteri illum propter Regnum Dei libere elegerunt. In Oriente, sicut in Occidente, qui sacramentum recepit Ordinis, non potest iam matrimonium contrahere.