カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1581-1589

[1581]
Hoc sacramentum ordinandum Christo per gratiam Spiritus Sancti configurat specialem, ut sit instrumentum Christi pro Eius Ecclesia. Per ordinationem recipitur capacitas agendi tamquam Christi legatus, Capitis Ecclesiae, in Eius triplici munere sacerdotis, prophetae et regis.
[1582]
Sicut in Baptismo et Confirmatione, haec participatio muneris Christi semel pro semper praebetur. Sacramentum Ordinis confert, et ipsum, characterem spiritualem indelebilem et iterari non potest nec ad tempus conferri.215
[1583]
Valide ordinatus potest certe, gravibus de causis, ab obligationibus et muneribus exonerari ordinationi coniunctis vel prohiberi ne ea exerceat,216 sed non potest, sensu stricto, laicus rursus fieri quia impressus ordinatione character manet semper.217 Vocatio et missio receptae die eius ordinationis eum permanenti modo signant.
[1584]
Quia Christus est qui ultimo agit et operatur salutem per ministrum ordinatum, huius indignitas non impedit quominus Christus agat.218 Sanctus Augustinus id firmiter asserit:
« Qui vero fuerit superbus minister, cum zabulo computatur; sed non contaminatur donum Christi, quod per illum fluit purum, quod per illum transit liquidum venit ad fertilem terram. [...] Spiritalis enim virtus sacramenti ita est ut lux: et ab illuminandis pura excipitur, et si per immundos transeat, non inquinatur ».219
[1585]
Spiritus Sancti gratia huic sacramento propria est illa configurationis ad Christum Sacerdotem, Magistrum et Pastorem, cuius ordinatus constituitur minister.
[1586]
Pro Episcopo est imprimis gratia roboris («Spiritum principalem» seu Spiritum qui principes constituit, petit oratio consecrationis Episcopi in ritu latino220): illa ducendi suam Ecclesiam eamque defendendi fortiter et prudenter sicut pater et pastor, cum amore erga omnes gratuito et praedilectione erga pauperes, infirmos et nos.221 Haec gratia illum impellit ut Evangelium omnibus nuntiet, ut gregi suo sit exemplar, ut illum in via sanctificationis praecedat, se in Eucharistia cum Christo Sacerdote et Victima unum efficiens, quin timeat pro ovibus suis dare vitam:
« Da, cordis cognitor Pater, super hunc servum Tuum, quem elegisti ad Episcopatum, pascere gregem sanctum Tuum, et primatum sacerdotii Tibi exhibere sine reprehensione, servientem noctu et die, incessanter repropitiari vultum Tuum et offerre dona sanctae Ecclesiae Tuae, spiritu primatus sacerdotii habere potestatem dimittere peccata secundum mandatum Tuum, dare sortes secundum praeceptum Tuum, solvere etiam omnem colligationem secundum potestatem quam dedisti Apostolis, placere autem Tibi in mansuetudine et mundo corde, offerentem Tibi odorem suavitatis, per Puerum Tuum Iesum Christum... ».222
[1587]
Donum spirituale, quod ordinatio confert presbyteralis, hac oratione ritui Byzantino propria exprimitur. Episcopus, manus imponens, dicit inter alia:
« Ipse Domine, etiam et istum quem Tibi presbyteri gradum subire complacuit, dono Sancti Tui Spiritus adimple, ut inculpate sancto Tuo altari assistere dignus fiat, Regni Tui Evangelium annuntiare, veritatis Tuae verbum sanctificare, dona et hostias spirituales Tibi offerre, populumque Tuum per lavacrum regenerationis innovare; ut et ipse in secundo magni Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi Filii Tui unigeniti Adventu occurrens, rectae administrationis proprii nimirum sibi ordinis, in multitudine bonitatis Tuae, mercedem accipiat ».223
[1588]
Diaconi vero «gratia [...] sacramentali roborati, in diaconia liturgiae, verbi et caritatis populo Dei, in communione cum Episcopo eiusque presbyterio, inserviunt».224
[1589]
Coram gratiae et muneris sacerdotalium magnitudine, sancti doctores urgentem ad conversionem sunt experti vocationem ut tota vita sua corresponderent Ei, cuius sacramentum illos constituit ministros. Sic sanctus Gregorius Nazianzenus, tunc admodum iuvenis presbyter, exclamat:
« Purgari prius oportet, deinde purgare; sapientia instrui, atque ita demum alios sapientia instruere; lux fieri, et alios illuminare; ad Deum appropinquare, et ita alios adducere; sanctificari, et postea sanctificare; cum manibus ducere, cum prudentia consilium dare ».225 « Scio, cuius ministri sumus, et ubi iacentes, et quo mittentes. Scio, quae Dei sublimitas, quae humana infirmitas, ac rursum potentia sit ».226 [Quis est ergo sacerdos? Est] veritatis propugnator, « qui cum angelis stabit, cum archangelis glorificabit, ad supernum altare sacrificia transmittet, cum Christo sacerdotio fungetur, figmentum instaurabit, imaginem exhibebit, superno mundo opificem aget, et, ut, quod maius est, dicam, deus erit, aliosque deos efficiet ».227
Et sanctus Parochus pagi Ars: « Sacerdos opus Redemptionis hic in terris prosequitur ». [...] « Si quis hic in terris bene intelligeret sacerdotem, moreretur non ex metu, sed ex amore ». [...] « Sacerdotium est cordis Iesu amor ».228