カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1612-1617

[1612]
Nuptiale Foedus inter Deum et Eius populum Israel Novum et aeternum praeparaverat Foedus, in quo Filius Dei, Se incarnans Suamque donans vitam, totum genus humanum ab Ipso salvatum quodammodo Sibi coniunxit,253 sic «nuptias Agni» praeparans.254
[1613]
Iesus, in Suae vitae publicae limine, Suum primum signum — ob matris Suae petitionem — in quodam matrimonii festo est operatus.255 Ecclesia magni fecit Iesu praesentiam in nuptiis Canae. Ibi confirmationem perspicit bonitatis matrimonii ibique annuntiari matrimonium exinde signum efficax praesentiae Christi esse futurum.
[1614]
Iesus, in praedicatione Sua, sine ambiguitate docuit originalem sensum unionis viri et mulieris, qualem ab initio eam voluit Creator: permissio, a Moyse concessa, propriam repudiandi uxorem, cordis duritiae erat concessio;256 matrimonialis viri et mulieris coniunctio indissolubilis est: Deus Ipse eam perfecit: «Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet» (Mt 19,6).
[1615]
Haec haud ambigua in vinculi matrimonialis indissolubilitate instantia perplexitatem inducere potuit et quasi exigentia videri quae effici nequit.257 Tamen Iesus coniugibus non imposuit pondus quod ferri non possit et nimis grave,258 Lege Moysis onerosius. Veniens ad initialem creationis ordinem, peccato perturbatum, restaurandum, Ipse vim praebet et gratiam ad vivendum in matrimonio secundum novam Regni Dei rationem. Coniuges, Christum sequentes, sibi ipsis abrenuntiantes, suam crucem super se tollentes,259 «capere»260 poterunt originalem matrimonii sensum et cum Christi adiutorio vivere iuxta illum. Haec Matrimonii christiani gratia fructus est crucis Christi, quae totius vitae christianae est fons.
[1616]
Apostolus Paulus hoc praebet intelligendum dicens: «Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit Ecclesiam et Seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret» (Eph 5,25-26), statim adiungens: «"Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una". Mysterium hoc magnum est; ego autem dico de Christo et Ecclesia!» (Eph 5,31-32).
[1617]
Tota vita christiana signum amoris sponsalis fert Christi et Ecclesiae. Iam Baptismus, in populum Dei ingressus, mysterium est nuptiale: est quasi nuptiarum lavacrum261 quod nuptiarum praecedit convivium, Eucharistiam. Matrimonium christianum, e parte sua, signum fit efficax, sacramentum Foederis Christi et Ecclesiae. Quia eius significat et communicat gratiam, Matrimonium inter baptizatos verum est Novi Foederis sacramentum.262