カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1618-1620

[1618]
Christus totius vitae christianae est centrum. Vinculum cum Ipso primum locum obtinet relate ad omnia alia vincula familiaria vel socialia.263 Ab Ecclesiae initio, viri exstiterunt et mulieres qui magno matrimonii abrenuntiaverunt bono ut Agnum sequerentur quocumque iret,264 ut de rebus Domini haberent curam, ut Ei studerent placere,265 ut irent obviam Sponso qui venit.266 Ipse Christus quosdam invitavit ut Eum in hoc sequerentur vitae genere, cuius Ipse permanet exemplar:
« Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt; et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter Regnum caelorum. Qui potest capere, capiat » (Mt 19,12).
[1619]
Virginitas propter Regnum caelorum est gratiae baptismalis explicatio, signum potens praeeminentiae vinculi cum Christo atque ardentis exspectationis reditus Eius, signum quod etiam revocat in memoriam matrimonium realitatem esse praesentis saeculi quod praeterit.267
[1620]
Utrumque, Matrimonii sacramentum et virginitas propter Regnum Dei, ab Ipso Domino provenit. Ipse illis significationem praebet et gratiam tribuit necessariam ad vivendum in eis secundum voluntatem Eius.268 Virginitatis propter Regnum aestimatio269 et christiana Matrimonii significatio inseparabiles sunt et sibi mutuo favent:
« Qui matrimonium damnat, is virginitatis etiam gloriam carpit; qui laudat, is virginitatem admirabiliorem [...] reddit. Nam quod deterioris comparatione bonum videtur, id haud sane admodum bonum est; quod autem omnium sententia bonis melius, id excellens bonum est ».270