カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1646-1651

[1646]
Amor coniugalis, sua ipsa natura, inviolabilem a coniugibus exigit fidelitatem. Hoc ex eorum ipsorum consequitur dono quod sibi mutuo impertiunt coniuges. Amor definitivus esse vult. Ipse «usque ad novam decisionem» esse non potest. Haec «intima unio, utpote mutua duarum personarum donatio, sicut et bonum liberorum, plenam coniugum fidem exigunt atque indissolubilem eorum unitatem urgent».308
[1647]
Profundissimum motivum in fidelitate Dei ad Eius Foedus invenitur, Christi ad Ecclesiam. Per Matrimonii sacramentum, coniuges apti fiunt qui hanc repraesentent fidelitatem eamque testentur. Per sacramentum, indissolubilitas Matrimonii novum et profundiorem accipit sensum.
[1648]
Videri potest difficile, immo impossibile, se pro tota vita personae ligare humanae. Eo ipso maximi est momenti Bonum Nuntium proclamare: Deum nos amore definitivo amare et irrevocabili, coniuges hunc participare amorem qui eos ducit et sustinet, eosque per suam fidelitatem testes esse posse Dei fidelis amoris. Coniuges qui, cum Dei gratia, hoc dant testimonium, saepe in valde difficilibus condicionibus, gratitudinem communitatis ecclesialis merentur et fulcimentum.309
[1649]
Condiciones tamen exstant in quibus matrimonialis cohabitatio, valde diversis e causis, practice impossibilis fit. In talibus casibus, Ecclesia physicam coniugum admittit separationem et finem cohabitationis. Coniuges maritus et uxor coram Deo esse non desinunt; liberi non sunt ad novam contrahendam unionem. In tali difficili condicione, reconciliatio, si possibilis sit, optima esset solutio. Communitas christiana vocatur ad has personas adiuvandas ut in sua condicione christiane vivant, in fidelitate ad sui matrimonii vinculum quod indissolubile permanet.310
[1650]
Plures sunt catholici, in non paucis regionibus, qui, secundum leges civiles, ad divortium recurrunt et novam civilem contrahunt unionem. Ecclesia, propter fidelitatem ad Iesu Christi verbum («Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit in eam; et si ipsa dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur»: Mc 10,11-12), tenet se non posse hanc novam unionem ut validam agnoscere, si primum matrimonium validum erat. Si divortio seiuncti novas civiliter inierunt nuptias, in condicione inveniuntur quae obiective Dei Legem transgreditur. Exinde ad eucharisticam Communionem accedere non possunt, dum haec condicio permaneat. Eadem ex causa, quasdam responsabilitates ecclesiales non possunt exercere. Reconciliatio per Poenitentiae sacramentum nonnisi illis concedi potest, quos poenitet, se Foederis signum et fidelitatis erga Christum esse transgressos, et se ad vivendum in completa continentia obligant.
[1651]
Relate ad christianos qui in hac condicione vivunt et qui saepe fidem servant et suos filios christiane exoptant educare, sacerdotes et tota communitas attentam ostendere debent sollicitudinem, ne illi se tamquam separatos ab Ecclesia considerent, cuius vitam ut baptizati possunt et debent participare:
« Hortandi praeterea sunt ut Verbum Dei exaudiant, Sacrificio Missae intersint, preces fundere perseverent, opera caritatis necnon incepta communitatis pro iustitia adiuvent, filios in christiana fide instituant, spiritum et opera paenitentiae colant ut cotidie sic Dei gratiam implorent ».311