カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1652-1654

[1652]
«Indole autem sua naturali, ipsum institutum matrimonii amorque coniugalis ad procreationem et educationem prolis ordinantur iisque veluti suo fastigio coronantur»:312
« Filii sane sunt praestantissimum matrimonii donum et ad ipsorum parentum bonum maxime conferunt. Ipse Deus qui dixit: "non est bonum hominem esse solum" (Gn 2,18) et "qui hominem ab initio masculum et feminam... fecit" (Mt 19,4), volens ei participationem specialem quamdam in Suiipsius opere creativo communicare, viro et mulieri benedixit dicens: "crescite et multiplicamini" (Gn 1,28). Unde verus amoris coniugalis cultus totaque vitae familiaris ratio inde oriens, non posthabitis ceteris matrimonii finibus, eo tendunt ut coniuges forti animo dispositi sint ad cooperandum cum amore Creatoris atque Salvatoris, qui per eos Suam familiam in dies dilatat et ditat ».313
[1653]
Amoris coniugalis fecunditas ad vitae moralis, spiritualis et supernaturalis extenditur fructus quos parentes per educationem suis tradunt filiis. Parentes praecipui sunt et primi suorum filiorum educatores.314 Hoc sensu, fundamentale matrimonii et familiae officium est in vitae esse ministerium.315
[1654]
Coniuges quibus Deus habere filios non concessit, possunt tamen vitam coniugalem degere plenam sensu sub ratione humana et christiana. Eorum matrimonium potest caritatis, acceptionis et sacrificii fecunditate elucescere.