カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1655-1658

[1655]
Christus in sinu sanctae Familiae Ioseph et Mariae nasci et crescere voluit. Ecclesia aliud non est nisi «familia Dei». Inde ab eius originibus, Ecclesiae nucleus saepe ex illis constabat qui «cum tota domo sua» effecti erant credentes.Cf Act 18,8. Cum convertebantur, cupiebant «totam domum suam» etiam salvari.Cf Act 16,31; 11,14. Hae familiae, credentes effectae, parvae erant vitae christianae insulae in mundo non credenti.
[1656]
Nostris diebus, in mundo saepe fidei alieno et etiam hostili, familiae credentes maximi sunt momenti tamquam viventis et elucentis fidei foci. Hac de causa, Concilium Vaticanum II familiam, cum vetere quadam expressione, Ecclesiam domesticam appellat.Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS 57 (1965) 16; cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 21: AAS 74 (1982) 105. In familiae sinu, parentes sunt «verbo et exemplo [...] pro filiis suis primi fidei praecones, et vocationem unicuique propriam, sacram vero peculiari cura, foveant oportet».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS 57 (1965) 16.
[1657]
Hic, modo praeclaro, sacerdotium baptismale exercetur patris familias, matris, filiorum, omnium familiae membrorum «in sacramentis suscipiendis, in oratione et gratiarum actione, testimonio vitae sanctae, abnegatione et actuosa caritate».Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 10: AAS 57 (1965) 15. Familia, hoc modo, prima schola vitae christianae et «schola quaedam uberioris humanitatis est».Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 52: AAS 58 (1966) 1073. Ibi patientia et laetitia laboris, amor fraternus, indulgentia generosa, etiam iterata, et praecipue divinus per orationem et propriae vitae oblationem cultus discuntur.
[1658]
Oportet adhuc quasdam commemorare personas quae, propter condiciones concretas in quibus debent vivere — et saepe quin id voluerint — peculiariter cordi Iesu sunt proximae quaeque affectum et sollicitudinem Ecclesiae et praesertim Pastorum merentur diligentem: magnum personarum coelibum numerum. Plures ex illis sine familia humana manent, saepe propter paupertatis condiciones. Sunt quae in sua condicione vivunt secundum beatitudinum spiritum, Deo et proximo modo exemplari servientes. Omnibus illis portas aperire oportet familiarum, «Ecclesiarum domesticarum», et magnae familiae quae est Ecclesia: «Nemo hoc in mundo familia privatur: omnibus enim Ecclesia est domus atque familia, iis potissimum, qui "laborant et onerati sunt" (Mt 11,28)».Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 85: AAS 74 (1982) 187.