カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 170-171

[170]
Non in formulas credimus, sed in res quas illae exprimunt et quas nobis fides «tangere» permittit. «Actus autem [fidei] credentis non terminatur ad enuntiabile, sed ad rem [enuntiatam]».Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 1, a. 2, ad 2: Ed. Leon. 8, 11. Tamen ad has res adiutorio formulationum fidei appropinquamus. Hae permittunt fidem exprimere et transmittere, illam in communitate celebrare, illam facere propriam et ex illa magis magisque vivere.
[171]
Ecclesia quae est «columna et firmamentum veritatis» (1 Tim 3,15), semel traditam sanctis fidemCf Ids 1,3. custodit fideliter. Ipsa est quae verborum Christi memoriam servat et confessionem fidei Apostolorum a generatione transmittit in generationem. Sicut mater suos filios loqui docet atque adeo mente intelligere et cum aliis communicare, Ecclesia, Mater nostra, sermonem fidei nos docet ad nos in fidei intelligentiam introducendos et vitam.