カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 172-175

[172]
A saeculis, per tot linguas, culturas, populos et nationes, Ecclesia unam fidem suam confiteri non desinit, ab uno Domino acceptam, per unum Baptismum transmissam, in persuasione radicatam omnes homines nonnisi unum habere Deum et Patrem.190 Sanctus Irenaeus Lugdunensis, huius fidei testis, declarat:
[173]
«Ecclesia enim per universum orbem usque ad fines terrae seminata, et ab Apostolis et discipulis eorum accepit eam fidem [...]. Hanc praedicationem [...] et hanc fidem [...] diligenter custodit quasi unam domum inhabitans, et similiter credit his, videlicet quasi unam animam habens et unum cor, et consonanter haec praedicat et docet, et tradit quasi unum possidens os».191
[174]
«Nam etsi in mundo loquelae dissimiles sunt, sed tamen virtus Traditionis una et eadem est. Et neque hae quae in Germania sunt fundatae Ecclesiae aliter credunt aut aliter tradunt, neque hae quae in Hiberis sunt, neque hae quae in Celtis, neque hae quae in Oriente, neque hae quae in Aegypto, neque hae quae in Libya, neque hae quae in medio mundi sunt constitutae».192 «Ecclesiae quidem praedicatio vera et firma, apud quam una et eadem salutis via in universo mundo ostenditur».193
[175]
Fidem «perceptam ab Ecclesia custodimus, et quae semper a Spiritu Dei, quasi in vaso bono eximium quoddam depositum iuvenescens, et iuvenescere faciens ipsum vas in quo est».194