カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 1720-1724

[1720]
Novum Testamentum, ut beatitudinem insigniat, ad quam Deus hominem vocat, pluribus utitur expressionibus: Adventu Regni Dei;Cf Mt 4,17. visione Dei: «Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt» (Mt 5,8);Cf 1 Io 3,2; 1 Cor 13,12. ingressu in gaudium Domini;Cf Mt 25,21.23. ingressu in requiem Dei:Cf Heb 4,7-11.
« Ibi vacabimus et videbimus, videbimus et amabimus, amabimus et laudabimus. Ecce quod erit in fine sine fine. Nam quis alius noster est finis nisi pervenire ad Regnum, cuius nullus est finis? ».Sanctus Augustinus, De civitate Dei, 22, 30: CSEL 402, 670 (PL 41, 804).
[1721]
Deus enim nos posuit in mundo ut Ipsum cognoscamus, Ipsi serviamus Ipsumque amemus atque ut sic ad paradisum perveniamus. Beatitudo nos efficit «divinae consortes naturae» (2 Pe 1,4) et vitae aeternae.Cf Io 17,3. Cum ea homo gloriam ingreditur ChristiCf Rom 8,18. et fruitionem vitae trinitariae.
[1722]
Talis beatitudo intelligentiam superat et solas vires humanas. E dono Dei oritur gratuito. Propterea supernaturalis dicitur, sicut gratia quae hominem disponit ad divinam ingrediendam fruitionem.
« "Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt". Sed secundum magnitudinem quidem Eius et inenarrabilem gloriam "nemo videbit Deum et vivet", incapabilis enim Pater, secundum autem dilectionem et humanitatem et quod omnia possit, etiam hoc concedit his qui Se diligunt, id est videre Deum [...]: quoniam "quae impossibilia sunt apud homines possibilia apud Deum" ».Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 4, 20, 5: SC 100, 638.
[1723]
Promissa beatitudo nos collocat ante electiones morales decisivas. Nos invitat ad cor nostrum a malis purificandum instinctibus et ad amorem Dei super omnia quaerendum. Nos docet veram felicitatem in divitiis vel commoditate non residere neque in gloria humana vel potentia, neque in ullo humano opere, etiamsi perutile sit, sicut scientiae, technicae et artes, neque in ulla creatura, sed in solo Deo, omnis boni et omnis amoris fonte:
« Divitiae magna divinitas sunt hodierna; illis multitudo, tota hominum massa, obsequium tribuit spontaneum. Beatitudinem metiuntur secundum fortunam, et secundum fortunam etiam honorabilitatem metiuntur. [...] Hoc oritur e nostra convictione [...] iuxta quam omnia sunt cum divitiis possibilia. Divitiae sunt igitur unum ex hodiernis idolis famaque aliud est. [...] Fama, cognosci et in mundo rumorem facere ad id pervenit ut bonum in se ipsa consideretur, bonum excelsum, obiectum, et ipsa, verae venerationis. [...] Id appellari posset ephemeridum fama ».Ioannes Henricus Newman, Discourses addressed to Mixed Congregations, 5 [Saintliness the Standard of Christian Principle] (Westminster 1966) p. 89-91.
[1724]
Decalogus, sermo montanus et catechesis apostolica nobis describunt vias quae ad Regnum ducunt coelorum. Eis pedetentim per actus implicamur quotidianos, gratia Spiritus Sancti sustentos. Christi verbo fecundati, lente fructus ferimus in Ecclesia ad gloriam Dei.Cf parabola seminatoris: Mt 13,3-23.