[1725]
真福八端は、アブラハム以来の神の約束を踏襲し、天の国に向けてその約束を成就させます。真福八端は人間の心に神が刻まれた幸福への願望にこたえるものです。
Beatitudines promissiones Dei inde ab Abraham factas assumunt et perficiunt, eas ad Regnum coelorum ordinando. Felicitatis respondent desiderio quod Deus in hominis posuit corde.
[1726]
真福八端は、神が招いておられる究極目的をわたしたちに教えてくれます。その目的とは、神の国、神を見ること、神の本性にあずかること、永遠のいのち、神の子となること、神のうちで安息することです。
Beatitudines nos finem ultimum docent ad quem Deus nos vocat: Regnum, visionem Dei, participationem divinae naturae, vitam aeternam, filiationem et in Deo requiem.
[1727]
永遠のいのちの至福は神の無償のたまものです。この至福は、これに導く恵みと同じように、超自然的恵みです。
Vitae aeternae beatitudo donum Dei est gratuitum; ipsa est supernaturalis sicut gratia quae ad illam ducit.
[1728]
真福八端はわたしたちをこの世の善に関する決定的な選択の前に立たせ、わたしたちの心を清めて、万事に超えて神を愛することを学ばせます。
Beatitudines nos ante decisivas relate ad bona terrestria collocant electiones; ipsae nostrum purificant cor ad nos docendum Deum amare super omnia.
[1729]
天上の至福が、この世の善を用いる際の神の法にかなった識別基準を定めます。
Coeli beatitudo determinat criteria ad usum bonorum terrestrium discernendum secundum Legem Dei.