[1730]
神は人間を理性的存在として創造し、自主性と自分の行為の支配力とを備えた人格の尊厳を付与されました。「神は人間に『自分で判断する力を与えること』(シラ15∙14 参照)を望まれました。それは人間が進んで創造主を求め、自由に神に結ばれて完全で幸福な完成に到達することを望まれたからです」
『現代世界憲章』,第17項。。
「人間は理性的存在であり、そのことによって神に類似しています。自らの行為や能力をどのように支配するかは自由なのです」聖エイレナイオス『異端反駁』 (Adversus haereses, 4, 4, 3: SC 100, 424 [PG7, 983])。。
Deus hominem creavit rationabilem, ei dignitatem conferens personae quae capax est suos incipiendi et dominandi actus. «Voluit enim Deus hominem "relinquere in manu consilii sui" (
Eccli 15,14), ita ut Creatorem suum sponte quaerat et libere ad plenam et beatam perfectionem Ei inhaerendo perveniat»:
Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 17: AAS 58 (1966) 1037. « Homo vero rationabilis, et secundum hoc similis Deo, liber in arbitrio factus et suae potestatis ».Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 4, 4, 3: SC 100, 424 (PG 7, 983).
[1731]
自由とは、行うか行わないか、これをするかあれをするかを決める、理性と意志とに根ざした能力です。この能力によって人間は、自らの行動を自由に決定するのです。一人ひとりの人間は自由意志によって自分の行為を決定します。人間の自由とは、真理と善とにおいて成長し成熟する力なのです。自由はわたしたちの至福である神に方向づけられるとき、完成されたものとなります。
Libertas est potestas, in ratione et voluntate radicata, agendi vel non agendi, hoc vel illud faciendi, actiones deliberatas sic per se ipsum ponendi. Per liberum arbitrium unusquisque de se ipso disponit. Libertas est in homine vis incrementi et maturationis in veritate et bonitate. Libertas suam attingit perfectionem, cum ad Deum, beatitudinem nostram, ordinatur.
[1732]
人間の自由意志が究極の善である神と完全に結ばれていない間は、善と悪のいずれかを選択する可能性、つまり、より完全なものに成長するか、あるいは挫折して罪を犯すか、という両方の可能性が残されています。自由とは本来の意味での人間行為を特徴づけるものであり、称賛ないし非難、功罪どちらをも引き起こさせることができる原因となりうるものなのです。
Quamdiu libertas definitive fixa non est in suo ultimo bono, quod est Deus, possibilitatem implicat inter bonum et malum eligendi, illam igitur in perfectione crescendi vel deficiendi atque peccandi. Ipsa actus proprie humanos distinguit. Fons fit laudis vel vituperationis, meriti vel demeriti.
[1733]
人は善を行えば行うほど自由になります。実は、善と正義とに奉仕するときでなければ、真の自由は得られないのです。不従順や悪を選ぶことは自由の濫用であり、人を罪の奴隷と化していくものなのですローマ6・17参照。。
Quo magis quis bonum facit, eo liberior fit. Vera non habetur libertas nisi in boni et iustitiae servitium. Inoboedientiae et mali electio est libertatis abusus et ducit ad servitutem peccati.Cf Rom 6,17.
[1734]
人間は自由ですから、自由意志による行為に関しては人間に責任があります。修徳、善の認識、禁欲などは、行為に対する意志の支配力を強めます。
Libertas hominem suorum facit responsabilem actuum quatenus ipsi voluntarii sunt. Progressus in virtute, boni cognitio et ascesis dominium augent voluntatis super eius actus.
[1735]
行為の責任性は、無知、不注意、暴力、恐れ、習慣、過激な感情、またその他の心理的ないし社会的要因によって減じられることがありえますし、まったく無くなることさえありえます。
Imputabilitas et responsabilitas cuiusdam actionis minui possunt atque adeo supprimi propter ignorantiam, inadvertentiam, violentiam, metum, consuetudines, affectiones immoderatas et alias psychicas vel sociales causas.
[1736]
直接に意図された行為はすべて、それを行った者の責任です。
ですから、神は楽園で罪を犯した人祖に「何ということをしたのか」(創世記3∙13)と尋ねられます。カインに対しても同様です創世記4・10参照。。また、ダビデがウリヤの妻を犯し、ウリヤを殺害させた後で、預言者ナタンはダビデ王を同じように責めていますサムエル下12・7-15参照。。
知るべきことを知らず、なすべきことを怠ったために生じた行為、たとえば、交通規則を知らずに起こした事故は、間接的に意図された行為となりえます。
Omnis actus directe volitus auctori suo imputabilis est:
Sic Dominus post peccatum in paradiso quaerit ab Adam: «Quid hoc fecisti?» (Gn 3,13). Eodem modo, Cain interrogat.Cf Gn 4,10. Sic etiam propheta Nathan loquitur ad regem David post adulterium cum uxore Uriae huiusque necem.Cf 2 Sam 12,7-15.
Actio quaedam potest indirecte voluntaria esse, cum ipsa e negligentia provenit relate ad id quod cognosci vel fieri debuisset, sicut infortunium ex ignorantia proveniens codicis vehiculorum transitum regentis.
[1737]
ある行為から、意図されていない結果が生じることがあります。このような結果は黙認してもよいときがあります。病気の子供のまくら元にいる母親の極度の疲労が、その一例です。また、行為の目的としても手段としても悪い結果が意図されていない場合は、責任が問われることはありません。たとえば、危険にある人を助けるために死んだ場合がそうです。予測されており、避けることができたにもかかわらず引き起こした悪い結果の責任は、当事者にあります。たとえば、飲酒運転による殺人がその一例です。
Effectus quidam, quin ab agente sit volitus, potest tolerari, exempli gratia extrema matris ad lectum filii aegrotantis defatigatio. Effectus malus imputabilis non est, si non est volitus nec ut finis nec ut medium actionis, sic mors accepta dum cuidam personae versanti in periculo fertur auxilium. Ut effectus malus sit imputabilis, requiritur ut ille possit praevideri et ut agens possibilitatem habeat illum evitandi, exempli gratia in casu homicidii ab eo commissi qui vehiculum in statu ducit ebrietatis.
[1738]
自由は人間関係の中で行使されます。神にかたどって造られた一人ひとりの人間は、自由で責任ある存在として認められるべきだという生まれながらの権利を持っています。すべての人は、一人ひとりに対してこれを尊重する義務があります。自由を行使する権利、とくに倫理的・宗教的ことがらに関する権利は、人格の尊厳と切り離すことのできない要求です第2バチカン公会議『信教の自由に関する宣言』,第2項 (Dignitatis humanae)参照。。この権利は共同善と公共の秩序との枠内で実定法によって認められ、保護されなければなりません『信教の自由に関する宣言』,第7項参照。。
Libertas in relationibus inter homines exercetur. Unaquaeque persona humana, ad imaginem Dei creata, ius habet naturale ut tamquam ens liberum et responsabile agnoscatur. Omnes unicuique hoc debent observantiae officium. Ius ad exercitium libertatis exigentia est inseparabilis a personae humanae dignitate, praesertim in re morali et religiosa.Cf Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 2: AAS 58 (1966) 930-931. Hoc ius debet civiliter agnosci et protegi intra boni communis et ordinis publici limites.Cf Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 7: AAS 58 (1966) 934-935.
[1739]
自由と罪。人間の自由には一定の限度があり、しかもそれは誤りやすいものです。事実、人間は誤りを犯しました。自由を濫用して罪を犯したのです。神の愛の計画を拒否して、自らを欺き、罪の奴隷となったのです。この最初の失敗が他の多くの失敗を生み出しました。人類史はその初めから、人間の心から生じた多くの不幸や抑圧というものは実は自由の濫用の結果である、ということを明らかにしています。
Libertas et peccatum. Libertas humana finita est et fallibilis. De facto, homo defecit. Ipse libere peccavit. Amoris Dei consilium reiiciens, se ipsum decepit; servus factus est peccati. Haec prima alienatio multas alias genuit. Historia generis humani, inde a suis originibus, aerumnas testatur et oppressiones e corde hominis natas, ut consequentiam mali libertatis usus.
[1740]
自由を危険に陥れるもの。自由とは、いいたいことをいい、したいことをするという権利を意味するのではありません。「この自由の主体は、自己完結的な個人であり、その個人の目指すところはこの世の富を享受して個人的欲求を満足させること」教理省『自由の自覚―キリスト者の自由と解放に関する教書』13(Libertatis con scientia :. 4,45 79 [1987] 559)。だという主張は間違いです。他方、自由の正しい行使に必要な経済的・政治的・文化的条件がしばしば無視され、破られています。このような無分別や不正義の状況が倫理的な生活を妨げ、弱者だけでなく強者をも隣人愛に背く罪を犯すという誘惑に陥れます。人間は道徳律に背くと、自分自身の自由を損ない、自らを縛り、人間同士の兄弟関係を破り、神の真理に逆らうことになります。
Pericula quae libertati minantur. Libertatis exercitium ius non implicat omnia dicendi et omnia faciendi. Falsa praesumptio est «notio subiecti huiusmodi libertatis, quod ut individua persona habetur sibi sufficiens finemque habens satisfaciendi suis commodis fruitione bonorum terrestrium».Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. Libertatis conscientia, 13: AAS 79 (1987) 559. Ceterum, condiciones ordinis oeconomici et socialis, politici et culturalis pro iusto libertatis exercitio requisitae nimis frequenter ignorantur et violantur. Hi caecitatis et iniustitiae status vitam moralem onerant et tam fortes quam debiles in tentationem ducunt contra caritatem peccandi. Homo, se a lege separans morali, suae propriae libertati infert detrimentum, se ipsum vinculis alligat, sui similium rumpit fraternitatem et contra divinam rebellat veritatem.
[1741]
解放と救い。キリストはご自分の輝かしい十字架によって、すべての人の救いを獲得なさいました。罪の奴隷であった人間を罪からあがなってくださいました。「この自由を得させるために、キリストはわたしたちを自由の身にしてくださったのです」(ガラテヤ5∙1)。キリストに結ばれたわたしたちは、わたしたちを自由にする真理ヨハネ8・32参照。にあずかります。聖霊がわたしたちに与えられており、使徒パウロが教えるように、「主の霊のおられるところに自由が」(二コリント3∙17)あるのです。すでに今、わたしたちは神の子の自由を誇りにしていますローマ8・21参照。。
Liberatio et salus. Christus, per Suam crucem gloriosam, omnium hominum obtinuit salutem. Ipse eos a peccato redemit, quod eos in servitute detinebat. «Hac libertate nos Christus liberavit» (Gal 5,1). In Ipso cum veritate, quae nos liberat,Cf Io 8,32. communionem habemus. Spiritus Sanctus nobis est datus, et sicut Apostolus docet, «ubi [...] Spiritus Domini, ibi libertas» (2 Cor 3,17). Iam nunc gloriamur libertate filiorum Dei.Cf Rom 8,21.
[1742]
自由と恵み。わたしたちの自由が、神が人間の心に刻まれた真理と善とにかなうものであれば、キリストの恵みは決してわたしたちの自由と競合するものとはなりません。反対に、とくに祈りの中でキリスト者が体験しているように、恵みの働きかけに素直に従えば従うほど、わたしたちの内的自由と試練の中での確信は増していきます。外部の世界の圧力や強制を前にしたときも同様です。聖霊は恵みの働きを通して、わたしたちの霊的自由をはぐくんでくださいます。わたしたちを教会と世の中におけるご自分の自由な協力者としてくださるのです。
「いつくしみ深い、全能の神よ、あなたの支配に逆らう悪の力を滅ぼしてください。わたしたちが身も心も何ものにも妨げられず、自由にみ旨を果たすことができますように」『ローマ・ミサ典礼書』年間第32主日の集会祈願。。
Libertas et gratia. Gratia Christi nullo modo apparet ut aemulatrix nostrae libertatis, cum haec veritatis et boni correspondet sensui quem Deus in hominis corde posuit. E contra, sicut christiana experientia id testatur praesertim in oratione, quo dociliores impulsibus sumus gratiae, eo magis augentur nostra intima libertas atque nostra in probationibus securitas, sicut etiam coram mundi exterioris pressuris et coactionibus. Operatione gratiae, Spiritus Sanctus nos ad libertatem educat spiritualem, ut nos Sui operis in Ecclesia et in mundo liberos efficiat collaboratores:
« Omnipotens et misericors Deus, universa nobis adversantia propitiatus exclude, ut, mente et corpore pariter expediti, quae Tua sunt liberis mentibus exsequamur ».Dominica XXXII «Per annum», Collecta: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 371.
[1743]
「〔神は人間に、〕自分で判断する力をお与えになった」(シラ15∙14)。それは人間が自由にその創造主に帰依し、至福に到達することができるようになるためです『現代世界憲章』,第17項参照。。
«Deus [...] hominem [...] reliquit [...] in manu consilii sui» (Eccli 15,14) ut possit libere Creatori adhaerere suo et sic ad perfectam beatitudinem pervenire.Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 17: AAS 58 (1966) 1037.
[1744]
自由とは、行うか行わないかを熟考した上で行動する能力です。自由はその行為が最高善である神に方向づけられるとき、完全なものとなります。
Libertas est facultas agendi vel non agendi et sic per se ipsum actiones deliberatas ponendi. Ipsa perfectionem attingit sui actus, cum ad Deum, excelsum Bonum, ordinatur.
[1745]
自由は本来の意味での人間行為を特徴づけ、当事者が自由意志をもって行う行為に責任を持たせます。熟考の上で行った行為は、当事者自身のものとなります。
Libertas actus proprie humanos distinguit. Hominem reddit responsabilem actuum, quorum ipse voluntarie est auctor. Eius deliberata operatio ad eum pertinet tamquam propria.
[1746]
行為の責任性は、無知、暴力、恐れ、またその他の心理的ないし社会的要因によって減じられることがありえますし、まったく無くなることさえありえます。
Cuiusdam actionis imputabilitas vel responsabilitas possunt propter ignorantiam, violentiam, metum et alias psychicas vel sociales causas minui aut supprimi.
[1747]
自由を行使する権利、とくに倫理的・宗教的ことがらに関する権利は、人格の尊厳と切り離すことのできない要求です。とはいえ、自由とは、いいたいことをいい、したいことをするという権利を意味するのではありません。
Ius ad exercitium libertatis exigentia est ab hominis dignitate inseparabilis, praesertim in re religiosa et morali. Sed exercitium libertatis non implicat praesumptum ius ad omnia facienda vel ad omnia dicenda.
[1748]
「この自由を得させるために、キリストはわたしたちを自由の身にしてくださったのです」(ガラテヤ5∙1)。
«Hac libertate nos Christus liberavit» (Gal 5,1).